De Aeterna Dei Predestinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(9)

   Nec Toro aliter stare potest inviolabile illud Dei pactum: Ego sum Deus zelotes, misericors in mille generationes, severus ultor usque in tertiam et quartam generationem (Exod. 20, 5 ss.): nisi dominus arbitrio suo discernat, quibus gratiam largiatur, vel quos aeternae morti velit manare addictos. Gratiam suam in millo usque aetatea propagat. Quaeso, an piorum filios propriis meritis aestimat, quum exhibitam patribus gratiam non alia ratione continuat etiam erga ipsos, nisi quia se ita facturum promisit? abrahae, qui nilhil promeritus erat, fidem suam garatuito obstringit, se in eius gratiam fore posteris in Deum. Hinc solennis illa post eius mortem obtestatio: Recordare Domine servi tui Abrahae. Hic certe inter homines delectus habetur: neque ex cuisque meritis, sed ex sancito cum patribus foedere. Non quod tota Abrahae posteritas, quae ex eo secundum carnem descendit, hanc praerogativam teneat: sed tamen eorum omnium qui ex Abrahae semine in vitam cooptati sunt, et fides et saIus huic promissioni accepta referri debet. Eadem est vindictae ratio, quam Deus in tertiam usque et quartam generationem exsequitur. Quod enim afferunt nonnulli, puniri quicunque omnibus saeculris peccaverint, suo quemque ordine, plus quam frivolum est. Sic olim Pe]agiani, quum ex scripturae testimoniis, quae omnes in Adam peccasse ostendunt expedire se nequirent, cavillabantur, imitatione peccasse. Sed quemadmodum eos urgebant pii doctores, Adae reatu vere omnes damnatos, quo Christi gratia eos absolvit: ita in praesenti causa, ut inter se antitheta respondeant, necesse est in filiorum persona Deum ulcisci, quae in patribus peccata damnavit. Nec sane aliter exponere licet complures scripturae locos, ubi se testatur reiicere maiorum peccata in sinum fi1 iorum (Exod. 34, 7; Deut. 5, 9; lere. 32, 18). Frustra autem obiicitur illud Ezechielis (18, 2 seqq.): Filius non portavit patris iniquitatem, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur. Quia haec vindictae pars est, quod Dominus spiritu suo nudos et vacuos re1 inquit: quo fit, ut propriam quisque culpam sustineat. Luere ergo maiorum peccata dicuntur poseri, non immeriti ( ut profanus ille poeta cantillat) sed hoc ipso noxii, quod ut natura sunt filii irae ( Ephes. 2, 3), quemadmodum loquitur Paulus, proprio ingenio relicti, mortis aeternae iam a prima origine haeredes nihil quam suum interitum assiduo procursu augere possunt.
