De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(11)

   homines ablego, ut inde salutem hiantes exspectent: sed recta ad Christum [pag. 102] pergere iubeo, in quo nobis proposita est salus : quae alioqui in Deo abscondita lateret. Nam quisquis plana fidei via non ingreditur, illi Dei electio nihil quam exitialis erit labyrinthus. Itaque, ut certa sit nobis peccatorum remissio, ut in vitae aeternae fiducia conscientiae nostrae acquiescant, ut Deum intrepide patrem invocemus, hinc minime faciendum est exordium, quid de nobis ante mundum conditum Deus statuerit: sed quid de paterno eius amore nobis in Christo sit patefactum, et quotidie per evangelium Christus ipse praedicet. Nihil altius nobis quaerendum, quam ut filii Dei simus. Atqui gratuitae, qua hoc tantum bonum consequimur, adoptionis speculum, arra et pignus est filius, qui e patris sinu ideo ad nos prodiit, ut in corpus suum inserendo regni coelestis haeredes faceret. Porro sicuti haec haereditas et Christi sanguine parta est semel, et sacris evangelii tabulis consignata: ita eius possessio non aliter quam fide adiri potest. Denique, non tantum libenter fateor, sed passim in scriptis meis inculco, et fidei alligatam esse hominum salutem, et Christum unicam esse ianuam, qua in regnum coelorum omnes ingredi oportet, nec alibi tranquillam pacem quam in evangelio inveniri: quicunque inde vel minimum deflectunt, nihil quam per flexuosas ambages errare: et quo [ pag. 103] quisque in profunda illa divini consilii adyta confidentius irrumpere et penetrare conatur, eo longius a Deo recedere. Ergo quin per fidei viam ambulandum sit, non nego. Unde et alterum illud conficitur, Deum, quae electis in praesenti vita contulerit spiritus sui dona, extremo die coronaturum. Caeterum id non obstat, quominus coelestis pater quos in Christo elegit, in eius corpus fide et spiritus sanctificatione inserat: quominus ante conditum mundum praedestinatos tempore suo vocet ac iustificet. Atque utrumque Paulus optime coniungit, ubi omnia cedere in bonum diligentibus Deum praefatus, mox addit : Qui secundum propositum vocati sunt (Rom. 8, 28). Haec igitur via est, qua suos gubernat Deus: haec ratio, qua opus in illis gratiae suae absolvit. Sed cur manum eorum apprehendat, alia est superior causa: propositum scilicet illud, quo eos destinavit ad vitam. Quo magis ridicula est Pighii impudentia, dum testimonium sibi tam adversum procaciter tamen insuum usum aptare non dubitat. Notandum esse in primis admonet, non dici, cedere omnia in bonum electis vel dilectis: sed diversam potius causam notari, quod Deum diligant. Quasi vero non ideo, data opera, addita a Paulo fuerit correctio, ne quis fidelium merito tribueret, quod illis Deus omnia in bonum [ pag. 104] vertit. Qualiter affectos esse deceat fideles, primum ostendit. Atque hoc vocationis est proprium. Sed ne in se ipsis haereant, salutis bonorumque omnium initium ex altiori fonte manare docet, quia prius electi fuerant. Hunc quoque nodum Pighius iocando expedit : quod Deus ad sanctitatem omnes vocet. Quasi vero non diserte Propositi nomine efficax vocatio commendetur. Quibus autem praestigiis tam densas tenebras offundet, ut sententiae huius perspieuitas obruatur? Deus quos elegit, iustificat, ut tandem glorificet. ( Rom. 8, 30). Quantumvis eam laceret, nunquam tamen efficiet, ut se ad omnes extendat. Hinc apparet, quam sulte ratiocinentur, qui fidei bonorumque operum praetextu electionem subvertere moliuntur: ut filia, sicut vulgo loquuntur, matrem devoret. Extremum suffugium Pighio est, Deum non nisi quos praescivit ad salutem praedestinasse: quod iam illi prius a me obstructum est, quum fieri non posse ostendi, ut quidquam aliud in homine praevideat, nisi exitio dignum: donec eum ipse spiritu suo refinxerit. Nam si nihil habet quisquam quod non acceperit: quid alius alio plus afferet in Dei conspectum, quo excellat? Praescivit ergo suos Deus, non ut ex meritis aestimaret: sed quia nemoab aliis discernitur, nisi in quem benignos et propitios oculos coniecit, ut filiis suis quamlibet [ pag. 105] indignum adnumeret: secundum illud Pauli: Quis enim te discernit (1. Cor. 4, 7)? At Pighio gratuita praecognitio, quam ipse nudam appellat, videtur nulla esse. Quibus ergo plumis hominem ornabit, ne coram Deo nudus et omni ex parte deformis prodeat? Nam scriptura quidquid in vitiata hominis natura est, exosum esse Deo clamat: solam eius imaginem, quae in Christo renovatur, placere.
