De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(16)

   Argute se ratiocinari putat, quum dicit: Christus propitiatio est pro peccatis totius mundi. Ergo extra mundum reprobos constituant oportet qui a Christi participatione arcere eos volunt. Ne valeat in praesens communis illa solutio: Christum sufficienter pro omnibus passum esse, efficaciter tantum pro electis. Magna ill absurditas, ob quam plausum sibi inter suos gregales monachus quaesivit, apud me nihil habet momenti. Per quascunque mundi plagas dispersi sint fideles, expiationem Christi morte partam ad eos Ioannes extendit. Id certe non obstat, quominus reprobi in mundo electis permixti sint. Controversia etiam caret, Christum expiandis totius munid peccatis venisse. Sed confestim occurrit illa solutio: Ut quisquis credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam( Ioann. 3, 15). Nec vero qualis sit Christi virtus, vel quid per se valeat, nunc quaeritur: sed quibus se fruendum exhibeat. Quod si in fide consistit possessio, et fides ex spiritu adoptionis manat, restat, ut in numerum filiorum is duntaxat ascitus sit, qui futurus est Christi particeps. Nec vero aliud Christi afficium commendat evangelista Ioannes, quam ut morte sua in unum congreget Dei filios(Ioann. 11, 52). Unde colligimus quamvis per ipsum offeratur omnibus reconciliatio, peculiare tamen esse electis beneficium, ut in vitae societatem colligantur. Quanquam dum omnibus offerri dico, non ita accipio, quasi ad omnes legatio illa perveniat, qua mundum sibi reconciliat Deus, teste Paulo(2 Cor. 5, 18): sed ad quos pervenit, ne eorum quidem cordibus indifferenter obsignatur, ut rata sit. Quod nullam esse acceptionem personarum garrit: discat primum quid significet Personae nomen: tum nihil facesset nobis molestiae ex ea sententia.
   At Paulus docet, velle Deum omnes salvos fieri(1 Tim. 2, 4). Ergo aut Deum fateatur non esse votorum suorum compotem, aut omnes sine exceptione salvos fore. Si respondeat: Velle Deum, quantum in se eat: quia salus libero cuiusque arbitrio sit exposita: quaero iterum, cur non ergo omnibus indifferenter praedicari evangelium ab initio mundi voluit? Cur tot saeculis tam multas gentes in mortis tenebris errare passus est? Sequitur enim in contextu, quod velit omnes ad veritatis notitiam venire. Sed candido sanique iudicii lectori minime ambiguus est sensus, quem supra exposui. Quum pro regibus et principibus iussisset Pulus solennes et orginarias in ecclesia preces concipi, ne quis reges et magistratus haberet pro deploratis, quod tunc omnes infesti essent fidei hostes: occupat apostolus, et Christi gratiam ad illum quoque ordinem patere affirmat.
   Quo audacior est nebulo hic in torquenda scriptura, non mirum est, si in pluribus locis congerendis sit copiosus: quando neque ulla est religio, neque pudor, quae eius proterviam fraenent. Sed quo ille laxius diffluit, meum erit responsiones brevius adstringere. Citat locum Iesaiae(56, 3): Ne dicat filius extraneae: reiectus sum. De reprobis non posse exponi, pro confesso sumit. Electos autem vocari filios extraneae, absurdum iudicat. Respondeo, non esse insolens, ut qui ante mundi creationem electi erant, extranei tamen censeantur, donec fide aggregentur ad Dei filios. Verba Petri sunt, quae ex propheta mutuatur: Qui eratis quondam non populus, nunc estis populus Dei( Hos. 2, 23; 2 Petr. 2, 10). Quos alloquitur? Nempe, quos initio testatus fuerat, dilectos esse, secundum praecognitionem Dei patris(1 Petr. 1, 2). Apertius etiamnum ad Ephesios. Postquam enim de aeterna ipsorum electione disseruerat, subiicit: Exsules fuisse a regno Dei, hospites promissionum, sine Deo et spe vitae( Ephes. 2, 12). Et miramur, si Iesaias templum Dei ex profanis lapidibus aedificans, novam consecrationem fore praedicet? Nam quum in Dei corde abscondita esset gentium vocatio, quid aliud in illis quam damnata immundities apparuit? Erant quidem. Dei oves, quicunque demum in Christi corpus coaluerunt, ut ipse testatur( Ioann. 10, 16): sed oves foris exclusae adhuc et vagae. Interea quamvis se nescirent, pastor tamen eas noverat, secundum illam praedestinationem, qua suos elegit ante constitutionem mundi: ut probe Augustinus admonet.
