De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(15)

   Augustinum postquam acriter flagellavit, ut qui in hac disputatione impetu magis quam moderata ratione feratur, qui huc illuc impingat, qui proferat quae aliena videntur Dei bonitate: eius deinde suffragio quam parum verecunde utatur, tribus verbis ostendam. Diligentiam sancti viri laudat, quod in libro ad Simplicianum Mediolanensem episcopum sedulo quaestionem hanc ventilet. An opus aliquando inspexerit, nescio: quum ex libris duobus libellum unum faciat. Mirum tamen, cur libum illum, quem se Augustinus initio sui episcopatus scripsisse commemorat, bonus iste dexterque interpres ex omnibus maxime delegerit. Nam etsi illum Pelagio autor opponit, non tamen dissimulat, quauto plenius postea et solidius de eadem re disseruerit. Haec eius verba sunt: Illic a me ostensa est praedestinatio sanctorum: quam postea diligentius et operosius, quum adversus Pelagianos disputarem, defendere necessitas compulit. Didicimus enim singulas haereses intulisse ecclesiae proprias quaestiones: contra quas diligentius defenderetur scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret. Caeterum, videamus qualis ista sit, quam ostendit, Augustini subscriptio. In eo, inquit, noster est, quod vocationis contemptum reprobationis causam affirmat. Longe vero ipse aliter. Nam in libro Retractationum dicit, pro libero hominis arbitrio sic laboratum esse, ut tandem vicerit Dei gratia. Verum, ut omittam, quid illic et duobus in locis a me citatis dicat, mentem suam fidelius saltem, quam mille tui similes, exponens: quomodo in eum plus quam impudenter conferre audes, quod toto opere non minus fortiter reiicit, quam ingenue damnat? Ne longior sim: quae Pighius pro se verba adducit, apud Augustinum quidem exstant, sed eadem pagina refutantur. Si propterea dictum est, inquit, non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: quia voluntas hominis sola non sufficit ut iuste recteque vivames, nisi adiuvetur misericordia Dei: potest et hoc modo dici: Igitur non miserentis est Dei, sed hominis volentis: quia misericordia Dei sola non sufficit, nisi consensus nostrae voluntatis addatur. At illud manifestum est: frustra nos velle, nisi Deus misereatur: illud autem nescio quomodo dicatur, frustra Deum misereri, nisi nos velimus. Si enum Deus miseretur, etiam volumus: quia ad eandem misericordiam pertinet, ut velimus, iuxta illud: Deus est qui operatur et velle et perficere. Nam si quaeramus, utrum Dei donum sit voluntas bona: mirum si quisquam negare audeat. Paulo post: Itaque verum est: non volentis neque currentis, sed miserentis Dei: quia etiam si multos vocet, eorum tamen miseretur qous ita vocat, quomodo vocari illis aptum est, ut sequantur. Falsum autem si quis dicit: Non miserentis Dei, sed volentis hominis est: quia nullius frustra Deus miseretur. Cuius enim miseretur, sic eum vocat, quomodo scit ei congruere, ut vocantem non respuat. Est quidem verissimum quod praefatus erat Pighius, ventilari ab Augustino istam, de qua nunc agitur, quaestionem. Sed ipse graviter peccat, quod quisquilias in aerem sparsas arripiens, quod deinde in vanno residuum apparet triticum negligit.
   Nunc, dandus Georgio quoque Siculo est locus: in quo homine adeo insipida sunt omnia, ut in eo refellendo quidquam operae locare pudeat. Nec sane congredi cum ista umbra dignarer, nisi stulta multorum consternatio me cogeret. Neque enim defuturos arbitror, qui ex puerilibus nugis facilem me captare victoriam putantes, insne studium derisui habeant. Equidem nisi noceret, quantum non sine maximo dolore audio, contemptu potius obterendum censerem, quam verbis refellendum. Sed quando eius libri per Italiam volitantes, multos passim dementant, cum deliro homine, si opus sit, paulisper ineptire malo, quam meo silentio pati, ut cum tanta ecclesiae iactura insania eius grassetur. Quum olim propheta Ezechiel anus fatidicas videret fucum populo facere: muliebre bellum subire non erubuit( Ezech. 13, 17). Ergo, neque nos pigeat, si Christi servi esse volumus, qualescunque tandem sint, qui in horreum Domini suas quisquilias ingerere nituntur, eos conserta manu depellere.