   Sequitur apudPighium: Rationem cur damnentur impii quaerentibus non ingeritur vox illa tyrannica: Aeterno Dei consilio ab electis fuisse discretos, quia Deo placuerit exitio ipsos devovere: ut valeat illud: Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas: sed audient ex ore Christi: Esurivi, et non dedistis mihi cibum, etc. ( Matth. 25, 42) Cui non multum dissimile est quod alio loco repetit: Non pronunciaturum illis Christum, ideo damnari, quia ex infecto Adae genere progeniti sint, quia ex eius peccato mortis aeternae reatum contraxerint: quia eius culpa perire ipsos oporteat: sed quia non dederint cibum famelicis, et alia caritatis opera non exercuerint. Si neque originalis culpa ad homines damnandos Pighio sufficit, nec quidquam loci habet arcanum Dei iudicium: quid pueris infantibus faciet, qui prius quam ullum tale specimen per aetatem edere possent, ex hac vita erepti sunt? [pag. 106] Quum eadem nascendi et moriendi conditio fuerit parvulis qui Sodomae et Ierosolymae mortui sunt, nec quidquam in eorum operibus dispar: cur aliis ad dextram suam stantibus, alios ad sinistram Christus extremo die segregabit? Quis hic admirabile Dei iudicium non adoret, quo factum est ut alii Ierosolymae nascerentur, unde ad meliorem vitam mox transirent, alios Sodoma, inferorum atrium, nascentes exciperet? Caeterum, ut electis iustitiae praemium rependet Christus, ita reprobos minime infitior impietatis et scelerum suorum poenas tunc daturos. Nec vero tale quidquam ex nostra doctrina elicere licet, quoniam aeterno suo consilio elegit ad vitam Deus quos visum est, alios exitio reliquit: vel nullas malis operibus constitutas esse poenas, vel bonis nullam esse repositam mercedem. Stabimus omnes ante tribuual Christi, ut referat quisque prout in corpore suo gessit, sive bonum sive malum. Sed unde piis iustitiaet sanctitas quae tunc coronabitur, nisi quia spiritu eos suo Deus in vitae novitatem regenuit? Unde porro regenerationis donum, nisi ex adoptione gratuita? Perinde argumentatur Pighius, ac si quis diem esse neget ex luce a Domino creata, quia solis splendor diem facit. Quanquam similitudinem istam non omni ex parte convenire fateor. Lux enim initio creata Deum [pag. 107] proprie habet autorem. At damnationis nostrae culpa sic in nobis residet, ut procul alicnos ad eam obliterandam colores accersere fas non sit. Sed tantum breviter ostendere libuit, quam praepostere Pighius propinquae causae obiectu, remotam tollat. Damnatuin iri impios contendit, quia propriis maleficiis iram Dei in se provocarint. Ex eo colligit, a Dei decreto non provenire eorum damnationem. Ego autem, eos maleficia alia aliis cumulasse dico, quia quum pravi essent, nihil quam peccare potuerint. Etsi autem non extrinseco impulsu, sed spontaneo cordis affectu, scientes ac volentes peccarint: quin tamen fons et origo malorum omnium sit naturae corruptio et vitiositas, negandum non est: nisi prima pietatis rudimenta convellere libeat. Causam si quaeras, cur vitium quod in electis suis Deus corrigit, non eodem in reprobis remedio dignetur, abscondita apud ipsum latet. Hoc modo Paulus, quum nono ad Romanos capite Deum statuit vitae et moritis arbitrum, ut alvi sint illi demum quos ab interitu eripit; et clare pronunciavit, non volentis esse neque currentis, sed miserentis Dei, qui miseretur cuius vult, et quem vult, indurat: postea conspicuas et quasi palpabiles excaecationis causas in sua gente ostendit, quod Christum plerique