   Si verum est, inquit, prophetae dictum: Filius non portabit iniquitatem patris( Ezech. 18, 20): nulla igitur pars hominum in originali corruptione relinquitur. Cum bellua ista nihil mihi negotii esse volo. Tantum rudibus succurrere consilium est, ne talibus cavillis implicentur. Nihil certius est, quam manere in generali interitu, quicunque in Christi corpus non inseruntur. Bonus iste frater, de alieno prodigus, omnes accumulat: et quibus Deus ianuam claudit et obserat, eos facit domesticos. Caeterum sponte insanit quisquis non fatetur, eos qui naturaliter in Adam mortui sunt, non posse nisi ordinato divinitus remedio in vitam restitui. Iam inter pii hominis et increduli sobolem apertum discrimen statuit Paulus: ut haec immunda sit, illa vero sancta(1 Cor. 7, 14). Et hac ratione, priusquam gentes una cum Iudaeis, diruta maceria, cooptarentur in ecclesiam, filios Abrahae ramos esse sanctos dicit ex radice sancta( Rom. 11, 16). Quid autem longo sermone opus est? An non idem propheta Ezechiel, cuius dicto monachus abutitur, gentes incircumcisas saepius tanquam profanas exitio addicit( Exech. 28, 10. 31, 18. 32 passim)? Neque enim alioqui tunc circumcisio fuisset vitae foedus. Quomodo igitur verum erit, filium paternae culpae poenam non daturum? Vicissim quaero: Quomodo innoxium se iactabit, qui ex malo ovo malus corvus nascitur? Sic enim ex Adam contrahitur originale peccatum, ut cuiusque proprium sit. Nemo itaque conqueri poterit, quasi alieni peccati, reatum sustineat a culpa immunis. Caeterum, si Deo in filiis persequi non licet maiorum peccata, quid sibi vult illud: Ultor in tertiam et quartam generationem( Exod. 20, 5; Deut. 5, 9)? Item: Reiiciens patris scelera in sinum filiorum(Exod. 34, 7 et aliis locis). Porro, haec prima ultio est, quod spiritu Dei destituti in naturae pravitate manent.
   Quum dicit Ioannes(Apoc. 3, 5. 22, 18): Quisquis peccaverit, delebo eum e libro vitae: si de reprobis exponas, nunquam scripti fuerunt: si de electis, consilium Dei erit instabile. Perinde garrit monachus, ac si nunquam se ad captum nostrum Deus accommodaret. Foeda sane ingratitudo, adversus Deum ita insolescere, dum usque eo nobis indulget, ut nostra causa balbutiat. Hoc quoquemodo Deum corporeum nobis conflabit, quia et aures, et oculos, et pedes, et manus illi tribuit scriptura. Atqui simplex est sensus: deleri e libro vitae, qui ad tempus inter filios Dei habiti, postea in locum suum discedunt: quemadmodum de Iuda vere loquitur Petrus(Act. 1, 16). Tales autem nunquam ex nobis fuisse Ioannes testatur, quia si ex nobis fuissent, non exiissent(1Ioann. 2, 19). Quod autem crasse Ioannes expressit, subtilius propheta Ezechiel(13, 9): In , inquit,

<<... [13][14][15][16][17][18][19][20][last]
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.