   Hic quoque locum Iesaiae (6, 9) exponere, non intempestivum erit: quem non abs re spiritus sanctus in novo testamento voluit, sexies repeti ( Ioann. 12, 40; Matth. 13, 14; Marc. 4 12; Act. 28, 25; Luc. 8, 10; Rom. 11, 8). Mittitur propheta cum prodigioso in speciem mandato. Valde, et dic populo huic: Audite audientes, et ne intelligatis: videte visionem, et ne cognoscatis. Impingua cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde intelligat, et convertatur ut sanem eum. Quod excaecationis minister vooatur propheta, accidentale esse fateor. In causa excaecationis, vertitur quaestio. Fateor rursum ingrato reuellique populo quam meritus erat poenam irrogari, ut lux illi in tenebras vertatur. Praecesserit sane et maligna et obstinata incredulitas, cui Deus tale praemium rependeret: sed quum postea recitet propheta, fuisse aliquem selectum numerum, cui salus ex Dei verbo affulserit: suane virtute effugerint horribile illud iudicium, an . Dei manu retenti fuerint, quaeritur. Magis etiam urget altera quaestio: Qui factum sit, ut e turba illa, cuius non dispar erat incredulitas, resipuerint quidam, incurabilis aliorum fuerit morbus. Si quis humano iudicio rem aestimet: in ipsis hominibus discriminis inveniet causam. At Deus nos illic subsistere non patitur: qui servatos sua gratia pronunciat, quotquot communem defectionem non sequuntur. Resipiscentia autem quin proprium eius opus sit, in controversiam vocari non debet. Vere igitur ab Augustino dictum esse apparet, a Domino converti quos ipse conversos vo1uerit, qui non tantum ex nolentibs volents facit, sed etiam ex lupis oves, ex persequutoribus martyres, gratia potentiore eos reformans. Si malitia obiicitur: potentior esset Dei gratia, qualem se erga electos ostendit, nisi verum esset illud, misereri eum cuius miseretur. Et Pauli interpretatio nihil dubitationis relinquit ( Rom. 11, 7). Postquam enim dixit, fixam Dei electionem fuisse, addit, reliquos esse [ pag. 72] excaecatos, ut impleatur vaticinium istud. Concedo, voluntariam esse caecitatem, et eorum culpae libenter adscribo. Sed audio quosnam excipiat Paulus: nempe quos eligere Domino visum est. Cur autem hos potius quam illos, ne identidem excipere pigeat: Non esse hominis litigare cum Deo. Sic alibi ( Act.28,25) idem Paulus, quum Iudaeis, quorum virulentam malitiam expertus erat, dicit: Bene spiritus sanctus loquutus est per os Iesaiae: Auribus audietis, et non intelligetis: accusat quidem eos ut digni sunt. Sed perperam inde ac inscite colliget quispiam, obdurationis initium ab ilIa malitia esse, quasi non ipsius malitiae occultior esset causa, naturae corruptio: quasi etiam non ideo in corruptione demersi manerent, quia Dei consilio, antequam nascerentur, reprobi, non erruuntur.
   Nunc Ioannem audiamus, cui minime ambiguus nobis erit interpres ( Ioan.12, 37 seqq.) Quum multa signa, fecisset Iesus, inquit, non credebant: ut sermo Iesaiae (53, 1) impleretur: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? propterea non poterant credere, quia iterum dixit (6, 9): Excaecavit oculos illorum, etc. Hic certe non commemorat Ioannes, suo vitio impeditos esse Iudaeos, ne crederent. Quod etsi verissimum erat, altius tamen conscendit. Spectandum enim est eius consilium. Rudes et infirmos [ pag. 73] non leviter turbabat, quum audirent, Christo non fuisse locum in populo Dei. Respondet, non credere, nisi quibus datum est: paucos autem esse, quibus brachium suum revelet Deus. A1 terum postea vaticinium, de quo nunc vertitur quaestio, in eundem finem attexit. Et magnum habet pondus quod inserit, non potuisse ipsos credere. Nunc quantumvis se torqueant homines, discriminis tamen causa, cur braochium suum non omnibus Deus revelet, abscondita latet in aeterno eius decreto. Sane aliud voluit evangelista, quam fidem speciale esse donum, et altiorem esse Christi sapientiam, quam ut sub humanos sensus cadat, ne mundi incredulitas nos percellat, si quando vel acutissimi deficiant. Ergo nisi, quod evangelista ex professo contendit, eludere libet: quod pauci evangelium recipiunt, statuendum est inde pendere, quia frustra exterior vocis sonus aures verberat, donec intus corda Deus tetigerit.