respuerint, quod Deum contumaciter [ pag. 108] repulerint, manus ad eos tendentem. Optime igitur consentiunt inter se haec duo: quod quisque sibi propria incredulitate damnationis sit autor, et nihilominus quicunque spiritu Dei destituti sunt, caeci adversus Christum ruant. Itaque Iudaeos Paulus reos peragens, quod iustitiam suam stabilire volentes, Dei iustitiae non fuerint subiecti (Rom. 10, 3), atque ita superbiae suae vitio, abdicati ex ecclesia fuerint: simul tamen tribuendum esse Dei gratiae docet, quod residui quidam steterint: quemadmodum et oraculum continet: Reliqui mihi septem hominum millia, qui non curvaverunt genu ante Baal (1. Reg. 19, 18). Neque enim, ut circumspecte Augustinus notat, sua virtute steterunt, si eos Dominus servavit, ut reliqui manerent. Expressius etiam Paulus: Reliquias, Christi adventu, secundum gratuitam electionem servatas ( Rom. 11, 5). Audis reliquias: qua voce exiguum numerum ab universa turba segregat. Servatas esse illas dicit, non propria virtute, sed Dei beneficio. Salutem ex gratuita electione deducit: quo significat, hanc solam fuisse causam, cur non in turba perierint, quia gratuito electi sint. Unde rursum conficitur, si electi essent omnes, neminem fuisse periturum.
   Si velle se ac iubere pronunciet mortalis homo, ut pro ratione sit sua voluntas, tyrannicam esse vocem fateor: sed id ad Deum [pag. 109] transferre, sacrilegi est furoris. Neque enim quidquam Deo immoderatumaffingere licet, ut in eo, sicut in hominibus, exsultet libido: sed merito hoc honoris defertur eius voluntati, ut pro ratione valeat: quando omnis iustitiae fons est ac regula. Nam quae in scholis trita est de duplici eius voluntate distinctio, a nobis minime admittitur. Voluntatem Dei aliam ordinatam, aliam absolutam garriunt Sorbonici sophistae. Haec blasphemia, a qua merito abhorrent piae aures, Pighio et similibus esset plausibilis. Ego autem ex adverso contendo, adeo nihil esse in Deo inordinatum, ut inde potius fluat, quidquid est in coelo et in terra ordinis. Quum ergo in summum gradum evehimus Dei voluntatem, ut sit omni ratione superior, absit ut eum quidquam nisi summa ratone velle imaginemur: sed simpliciter sentimus, eum iure suo tantum habere potestatis, ut solo eius nutu contentos esse nos oporteat. Nam si vere dictum est: Iudicia tua, abyssus multa ( Psal. 36, 7): simul atque eo superbiae prorumpit mens hominis, ut in simplici Dei beneplacito non acquiescat, cavendum est, ne tantaillam profunditas absorbeat. Nec sane fieri aliter potest: atque haec plus quam iusta est ultio. Quare nunquam memoria excidat illud Augustini. Quis Deus sit, et quis tu sis, attende. Ille Deus est, tu homo. Si iustitiam tibi loqui videris, [ pag. 110] an fons iustitiae siccatus est? Tu homo a me exspectas responsum. Et ego sum homo. Itaque ambo audiamus dicentem: O homo, tu quis es? Melior est fidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Quaere merita, non invenies nisi poenam. O altitudo! Petrus negat, latro credit. O altitudo! Quaeris tu rationem? Ego expavescam altitudinem. Tu ratiocinare, ego miror: tu disputa, ego credam: altitudinem video, ad profundum non pervenio. Requievit Paulus, quia admirationem invenit. Vocat ille inscrutabilia Dei iudicia: et tu scrutari venisti? Ille dicit, investigabiles esse eius vias: et tu vestigas? Cui simile est quod alio loco tradit: Disputare vis mecum? Imo mirare mecum et exclama: O altitudo! Ambo in pavore simus concordes, ne in errore pereamus.
