De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(13)

   patris consilio electionem commendans, simul ubi tuto recumbat corum fiducia, ostendit. Manifestavi, inquit( Ioann. 17, 6), nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Tui erant: et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servarunt. Videmus, ut a se ipso incipiat Deus, quum nos oligere dignatur: sed nos a Christo incipere velit, ut nos sciamus in sacro illo peculio censeri. Nam ideo nos dare filio suo dicitur, ut se quisque tunc demum coelestis regni haeredem esse sciat, dum ad Christum pertinet, extra quem undique mors et exitium nos obsident. Ideo manifestare nobis Christus patris nomen dicitur, quia electionis nostrae scientiam, evangelii sui voce testatam, spiritu quoque suo in cordibus nostris obsignat. Si Pighio creditur, in solvendo hoc nodo inexplicabili ita sudo, laboro, omnia verto, confundo et transfundo in omnia, ut clarissime pateat, propria conscientia me constringi. Atqui, ut facillimum illi fuit, suam istam loquacitatem absque sudore profundere, ita ficri potest, ut vino bene madidus, quae illi in buccam venerunt convicia, temere nulloque pudore vomuerit. Si fixa et inevitabilis salutis causa est, Die praedestinatio: omnem excuti nobis fiduciam contendit. Ut verbum non addam: quum docet Paulus( Eph. 1, 4), nos fide participes esse factos divinae adoptionis, sicuti ante mundum conditum electi fuimus: quid, obsecro, in huius doctrinae contextu inextricabile est vel perplexum? Quum eos qui prius electi fuerunt, docet secundum propositum vocari( Rom. 8, 28), rite, nisi fallor, cum fixo divinae electionis decreto fidei nostrae certitudinem conciliat.
   RatiocinaturPighius: Si in libro vitae scripti sunt quicunque sunt Christi membra, ebriosos ergo, adulteros, fures, periuros et homicidas regno Dei contra manifestam apostoli sententiam potituros: quando tales multi Christo per baptismum sunt inserti, eumque induerunt. Primum monendi sunt mihi lectores, ut animum paulisper ad effraenem istam, in qua lascivit Pighius, scripturae profanationem advertant: deinde ut in ea ulciscenda expendant iustum Dei iudicium, quod se palam exserit. Totam scripturam pedibus calcare, modo fucum lectoribus faciat, pro nihilo ducit Pighius. Modo se imperitis venditet, susque deque habet prima quaeque pietatis rudimenta convellere. Interea Dominus eum mente privatum pueris quoque ridendum prostituit. Sicuti literae et spiritus circumcisio a Paulo statuitur( Rom. 2, 29): ita et de baptismo sentiendum est: quosdam literale duntaxatsymbolum in corpore gestare, qui re ipsa procul absunt. Nam et Petrus, ubi docuit, baptismo nos salutem consequi, mox quasi addita correctione, prounciat, non sufficere nudam et externam carnis ablutionem, nisi et bonae conscientiae responsio accedat(1 Petr. 3, 21). Quare scriptura, quum de sacramentis disserit, bifariam loqui solet. Si quum hypocritis agit, qui inani figura gloriantes rem ipsam negligunt: ut futilem eorum confidentiam prosternat, ex perverso eorum sensu veritatem a signis separat. In hunc modum Paulus (1 Cor. 10, 3 ss.), nihil profuisse veteri populo admonet, quod in maris transitu baptizatus fuerit, quod eandem nobiscum escam spiritualem comederit in deserto ( eisdem scilicet donorum spiritualium symbolis nobiscum participasse intelligens). Verum, ubi apud fideles habetur sermo, usus sacramentorum ut legitimus, ita efficax describitur: qui divinae scilicet institutioni respondeat. Quo pertinent istae sententiae: Induisse Christum, insitos in eius corpus, et illi consepultos, qui in eius nomen baptizati sunt(Rom. 6, 4; Col. 2, 12; Gal. 3, 27; 1 Cor. 12, 27). Inde colligit Pighius, quicunque visibili aquae clemento aspersi fuerint, vere spiritu regenitos, et in Christi corpus coaluisse, ut Deo eiusque iustitiae vivant. Nec eum pudet, complures talibus naeniis paginas implere, quum generaliter omnia Christi membra nominem, sub eo sermone comprehendi quicunque externo baptismo tincti sunt. Paulo post tamen quasi retracta alarum expansione, subiicit, multos a Christo deficere, qui vere in eius corpus insiti fuerant: nam quos a patre sibi creditos in fidem custodiamque suam recipit, ita fingit ad eo servari, ut a libero suo arbitrio suspensam habeant suam salutem. Multis, inquit, tutelans Christi gratia non deest: sed ipsi sibi desunt. Certe, ut nunquam poterit satis severe hominum socordia et ingratitudo coargui, qui se Dei auxilio subducunt: ita minime tolerabilis est in Christum contumelia, electos dicere ab eo servari, si modo se ipsi tueantur: ut ambiguum sit Christi praesidium, quod diabolo et omnibus inferorum machinis inexpugnabile fore affirmat. Daturum se vitam aeternam promittit omnibus qui sibi dati sunt a patre( Ioann. 