   Diversa tribus reliquis evangelistis ( Matth. 13, 11; Marc. 4, 12; 4, 12; Luc. 8, 10) huius citandi loci occasio fuit. Discipulos suos illic secernit Christus a vulgo hominum. Datum illis esse pornunciat, nosse regni coelestis mystteria, se verbo locui apud alios in parabolis, ut audientes non audiant, et sermo Iesaiae impleatur. Quos aenigmatice alloquntus est Christus sine profectu, indignos maiori luce fuisse non nego [ pag 74]: sed rogo vicissim, quo merito digniores fuerint aposto1 i, quos familiariter Christus admittit? Statuitur antithesis: paucis conferri gratiam, quae omnibus ex aequo negari iure poterat. An dicemus sibi apostolos comparasse, quod illis datum esse asserit Dominus? Nec leviter praetereundum est, quod mysteria appellat, quae apud ipsos eloquitur. Et certe nihil est in tota spirituali doctrina, quod non longe superet mentis nostrae captum, proculque fugiat. Quare nec ulla verborum quamlibet dilucida explicatio sufficiet, nisi spiritus nos simul doceat. Sed Christus hoc quoque tanquam rarae dignationis pignus magnifieri vult a suis discipulis, quod in externa docendi ratione, hominum vulgo eos praeferat. Quanquam gradatim ad singulare illud privilegium eos deducit, quo vere domestici ab alienis differunt: nempe ut divinitus edocti, quae altiora sunt sensu carnis, comprehendant. Clamat subinde Christus: Qui habet aures audiendi, audiat ( Matt. 13, 9; Luc. 8, 8). Quibus verbis non tantum ab ignavis auditoribus attentos discernit: sed surdos esse intelligit, quibus aures non sunt a Domino perforatae ( Psal. 40, 7). Quod beneficium David totius ecclesiae nomine celebrat. Non ero singulis excutiendis longior. Summa haec sit: Si Dei spiritum, qui per apostolos loquutus est, prophetae interpretem admittimus, arcanum et incomprehensibile [ pag. 75] Dei iudicium, dum maiorem populi partem excaecat, ne videat videndo, adorandum esse. Cassent hic quaecunque nobis in mentem venire possunt rationes. Nam si in hominibus haeremus, primum certe hoc erit, Dominum petentibus liberaliter dare: alios tabescere in sua inopia, cuius remedium non quaerunt. Atqui, nisi succurrat quod ait Augustinus, divinae esse beneficentiae non tantum ut aperiatur pulsantibus, sed etiam ut pulsemus et petamus: nondum satis nota est nobis, qua laboramus inpa. Ad auxilium si venitur, experientia evincit, non omnibus expositam esse illam spiritus virtutem, qua fit quod fieri oportet. Nemo se vanis blanditiis fallat. Qui ad Christum accedunt, iam filii Dei erant in eius corde, quum in se hostes essent: et quia praeordinati erant ad bitam, Christo dati sunt. Quare, ut fideliter monet Auguatinus, se gratiae vasa esse meminerint, non meritorum: quando gratia illis omne meritum est. Nec alia nos cognitio iuvet, quam quae admiratione claudatur. Rideant nos qui volent: modo stupori nostro Deus e coelo annuat, et angeli applaudant.