   Acutus sibi Pighius videtur, quum iudicia Dei profundam abyssum fore negat, si voluntas eius summa sit ratio: quia nihil facilius sit vel magis expeditum, quam fieri omnia, quoniam sic Deo placet, ubi dominatur sola eius voluntas. Atqui sophistice garriendo, quod unum in quaestione vertitur, ridicule praeterit, quum liqueat sic fieri, quia Deo placet: cur illi potius ita placeat, quam secus. Pergit deinde ineptiendo: atque ut ostendat causam Deo esse in suis consiliis, responsum quod discipulis suis dedit Christus, [pag. 111] adducit, hominem caecum fuisse natum, ut opera Dei in illo manifestarentur ( Ioann. 9, 3). More suo Pighius umbratile certamen sibi fingit. An mihi portentum hoc unquam venit in mentem, nullam Deo consilii sui rationem constare? Dum ego Deum praesidem totius mundi statuo, qui incomprehensibili et mirifico consilio gubernet modereturque omnia: an illum fortuito huc illuc raptari, vel caeca temeritate eum facere quod facit, quisquam ex verbis meis colliget? Imo paulo post verba mea citat, quibus satis, nisi fallor, dilucide refellitur: quum Deo semper in operibus quamlibet arcanis propositum esse dico, ut nominis sui gloriam illustret: nisi quod repugnantiae colorem in eo lectoribus ostentat, quod divini beneplaciti rationem quaerendam nego: et simul tamen doceo quaenam illa sit. Quam frigidae sint nugae istae, accuratius monstrare nihil attinet. Gloriae suae rationem in factis suis omnibus havet Dominus. Nempe hic universalis est finis. Excitavit, teste Paulo ( Rom. 9, 17), Pharaonem, ut nomen suumin tota terra celebraret. An secum dissidet Paulus, quum deinde exclamat, inscrutabilia esse iudicia eius ( Rom. 11, 33)? Dicit, vasa irae a Domino destinata ad interitum, sustineri in multa patientia, ut potentiam suam in illis ostendat ( Rom. 9, 22): an huic sententiae contraria est admiratio quae mox sequitur? O altitudo! [ pag. 112] Adde, quod in Causae nomine fucum Pighius facit, causam finalem pro formali in medium afferens. Etsi enim, quorsum spectet Deus, non est obscurum: non ideo tamen protinus apparet, cur ita fieri deceat. Haec autem praesentis instituti summa est. Etiamsi claris argumentis iustitiam nobis suam non probet Deus, statuendum tamen esse, quidquid ab eo fit, iuste fieri: ideo in sola eius voluntate quiescendum esse: ut quod illi placereintelligimus, cuius nos causa fugit, instar mille rationum sufficiat. Nimis ergo inepte cavillatur Pighius, dum me inconstantiae insimulat, quia rationem divinae voluntatis quaerendam esse negans, pronuncio tamen nihil eum velle, nisi quod expedire censet. Nam hoc posterius causae redditionem esse, quam nobis constare alibi nego. Atqui qualis ista est causae notitia, si Deum consulto facere quod facit audiamus, et quod ita expedire censeat: inerim nos fugiat certa et specialis operis consiliique ratio? Ad haec, quid inter fidei reverentiam et inquirendi audaciam intersit, pro nihilo ducens, quod credendum esse doceo, ad vulgarem, quae humanitus concipitur, notitiam praepostere rapit. Ergo simul atque affirmaverit quispiam, optimum semper agendi finem esse Deo: secum ipse dissentiet, si postea cum Paulo excalmet, recondita esse Dei iudicia, et vias eius incomprehensibiles. [ pag. 113] Quanquam in eo fallitur Pighius, quod mea ipsius verba agnoscere me iubet quae ex Augustino retuleram. Ubi quaeritur, inquit sanctus ille vir, cur ita fecerit Deus, respondendum est: Quia voluit. Quod si rogando pergas, cur ita voluerit, maius aliquid quaeris et sublimius Dei voluntate: quod inveniri non potest. Compescat igitur se humana temeritas, et quod non est, ne quaerat: ne forte, quod est, non inveniat. Vere hoc Augustinus, cui subscripsi. Sed ab his verbis nihil dissentaneum continet superior illa sententia: Quod Dei voluntas optima sit et aequissima omnium quae statuit moderatio.