17, 2). Fidum se custodem omnium fuisse testatur, ut nemo perierit, nisi filius perditionis( Ioann. 17, 12). Alibi etiam in sua manu electos esse docet, e qua meno eos rapere poterit( Ioann. 10, 28): quia Deus toto mundo sit potentior. Si omnibus electis certa est vita aeterna, si excidere nemo potest, si nulla violentia, nullove impetu quisquam rapitur, si invicta Dei potentia nititur eorum salus: qua fronte Pighius fixam istam certitudinem concutere audet? Quamvis non eiiciat Christus, inquit, multi tamen discedunt: et qui filii Dei fuerunt ad tempus, non permanent. Malus et perversus est interpres Pighius, qui non agnoscit Christi manu retineri, quidquid illi a patre datum est, ut salvum in finem usque maneat: nam quotquot defluunt, eos Ioannes ex grege esse negat. Qui exierunt a nobis, non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, utique mansuri erant nobiscum: sed ut manifesti fierent, quod non sint omnes ex nobis(1 Ioann. 2, 19).
   Ergo frustra, inquit, apponitur conditio: ut qui salvus esse cupit, in finem usque perseveret. Hic vero eum praevaricari dicas: nam quum probandum susceperit, non stare cum electione salutis fiduciam: eo nos ratiocinando deducit, ut hanc necessario in illa fundatam esse oporteat. Video me assidue fluctuari: nullum momentum praeterit, quo non obruendus videar. At, quia electos suos Deus sustinet, ne unquam mergantur, staturum me inter innumeras procellas certo confido. Unde me electum esse cognoscam, si Pighius rogat: Christus mihi pro mille teatimoniis sufficit: nam ubi nos in corpore eius reperimus, in secura tranquillaque statione salus nostra, tanquam locata iam in coelis, quiescit. Si excipit, non posse ex praesenti gratia aeternam Dei electionem aestimari: non obiiciam contra, quem fideles experientiae sensum habent: quia panem quo pascuntur filii Dei, extraneis gustare datum non est. Sed quod garrire audet, nusquam id in scriptura haberi, hoc vero quam crassum sit mendacium, probatu non est difficile. Postquam enim docuit Paulus, qui electi fuerant, vocari et iustificari, donec ad beatam immortalitatem perveniant, quasi undique firmo praesidio munitus intrepide exsultat: Quis stabit adversus electos Dei? etc. ( Rom. 8, 33). Ac ne quis universalem esse doctrinam cavilletur: in peculiarem cuiusque usum accommodat. Certo persuasus sum, inquit, quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, nos a Dei earitate separabunt, quae est in Christo. Certe salutis aeternae fiduciam, quam singulis momentis abrumpi vult Pighius, in futurum tempus, adeoque ultra praesentis vitae metam Paulus extendit, et eam non aliunde manare demonstrat, quam ex Dei electione, quam sic illi adversam fingit Pighius, ut mutuo se conflictu evertant. Quid ergo sibi vult Ezechiel(18, 24), quum iusto exitium denunciat, si a recta via se averterit? Nempe, reprobis multa interdum esse cum filiis Dei similia, non negamus: sed quocunque iusititiae splendore fulgeant, nunquam donari spiritu adoptionis certum est, ut Deum vere patrem invocent. Nullos enim spiritu illo gubernari testis est Paulus, nisi Dei filios, quos simul pronunciat vitae aeternae haeredes(Rom. 8, 14). Alioqui non staret quod alibi tradit: Nos spiritum e coelo habere, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, atque ideo nos tenere Christi mentem(1 Cor.2, 12, 16). Frustra etiam spiritum, quo obsignati sunt fideles, arram vocaret futurae redemptionis( Eph. 1, 14). Caeterum, ut perseverantiae fidem stabiliat rite coguita Dei electio, vel una illi Christi precatio ad probationem sufficere debet, qua electos omnes patri commendat, nominatim eos a mundo separans, ut hoc pereunte salvi et intacti maneant.