   Nunc quae ex Pighii obiectis aliquid coloris prae se ferunt, summatim colligam, ut intelligant lectores, nihilo melioribus armis instructum pugnare, quam justam ciendi tanti certaminis causam habuit. Statum quaestionis in eo [ pag. 76] verti dicit: In quem finem conditus fuerit homo. Ac primum, pro magno absurdo habet, si quidquam ex hominis creatione ad Deum redire intelligimus: quia Deus se uno contentus, nullius indiget. Ego vero, ut Deum fateor nullo externo adminiculo habere opus, ita inscite ex eo colligi dico, nullum habuisse respectum sui, ut homines in gloriam suam crearet. Quid enim sibi vult illud Solomonis (Prov. 16, 4): Omnia propter se ipsum operatus est Dominus? Nihil ergo absurdi est, si dixerimus Deum, tametsi nullius egentem, hominum tamen genus in suam gloriam creasse. Ac merito hic potissimus finis censeri debet. Quo magis ridiculum est Pighii sophisma, qui Deum nullo gloriae suae respectu in hominis creatione motum fuisse colligit, quia sit in se perfectissimus. Sed operae pretium est audire, quomodo se ex illo Solomonis loco expediat: Deus propter se ipsum condidit omnia. Non quia gloriae suae di referret, sed propter suae bonitatis immensitatem. Ac ne pondere careat istud commentum: negat ullos interpretes mecum sentire, praeter paucos, ut ipse ait, detestabiles haereticos. Quid ergo refellendis tam futilibus nugisimmorer? Hebraica vox LAMMAANEHU, qua utitur Solomo, tantundem valet, ac si quis diceret: Ad causam sui. Homo semilatina garrulitate inflatus nobis exponit [ pag. 77] quid significet adverbium Propter. Quod si guttam haberet sanae mentis, contextus ipse clare demonstrat, non fuisse creatos in diem exitii impios, nisi quia Deus suam in illis gloriam illustrare voluit: quemadmodum alibi pronunciat Pharaonem hac de causa fuisse a se excitatum, ut nomen suum in gentibus patefaceret ( Exod. 9, 16). Porro, ut tam insulso errori colorem inducat, testimonium Moysis adducit: Nunc, Israel, quid poscit abs te Dominus Deus tuus, nisi ut illum ames et colas? Ego vero neminem ex lectoribus fore adeo fatuum confido, qui non videat hominem mente privatum sine pudore blaterare. Quid enim? an quia nostrae potius utilitatis causa quam suae, a nobis coli vult Deus, ideo sepulta gloriae suae cura, nos tantum respicit? et quid tot testimoniis fiet, quae salutis humanae summum et ultimum finem statuunt Dei gloriam? Ergo hoc axioma reetinendum: Sic Deo fuisse curae salutem nostram, ut sui non oblitus, gloriam suam primo loco haberet, adeoque totum mundum hoc fine condidisse, ut gloriae suae theatrum foret. Non quod vel se ipso contentus non sit, vel quidquam aliunde mutuari opus habeat: sed quia hoc honore dignatus est suas creaturas, ut illis insignes gloriae suae notas imprimeret ( Ephes. 1, 6).
   Postquam tam dextre exorsus est Pighius, alterum finem subiicit: quod Deus ad suae bonitatis naturam respiciens, eius capacem facere voluerit rationalem creaturam: quod sine arbitrii libertate fieri potuisse negat. Hoc confesso, ruere arbitratur quod doceo: ex aeterno Dei decreto constitutum fuisse inter electos et reprobos discrimen, quia scilicet homo, futurae suae conditionis arbiter, utramque fortunam in manu habuerit. Monendi quidem hic in primis hortandique sunt lectores, ut quo decet honore fictorem et opificem suum Deum prosequentes, ad considerandum eius consilium in creatione humani generis non protervos oculos ingerant, sed ipsum reverenter, sobrie, et puro fidei oculo suspiciant. Scio de aeterna Dei praedestinatione verbum fieri vix posse, quin mox pravae multae absurdaeque mentibus imaginationes obrepant. Itaque reperiuntur modesti quidam homines, qui suppressam eius mentionem cuperent, ne lascivis ingeniis sese efferendi materia praebeatur. Ego vero ut libenter argutis speculationibus, quod per alios licet, supersedeo: ita ingenuam veri confessionem subterfugere, ne impiorum sannis sit exposita, fas esse non arbitror. Nec vero aut minus quam aliud quidvis pretiosa est Deo sua veritas: aut nostra dissimulatione protegi vult suam justitiam, sicuti nec tali patrocinio indiget. Verum [ pag. 79] hoc fusius paulo post. Nunc ut de re quae agitur, breviter respoondeam: contendit Pighius, ita praecise ad salutem creatos esse homines, ut nullum Dei consilium de contrario eventu praecesserit. Quasi etiam non statuerit, quidnam fieri vellet. Homo, ut imago Dei foret, et luce rationis et naturae rectitudine ornatus fuit ab initio. Ergo Deus, quasi caecutiens, eventum dubius suspensusque exspectavit. Tales sunt Pighii consequentiae. Audacter enim inde colligit, Deum indiscrete et indiscriminate disposuisse universos ita creandos, ut suae boitatis ac beatitudinis essent participes. Atqui, nullo negotio utrumque simul conciliant piae mentes: hominem eo statu fuisse locatum, quum primum conditus est, ut sponte ea cadendo sibi ipse exitii causa fuerit: et tamen admirabili Dei consilio ita fuisse ordinatum, ut voluntaria haec ruina humano generi, et omnibus Adae posteris, humilitatis materia foret. Neque enim, si Deo ita visum est expedire, ideo non propria voluntate se praecipitem dedit, qui recta natura alioqui praeditus, et ad Dei imaginem formatus erat. Iterum repeto: Non me latet, quantum absurditatis et repugnantiae haec apud profanos homines prae se ferant. Sed pro mille [ pag. 80] testibus una conscientia sufficere nobis debet: quam si audimus, negare certepudebit, iure periisse hominem, qui Satanam quam Deum sponte maluit sequi.