   Quod aeterno Dei consilio praedestinatos esse homines dicimus, vel ad salutem vel ad exitium: tribus de causis nos ea in re hallucinari Georgius putat. Quarum primam assignat, quod Electionis nomen non obervemus diverso sensu accipi in scriptura: nempe, qoud ad munus temporale quosdam eligat Deus, ubi nulla fit aeternae vitae mentio, neque etiam ratio habetur. Sed quibus persuadeat stolibus nugator, nos in scriptura tam male exercitatos esse, ut nondum teneamus, Saulem, qui reprobus erat, regem tamen esse electum?(1 Sam. 9, 16) Iudam, diabolum vocari, qui unus erat ex duodecim, quos a se Christus electos praedicat?( Ioann. 6, 70) Cur locos non notat male et impie a nobis adductos, qui errorem patefaciant? Verum, somnia ipse sibi fabricat, quae in cerebro suo nata, tanquam aliena debellet: interea mirum, quomodo decimo circiter versu praecepti sui oblitus, Pauli testimonio nos oppugnet: Ne quum aliis praedicavero ipse reprobus efficiar(1 Cor. 9, 27). Colligit enim, vel mentiri Paulum, qui timere se iactet, ne concidat immutabilis Dei electio, vel suae electionis fuisse ignarum: nec videt miser, reprobum illic probato opponi, qui certa suae pietatis experimenta dederit. Cru non tunc illi in mentem venit diversa vocis acceptio? Nam et argentum reprobum apud Ieremiam(6, 30), et in Epistola ad Hebraeos(6, 7), reproba terra, non divinitus exitio devotum argentum vel terram significat, sed vitiosum nihilique argentum et terram infrugiferam. Quod autem in verbis Pauli relatio ad homines fiat, sicuti in altera quoque epistola(2 Cor. 13, 6), ex contextu colligere promptum est. Et tamen sic ad aeterna electione, qua nos in vitam adoptat Deus, sic distinguitur electio ad menus temporale, ut ambas simul interdum propter affinitatem scriptura coniungat. Quum gloriatur Paulus se ad utero segregatum esse( Gal. 1, 15), de munere quidem apostolico disserit: sed altius conscendens, pariter Dei gratiam, qua vocatus fuerat in spem salutis, commendat. Christus etiam quamvis unum ex duodecim quos elegit diabolum esse pronunciet: alibi tamen cum honore apostoleo adoptionis gratiam coniungit, dicens( Ioann. 15, 16): Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Nam ea lege sibi datos a patre commemorat, ut neminem sinat perire, practer eum qui iam filius erat perditionis( Ioann. 17, 12). Quod ergo passim legimus, ad certum vitae genus vel munus temporale eligi hos et illos, minime obstat, quominus Deus ad salutem elegerit quoscunque vult salvos esse.
   Secundam erroris causam statuit, quod non teneamus fideles omnes novi testamenti, quos vocat, electos esse in salutem: quemadmodum docet Paulus primo ad Ephesios capite. Atqui, plus satis iam monstratum est, ex electionis fonte illic deduci fidem, qua filii Dei salutis suae possessionem adeunt. Fides certe inter spirituales illas divitias, quibus donati sumus in Christo, vel praecipue censeri debet. Unde autem fluere docet Paulus, quidquid habemus benedictionum, nisi ex recondito illo gratuitae adoptionis fonte? Rursum: Ubertim nos locupletavit omni scientia et prudentia: sed quomodo? Iuxta beneplecitum suum, quod proposuerat in se ipso. Si divinae electionis fructus est fides, constat autem non omnes in fidem illuminari: statuendum procul dubio est, eligi a Deo, quos fide donare apud se decrevit: atque ita verum esse quod Augustinus tradit: In filios a Deo eligi, ut credant, non quia praeviderit credituros. Aliis locis citandis supersedeo: quia mox tractandi erunt. Caeterum quia unus erat locus, ubi Dei electi in finitum aliquem numerum redigi videntur: quum scilicet dicit Christus, tantas fore Antichristi fallacias, ut etiam electos, si fieri possit, decipiant( Matth. 24, 24): illic electios vocari exponit Georgius, qui in fide et iustitia perseverant. Recte id quidem, modo simul fateretur constantiam hanc ad electione pendere. Atqui, ne qua specialis sit in Deo electio, sibi unumquemque hominum propriae electionis autorem facit.