   Sequitur alia obiectio apud Pighium: Non frustra hortatur fideles Paulus, ne in vacuum receperint Dei gratiam: nec frustra Christus vigilandum et orandum esse admonet. Atqui, si tenemus, quantum inter supinam carnis securitatem, et tranquillum, qui ex fide nascitur, mentis statum intersit, mox solutus erit nodus. Fideles de salute sua certos esse oportet. An ut sopiti iaceant? an ut se proiiciant ad socordem ignaviam? Imo potius ut quietum cum Deo silentium colentes, precibus simul invigilent. Hortatur eos Paulus, ut salutem suam operentur cum timore et tremore( Philip. 2, 12). An ut de successu anxii trepident? Minime: sed ut sub Dei alis absconditi assidue se illi commendent, sicque toti pendeant ab ipso uno, ut eius praesidio freti, non dubitent se in finem usque fore victores. Causam enim subiicit, cur sollicitos esse deceat: Quia Deus est, qui pro suo beneplacito operatur et velle in illis et perficere( ibid. ¥¥. 13). Porro, ne suspensi haesitarent, iam ante omnem illis dubitationem exemerat: Qui coepit in vobis opus bonum, usque in diem Christi perficiet( Philip. 1, 6). Nusquam ergo ad precandi curam et studium nos spiritus Dei hortatur, quasi dubio in statu fluctuaretur salus nostra, quae in Dei manu sita est: nusquam nobis timorem iniicit, qui fiduciam in gratuito Dei amore fundatam excutiat: sed ut talibus stimulis pungendo carnis nostrae pigritiem corrigat. Atque in eum finem calumniose detorquet Pighius apostoli verba ex undecimo ad Romanos capite(¥¥. 20 seqq): Per incredulitatem defracti sunt nativi oleae rami: tu vero fide constitisti. Ne efferaris animo, sed timeas: nam si Deus naturalibus ramis non pepercit; vide ne qua fiat, ut nec tibi parcat. Ecce igitur bonitas Dei et severitas: in eos qui ceciderunt, severitas: in te autem bonitas, si quidem permanseris in bonitate. Postquam de duplici gentis suae electione disseruit, et multorum defectione ostendit factum esse, ut qui prius legitimi et proprii erant vitae haeredes, propter sancitum cum patribus foedus, nunc abdicati sunt a Deo, et facti ab eius regno extorres: tandem ad gentes se convertit, ne superbe Iudaeis insultent, quia in eorum locum successerint. Notandum autem, quod sicuti universalis illa populi reiectio non labefactavit fixam Dei electionem, quin reliquias aliquas servaret: ita universalis gentium electio non complexa est singulos ex gentibus, ut omnes vitae consortes fierent, Duplicem in Iudaeis Dei electionem Paulus illic commemorat. Electum enim quodammodo fuerat totum Abrahae genus. Sed quum occulto Dei iudicio plerique non essent ad vitam ordinati: pereunte maiori numero, electio in reliquiis consequitur. Nunc translato ad gentes vitae foedere, communis illa generis Abrahae adoptio ad nos pertinet. Caeterum id non obstat quominus Dei beneplacito pauci ad eam fruendam destinati sint. Paulus ergo, dum gentes ex opposito conferens cum Iudaeis, steriles oleastros exsectis naturalibus ramis, in sanctam radicem insitos esse dicit, neque privatim de singulis, neque simpliciter de arcana Dei electione tractat: sed quanta fuerit rerum facta conversio docet, dum reiectis filiis in eorum locum subrogati sunt extranei. Itaque tota illa Pauli exhortatio, non tam ad fideles dirigitur, qui vere et ex animo gratiam amplexi erant, quam ad gentium corpus, quod ex variis membris permixtum erat. Et tamen nihil absurdi est, si compescat Deus in filiis suis carnis insolentiam: quum hoc vitio omnes laborent. Ridicule tamen inde colligit Pighius, ad hominum perseverantia suspensam esse divinae electionis constantiam: quia in generali quoque omnium defectione necesse est ut illa nihilominus obtineat.
