De Aeterna Dei Predestinatione.
 

DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE .

IOANNE CALVINO

John Calvin   Jam elapsi sunt novem anni quum Albertus Pigihius Campensis, homo phrenetica plane audacia praeditus, eodem opere et liberum hominis arbitrium statuere, et arcanum Dei consilium, quo alios eligit in salutem, alios aeterno exitio destinat, evertere conatus est. Quia vero me nominatim aggressus erat per cuius latus piam sanamque doctrinam confoderet, sacrilegum hominis furorem compescere necesse habui. Sed quia tunc aliis negotiis districtus, utrumque argumentum brevi temporis spatio complecti non poteram: altera parte absoluta de praedestinatione, quum daretur occasio, me postea scripturum recepi. Paulo post librum editum moritur Pighius, Ergo ne cani mortuo insultarem. ad alias lucubrationes me converti. Et ab eo tempore quod agerem nunquam defuit. Ad haec , quia hoc doctrinae caput iam et copiose a me tractatum, et clare explicatum, et solidis scripturae testimoniis comprobatum fuerat, non adeo necessarius videbatur hic labor, quin tuto omitti posset. Sed quia hodie male feriati quidam spiritus, quidquid de gratuita piorum electione et aeterno reproborum iudicio scripturis proditum est, Pighii exemplo diruere moliuntur: ne longius serpat contagio, frivola eorum obiecta, quibus se et alios deludunt, colligenda et breviter refellenda censui. Inter reliquos emersit in Italia Georgius quidam Siculus, homo quidem indoctus et contemptu quam insectatione dignior: nisi quod nomen, fraude et impostura partum, magnas illi ad nocendum vires dedit. Nam quum Benedictinus esset monachus, diu in gurgustio suo latuit, donec Lucius Abbas, unus ex patribus Tridentinis, falsa ipsum commendatione in sublime extulit, sperans se quoque eius humeris in coelos usque evolaturum. Nebulo hic Christum sibi apparuisse, et totius scripturae ab illo se interpretem constitutum mentitus, quod ipse crassa pudendaque inscitia plus quam vanum esse prodebat, nullo negotio plurimis verum esse persuasit. Atque, ut fabulam ad extremum usque actum perduceret, tanta confidentia ebuccinavit deliros suos sensus, ut imperitos, qui iam praeiudicio vincti tenebantur, prorsus attonitos redderet. Et certe talibus prophetis digna est hodie maior pars hominum: quorum partim eor in malitia obstinatum medelam nullam recipit, partim aures insatiabili parvarum speculationum desiderio pruriunt. Sunt alii fortasse qui libenter vel cum dedecore innotescerent. Verum suppresso eorum nomine, efficiam ut intelligant lectores, quam frivola sint ac nihili omnia ipsorum obbiecta.
   In Pighio nunc et Georgio Siculo belluarum par non ma1 e comparatum proponere statui. Nam etsi quibusdam in rebus fuisse dispares fateor, in fingendis tamen errorum portentis, in licentia bacchandi, in scelerata adulterandae scripturae audacia, in superbo veritatis contemptu, in proiecta impu dentia, in proterva loquacitate, summa inter eos reperietur similitudo et aequalitas: nisi quod Pighius, lutulentas magniloquentiae suae ampullas inflans, maiore iactantiae pompa se effert: alter ille cothurnos, quibus assurgat, ex commentitia revelatione mutuatur. Quum autem in evertenda praedestinatione consentiant ambo, postea tamen in commentis suis sunt diversi. Fingunt ambo, in libertate nostra positum esse, ut se quisque in adoptionis gratiam inserat. Neque hoc ex Dei consillio pendere quinam electi sint vel reprobi: sed singulos sibi utramvis fortunam suo arbitrio statuere. Quod alii credunt evangelio, alii increduli manent, non ex gratuita Dei electione, vel ex eius consilio, sed ex privata tantum cuiusque voluntate provenire hoc discrimen.
   Caeterum Pighius sensum suum ita explicat: Deum immutabili consilio creasse indistincte omnes ad salutem. Sed quum Adae praevideret defectioem, ut firma nihilominus stabilisque maneret electio, remedium adhibuisse, quod omnibus perinde commune esse. Ita in Christo stabilitam fuisse totius humani generis electionem: ut nemo pereat, nisi qui sua obstinatione ex libro vitae se delet. Rursus vero, quum Deus praevideret quosdam ad extremum in malitia gratiaeque contemptu fore pertinaces, tales praevidendo reprobasse, nisi resipiscant? Hoc reprobationis esse initium dum se Impii universali electinis beneficio praeter Dei consilium et voluntatem privant Indigne vero sentire de Deo omnes pronunciat, et alienum iustitia et bonitate rigorem illi affingere qui electos esse praecise et absolute quoedam tradunt, alios destinatos exitio. Et nominatim hic Augustini sententiam damnat. Praescientiam vero Dei nihil tollere de arbitrii nostri libertate ut ostendat, ad illam Nicolai Ousani argutiam confugit: Deus non praeviderit, quae ab aeterno illi nota fuerunt, quasi futura, sed quasi praesenti aspectu intuitus fuerit. Et tamen ita supercilium suo more attollit impostor, ac si reconditum nescio quid, et nunquam ante auditum, ex tripode Apollinis proferret: quum tamen trita sit pueris cantilena. Quia tamen adhuc se impeditum teneri sentiebat, duplicem Dei praescientiam ingerit: Quod Deus scilicet prius creandi ad vitam hominis consilium ceperit, quam eius lapsum praesciret, ideoque salutis humanae cegitatio mortis praescientiam ordine in ipso Deo praecesserit. Et quum haec lutulento verborum torrente involvit putat se ita obruere lectorum sensus, ut nihil discernant: sed ego mea brevitate, ut spero, Paulo post discutuam loquacitatis eius tenebras. Georgii commentum est, non fuisse hunc vel illum praedestinatum ad salutem: sed Deum statuisse tempus, quo totum mundum servaret. Atque huc quodam Pauli locos detorquet: mysterium quod a saeculis et generationibus absconditum fuerat, Christi adventu et praedicatione evangelii patefactum esse ( Rom. 16, 25: Ephes. 8, 9: Coloss. 1, 26). Ita secure elabitur, ac si nullo scripturae estimonio Palam constaret alios, aliis praeteritis, a Deo fuisse cooptatos in salutem. Denique, in electione nihil praeter tempus novi testamenti considerat.

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
 
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.