   Tertia erroris nostri causa secundum Georgium est, quod dum excaecationis et indurationis meminit scriptura, non animadvertimus superioribus peccatis tales poenas infligi. Nos vero, quod innumeris scripturae testimoniis passim expressum est, non negamus: Deum excaecatione et aliis modis, et gratiae suae contemptum, et superbiam, et contumaciam, et alia scelera ulcisci. Nam singulares poenae quarum passim fit mentio, ad generalem illam sententiam referri debent: coniici in sensum reprobum, et in cupiditates ignominiosas tradi, qui Deum cognitum non timuerunt, nec reveriti sunt, ut decebat. ( Rom. 1, 26). Qua de re iterum postea fusius. Verum, etsi Dominus impios furore et vertigine percutiens, quam meriti sunt mercedem illis rependit: non tamen id obstat, quo minus reprobos omnes maneat caecitas et obstinata cordis durities. Quum dicitur obduratus esse Pharao, iam dignus erat quem Deus Satanae menciparet. Sed quod prius a Deo in hoc ipsum excitatus esset, simul admonet Moyses(Exod. 10, 20). Nec vero Paulus aliam causam adducit, nisi quod unus esset e reprobis( Rom. 9, 17). Sic demonstrat idem Paulus, quum Iudaei intelligentiae luce privati, in horribiles tenebras delapsi sunt, poenas iustas impii divinae gratiae contemptus hoc modo ipsos dedisse: neque tamen excaecationem hanc reprobis omnibus constitutam fuisse dissimulat. Reliquias enim servatas fuisse docet, secundum electionem gratuitam, reliquos omnes fuisse excaecatos( Rom. 11, 5). Si reliqui omnes, in quorum salutem non regnat Dei electio, excaecantur: certe palam constat, eosdem qui sua rebellione iram Dei provocando, novam excaecationem sibi accersunt, iam ad initio caecitati fuisse devotos. Et clara sunt Pauli verba( Rom 9, 22), vasa irae esse pridem ad interitum praeparata, quicunque spiritu adoptionis destituti propria culpa se ipsos praecititant. Equidem cum Augustino fateri non recuso, in occultis Dei iudicuus aliquid praecedere: sed occultum. Nam inaccessibili secreto ad humana cogitatione seclusum est, quomodo et impium damnet Deus, et iustificet impium. Ergo satius nihil restat, quam cum Paulo expavescere: quia iudicia eius, abyssus multa( Rom. 11, 33).
   Pergit deinde Georgius: Nullam reperiri syllabam in tota scriptura, unde colligere liceat, excaecari qui aeterno Dei iudicio reprobati sunt: et quidquid de praedestinatione tradimus, philosophica tantum argutia niti: quod Deum nihil eorum lateat quae futura sunt: quaecunque autem praevidit, necessario eveniant. Nihil dico, nisi quod tam crassum mendacium libri nostri refellunt. Quia hoc illi inter fraterculos licentiae reverendi abbatis favor dederat, ut quidquid somniaverat oraculi instar iactare auderet: idem sibi extra monasterium permisit. Nos vero, non ex nuda Dei praescientia, ut ipse stolide mentitur, elicere, quod frustra oppugnat, inter electos et reprobos discrimen, sed manifestis solidisque scripturae locis proditum ostendere, quid pluribus nunc contester? Nos ex nuda Dei praescientia pugnare fingit. Atqui apertos scripturae locos plus viginti a me prius citatos reperient lectores. Specialem electionem commentum esse nostrum iactat: quia nullos Deus certos homines elegerit. At Christus ex adverso clamat, se scire quos elegerit( Ioann. 13, 18).
   Videatis tamen, quam validis machinis aeternum illud Dei consilium labefactet, quo alii in salutem electi sunt, alii exitio destinati. Iustitiam Dei ex fide Paulus communem facit omnibus qui credunt: nec distinctionem admittit, quia omnes peccaverint et destituantur gloria Dei(Rom. 3, 22). Fateor sane Dei iustitiam super omnes per fidem diffundi. Sed unde hominibus fides, nisi ex gratuita spiritus illuminatione? Et quos in Christum credere Paulus censet, nisi qous pater coelestis traxerit( Ioann. 6, 44)? Christus certe neminem in suis reputat, nisi datus sit a patre. Sibi autem datos praedicat, qui ante patris fuerant(ibid. 17, 6). Delirium suum de fide naturali obtrudet Georgius: quod refellere non est praesentis instituti. Tantum dico, in omnes et super omnes qui credunt in Christum esse Dei iustitiam: sed eodem Paulo teste excipio: ut alii prae aliis excellant, non nisi a solo Deo discerni, ne quis glorietur(1 Cor. 4, 7). Item, ut sciamus puae a Deo donata sunt nobis, arra et sigillo spiritus aeternam haereditatem in cordibus nostris obsignari(2 Cor. 1, 22). Item, nobis dari ut in Christum credamus( Philip. 1, 29). Item illuminari mentis nostrae oculos, ut sciamus quae sit spes vocationis nostrae( Ephes. 1, 18). Item, fructum spiritus esse fidem( Galat. 5, 22). Discrimen esse negat Paulus( Rom. 3, 23), nempe Iudaei et Graeci: quia utrosque pariter Deus ad salutem invitat. Sed duae istae species, inquit Georgius, totum genus humanum comprehendunt. Esto: non tamen inde evincet, sigillatim unicuique hominum promitti iustitiam. Hoc quoque postremum ut demus, huc tamen redeundum erit, neminem boni oblati compotem, nisi fide, fieri. Restat ut monachus fidem omnibus promiscuam faciat. Quod iam satis probavi, quam sit a Pauli mente alienum. Verum sequetur, solos electos destitui gloria Dei. Unde id colliget? Quia in omnes qui peccarunt, inquit, diffunditur Christi gratia. Atqui ego sic universalem Dei gratiam esse fateor, ut in hoc tamen situm esse discrimen addam: quod non omnes secundum Dei propositum vocantur.

<<... [09][10][11][12] [13][14][15][16][17] ...>>
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.