   Quod autem impii Dei iudicium alio colore sugillant, quia frustra iustitiae et sanctitati studeant reprobi, quos tandem perire necesse est, calumnia haec ut ex crassa inscitia nascitur, brevi responso a me discussa fuerat: nullum scilicet bene agendi studium inesse hominibus, quod non ex electione prodeat: reprobos vero, ut sunt vasa in contumeliam formata, provocandae in se Dei ultioni nullum finem facere, et evidentibus signis monstrare exitio se esse devotos. Pighio hic omnium absurditatum cumulus est, ut nihil in tota disputatione aeque prodigiosum reperiat. Atqui, vel uno hoc argumento abunde probat, rabiosa maledicendi libidine ita se transversum rapi, ut sine ulla occasione sua convicia ebulliat. Nullos Dei spiritu nisi electos gubernari scriptura docet. Qualis in homine absque spiritus sancti ductu rectitudo esse poterit? Manifesta, inquit Paulus, sunt opera carnis( Galat. 5, 17). Et alibi, omnes carnis cogitationes Deo inimicas esse pronunciat(Rom. 8, 7). Quid igitur absurdi, si peccato mancipatos esse dico, qui spiritu Dei non regeniti carnis suae arbitrio ferantur? Quos Deus elegit, iustificat(Rom. 8, 30). Quid igitur absurdi, si peccato mancipatos esse dico, qui spiritu Dei non regeniti carnis suae arbitrio ferantur? Quos Deus elegit, iustificat( Rom. 8, 30), Quid mirum si reprobi, Dei iustitia vacui, nihil quam peccare noverint? Elegit Deus suos, ut sancti sint ac irreprehensibiles( Ephe. 1, 4). Si gratuitae electionis fructus est sanctitas: quis alios in profanis sordibus demersos manere neget? Vocem suam audire negat Christus, quicunque non sunt ex ovibus suis. Rursus, ex diabolo esse pronunciat, qui vocem patris in ore suo resonantem audire non sustinent( Ioann. 10, 20 et 8, 44). Ut reprobos ostendat Pighius bonis operibus studere, gratam esse Deo contumaciam ostendat, necesse est. Obiicit contra Pighius, Saul multis virtutibus excelluisse: imo placuisse Deo. Virtutes, quae in reprobis fulgent, suapte natura laudabiles esse fateor: idque sibi vult scriptura, quum Saulem et alios eiusdem ordinis refert fecisse quod rectum est: sed quia cordis fontem, unde fluunt opera, Deus respicit: nihil obstat quominus opus, quod alioqui in se laudatur, ob vitium quod intus latet, sit abominationi apud Deum. Rudimentum scilicet illud pietatis ignotum fuit Pighio: nihil tam esse purum, quod non inquinet hominis immundities. Ergo non mirum est, si ad externa larva Saulis opera aestimans, innocentiam eius probitatemque commendet. Quod semel eum Deo placuisse contendit, distinguo. Sic enim dignatus est eum honore regio, ut in scriptura domus Israel nunquam eum censuerit: quemadmodum Ezechiel loquitur( Ezech. 13, 9). An quia ad munus apostolicum electus fuit Iudas, ideo a Deo in filiis suis habitum esse colliget? Caetorum, maligne, quod a me dictum est, calumniatur Pighius: quasi de singulis vitae actionibus seorsum loquutus sim, ac non potius de continuo vitae cursu. Porro, totam scripturam labefactari oportet, nisi quidquid esse in homine iustitiae et boni potest, a spiritu sanctificationis, qui solis filiis datur, manare concedimus.

<<... [09][10][11][12] [13][14][15][16][17] ...>>
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.