   Nunc audiendae sunt Pighii probationes, quibus ostendere conatur, indifferenter omnibus salutem fuisse constitutam. Mentiri alioqui spiritum dicit, qui pronunciat, Deum omnium esse patrem. De coniugio illic tractat Malachias (2, 14), cuius fidem plerique mariti tunc fallebant, qui polygamia inducta fraudabant primas uxores. Eos ad Deum fidei coniugalis praesidem ac vindicem revocat. Videant nunc lectores, qualis in scriptura tractanda sit Pighii religio. Subiicit ex Psalmo: Suavem esse Dominum universis. Unde concludit, omnes sine exceptione ad vitam aeternam destinatos. Quod si verum est, canibus etiam et asinis apertum est regnum coelorum. Neque enim Dei bonitatem quae hominibus propria sit , illic commendat propheta: sed omnia Dei opera comprehendit. quidni tamen pro fratribus suis Pighius depugnet? Sequitur tertia probatio: Quod non sit distinctio gentilis ac Iudaei, teste Paulo ( Rom. 10, 12). Ego vero hoc libenter amplector, modo addatur etiam quod idem Paulus docet: Vocatas in evangelii societatem fuisse gentes, quia aeterno Dei consilio ad id ordinatae fuerant (Rom. 16, 26). Citat et illud Ecclesiastici: [ pag. 81] Nihil Deum odisse eorum quae in nobis doisse qudo suum est, sed degenerem tantum naturam, quae merito primae creationis deformitas censetur. Caeterum, in hoc cardine minime versatur reprobationis quaestio: An aliquid suum oderit Deus. Etsi enim ante defectionem Adae, quid facturus esset Deus, occultas ob causas statuerat, nihil tamen ab eo damnari nisi peccatum in scriptura legimus. Ita restat, ut iustas habuerit causas in reprobanda hominum parte, sed nobis absconditas: nihil autem in homine oderit ac damnet, nisi a justitia sua alienum. Attexit et illud Pauli: Deum clausisse omnia sub peccato, ut omnium misereatur ( Rom. 11, 32; Gal. 3, 22). Ac si Paulus illic de hominum numero disputaret: non autem potius simplicem gratiae commendationem poneret erga eos omnes qui ad salutem perveniunt. Nihil certo illi minus propositum fuit, quam Dei misericordiam ad omnes extendere: sed tantum omnem carnis gloriationem prosternere voluit: ut sciamus neminem fore salvum, nisi quem mera gratia Deus servaferit. En quibus argumentis nullos prae aliis divinitus ad salutem fuisse electos demonstret, quin in singulis capitum titulis plus quam incepte pro Euclidis simia se venditat.