   Eiusdem est farinae alia obiectio: Reprobos ab electis nego discerni ullo meriti proprii respectu: quia Dei gratia adoptione dignos faciat, non inveniat: ut saepe loquitur Augustinus. Alibi nego iniuriam fieri reprobis, quia digni sunt qui pereant. Hic se expansis alis tumultuose iactat Pighius, quod neque me ipsum intelligam, neque meminerim quid a me prius dictum dictum esset. Mihi vero in defensione multum verborum facere adeo operae pretium non videtur, ut paucis quoque attingere pigeat. Ut alios Deus aliis praeferat, ut aliis praeteritis alios eligat, non ex hominum dignitate, vel indignitate, pendet discrimen. Ergo falsum est, dignos acterno interitu reprobos esse. [ pag. 114] Ac si priore membro non fieret hominum comparatio inter se, et dignitas non referretur ad vitae praemium: in secundo autem membro non aequalis omnium condito statueretur. Adde, quod Augustinus, quum alicubi scripsisset, nemini unquam digno salutem defuisse: in suis Retractationibus ita temperat, ut opera excludens, vocationi Dei gratuitae dignitatem ferat acceptam. Sed instat adhuc Pighius, dignos fieri interitu, non inveniri, si quidem verum est quod doceo, aeterno Dei placito, cuius ratio non apparet, destinatos ad mortem esse qui pereunt. Respondeo, tria hic esse consideranda: primo aeternam Dei praedestinationem, qua de toto genere humano, et de singulis hominibus quid futurum esset statuit, antequam cecidisset Adam, fixam et decretam fuisse: deinde, Adam ipsum, pro defectionis suac merito, esse morti addictum: postremo, in eius iam perditi et desperati persona sic damnatam esse totam progeniem, ut Deus, quos inde gratuito eligit, adoptionis honore dignetur. Horum nihil vel somniavi, vel fabricavi. Neque hoc agitur in praesentia, ut singulis probandis insistam: quod supra fecisse mihi videor. Tantum diluenda est Pighii calumnia, qui de me tanquam decies victo superbe triumphat, quasi haec nullo modo conciliari inter se queant. Quum de praedestinatione sermo habetur, inde exordiendum esse constanter semper docui, atque hodie doceo, iure in morte relinqui omnes reprobos, qui in Adam mortui sunt ac damnati: iure perire, qui natura sunt irae filii: ita nemini causam esse, cur de nimio Dei rigore queratur: quando reatum in se omnes inclusum gestant. Quod si ad primum hominem veniatur, illum, quum integer creatus foret, sponte cecidisse: ac inde factum esse, ut sibi et suis exitium propria culpa accersiverit. Iam etsi nonnisi sciente atque ita ordinante Deo cecidit Adam, seque et posteros perdidit: minime tamen id vel ad levandam eius culpam, vel ad Deum crimine implicandum facit. Semper enim hoc spectandum, quod rectitudine, quam a Deo acceperat, sponte se privavit, sponte se peccato et Satanae addixit in servitutem, sponte in exitium se praecipitem dedit. Una excusatio obtenditur: quod a Deodecretum erat, non potuisse effugere. Sed ad reatum satis superque voluntaria transgressio sufficit. Neque enim propria genuinaque peccati causa est arcanum Dei consilium: sed aperta hominis voluntas. Merito apud veterem poetam ridetur stulta Medeae querimonia: Utinam ne in nemore Pelio caesae securibus cecidissent abiegnae ad terram trabes. Prodiderat illa patriam, furioso advenae et ignoti hominis amore correpta. Quum sibi perfidiae et barbarae crudelitatis [ pag. 116] sit conscia, quum impudicitiae flagitium eam constringat: ridicule se ad occasiones procul remotas convertit. Intus mali sui causam quum inveniat homo, quid circuire prodest, ut cam in coelo quaerat? Palam in eo apparet culpa, quod peccare voluerit. Cur in coeli adyta prorumpens, in labyrinthum se demergit? Quanquam ut per immensas ambages vagando deludere se homines conentur, nunquam ita se obstupefacient, quin sensum peccati

<<... [09][10][11][12][13][14][15][16][17] ...>>
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.