   Tertium finem, qui satis clare et diserte [ pag. 82] illo Solomonis loco exprimitur, quod propter se Deus omnia creavit, etiam impium ad diem malum ( Prov. 16, 4), hac ratione impugnat: Quod si Deum respexisse dicimus, quid cuique futurum esset, simul necesse erit fateri discretionem inter electos ac reprobos priorem fuisse hominis lapsu, in mente divina. Unde sequetur, non damnari reprobos, quia perditi fuerint in Adam, sed quia ante lapsum Adae iam exitio devoti erant. Respondeo, nihil mirum esse, si tam iddiscriminate ( ut eius verbis utar) omnia miscet Pighius in Dei iudiciis, quando inter causas propinquas et remotas non discernit. Postquam huc illuc circumspexerint homines, quo tamen interitus sui culpam transferant, non invenient: quia proxima in ipsis causa residet. Nam si aliunde inflictum sibi vulnus querantur, interior animi sensus constrictos tenebit, ex voluntaria primi hominis defectione exortum fuisse malum. Scio non posse carnis proterviam compesci, quin hic protinus obstrepat: Si Adae casum praescivit Deus, nec remedium adhibere voluit, nos ex aeterno eius decreto perire innoxios magis, quam iustas peccati poenas dare. Verum, ut demus nihil tale fuisse a Deo praevisum, eadem nihil tale fuisse a Deo praevisum, eadem nihilominus de peccato originali querimonia manebit. Obiiciet enim Deo impietas: Cur non sibi privatim, ut solus damnum sentiret, peccavit [ pag. 83] Adam? Cur nos, qui nihil meriti eramus, in eiusdem cladis societatem involvit? Imo, qo jure alienae culpae poenam in nos Deus traiecit? Sed enim ubi omnia dicta fuerint, singulos interior cordis sensus urgere non desinet, qui neminem, vel se iudice, patitur absolvi. Nec vero controversiam de eo quisquam facit. Nam quum, ob unius hominis peccatum, inflictum omnibus fuerit lethale vulnus: rectum Dei iudicium omnes agnoscunt. Si nihil obstat, quominus et prima interitus origo ab Adam coeperit, et proximam in se causam singuli inveniant, quid etiam impediet, quin arcanum Dei consilium, quo praeordinatus fuerat hominis lapsus, qua decet sobrietate, procul adoret fides nostra, et tamen quod propius apparet, conspiciat: totum humanum genus in Adae persona aeternae mortis reatu constrictum esse, et propterea morti esse obnoxium? Non ergo discussit Pighius, sicuti putabat, optimam et aptissimam symmetriam, qua inter se causa propinqua et remota congruunt.
   Monemdi autem sunt lectores, peraeque a Pighio utrumque damnari: Deum ab initio, quum adhuc integer foret hominis status, quod postea futurum esset, decrevisse: et nunc ex perdita massa eligere quos voluerit. Augustinum ridet, eiusque similes, hoc est pios omnes, qui Deum imaginantur, postquam universalem generis humani [ pag. 84] ruinam in persona Adae praesciverat, alios ad vitam, alios ad interitum destinasse. Quia enim illud de omnibus in salutem creandis Dei consilium, Adae lapsufuisse superius, pro confesso sumit, fixum adhuc manere non dubitat. Nam alioqui neqe sibi constaret Deus, et immutabile eius propositum hominis vitio subvesum foret. In nostra sententia illam ( ut dictum est) repugnantiae speciem exagitat: quod sicut Deus ante conditum Adam apud se decreverit, quidnam illi et posteris futurum esset, iam peccato imputari reproboruminteritus non debeat: quia absurdum esset, effectum facere sua causa priorem. Ego autem utrumque istorum, quae oppugnat Pighius, verum esse affirmo. Nam quod obtendit inter duas sententias dissidium, prorsus mullum est. Dicimus hominem hac conditione fuisse creatum, ut conqueri de suo opifice nequeat. Praevidit Deus Adae lapsum: nec certe nisi volensruere passus est. Quid hic tergiversari attinet? Negat tamen Phghius: quia consilium ante de servandis omnibus conceptum stabile maneat. Quasi vero non sit in promptu solutio: non aliter omnibus destinatam fuisse salutem, quam si in prima origine perstarent. Neque enim simplex et praecisum fuisse Dei decretum, quisquam sanus concedet, ut ad salutem omnes pervenirent. Nam ad iustam hominis damnationem satis erat, in via salutis [ pag. 85] quum esset collocatus, inde sponte excidisse. At fieri aliter non potuit. Quid tum? an ideo culpa livenratur, quae tota in eius voluntate residet? Si diceret Augustinus, propositum semel fuisse Deo omnes servare: ad refutandam eius opinionem aliquid valeret Pighii argutia. Sed quando tradit, Adam prima sua creatione ita constitutum fuisse vitae haeredem, ut propinqua eius abdicatio Deum minime lateret, imo in eius consilio iam esset quasi inclusa: vere et merito colligit, universali reatu sic obstrictos teneri reprobos, ut in morte relicti, iustum iudicium sustineant. Idem et nos tradimus, quia in Adam sumus ad unum omnes perditi, iusto Dei iudicio perire, qui pereunt: et simul tamen fatemur, quidquid Adae accidit, divinitus fuisse ordinatum.
   Nunc mihi non tam quid vel quo ordine dicat Pighius considerandum est, quam ut cum sua desperata impudentia iacdeaqt confusus nebulo: et piiuconscientiis satisfiat, quas per imperitiam turbari non raro cernimus. Itaque quidquid speciosum est in fluxa et prope immensa eius loquacitate excerpam: ut omnes intelligant, multa dicendo nihil eum dicere. Cum speciali electione cngruere non videtur, quod Christus totius mundi redemptor omnibus promiscue evangelium praedicari iussit. Atqui, [ pag. 86] evangelium legatio est pacis, qua reconciliatur mundus Deo, ut Paulus docet (2 Cor. 5, 18): et eodem teste annunciatur, ut qui audiunt, salvi fiant. Respondeo breviter, Christum sic toti mundo ordinatum esse in salutem, ut eos servet qui a patre illi dati sunt: eorum sit vita, quorum est caput: eos in bonorum suorum societatem recipiat, quos sibi Deus gratuito beneplacito haeredes adoptavit. Quid horum negari potest? Illud Iesaiae vaticinium apostolus in eo impletum pronunciat: Ecce ego et pueri mei, quos Dominus mihi dedit ( Iesai. 8, 18; Hebr. 2, 13). Clamat ipse Christus: Omne quod mihi dedit pater, custodiam, ne quid pereat ( Ioann. 6, 37). Quod vitam non nisi in membra sua diffundat, passim legimus. Inseri porro in eius corpus, speciale donum qui non fatetur, epistolam ad Ephesios nunquam attente legit. Unde et tertium illud sequitur: Christi virtutem non nisi ad Dei filios pertinere. Quanquam non melius quam ex evangelii praedicatione aestimandam esse universalem Christi gratiam, ipsa quoque pars adversa mihi concedet. Quare in eo sita est nodi solutio, si tenemus quomodo salutem omnibus offerat evangelii doctrina. Equidem omnibus sua natura salvificam esse non nego. Tantum hoc quaeritur: an Dominus aeterno suo consilio communem illic omnibus salutem destinaverit. Vocari omnes indifferenter ad poenitentiam et fidem: rpoponi [pag. 87] omnibus eundem mediatorem, qui patri ipsos reconciliet, satis notum est: sed aeque notum est, nihil nisi fide percipi: ut illud Pauli impleatur: Evangelium esse Dei potentiam in salutem omni credenti ( Rom. 1, 16). Aliis autem quid restat, nisi ut odor sit mortis in mortem? ut idem alibi loquitur (2 Cor. 2, 16).
   Porro, quum palam appareat, ex multis quos externa voce Deus compellat, vix paucos credere:

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
 
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.