De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(18)

   Caeterum, quum praedestinationem tot scripturae locis testatam admittere cogatur, novum cavillum ingerit, quo nihil stultius nec putidius fingi potest: Fideles novi testamenti electos a Deo esse, quibus mysterii a saeculis absconditi notas faceret divitias. In hunc sensum colligit testimonia omnia, quae excellentiam gratiae per Christum exhibitae commendant. Tandem concludit, quidquid primo ad Ephesios capite haberur, non alio spectare, nisi quod fideles novi testamenti Deus peculiari hoc thesauro [ pag. 170] dignatus sit. Quum autem ad tempus referatur haec gratia, a Christi adventu usque ad finem mundi omnibus peraeque communem esse docet. Atqui, longe aliam Pauli mentem ostendunt verba, quorum summa est, illuminatos esse in fidem, qui secundum aeternum Dei beneplacitum ad vitam praedestinati fuerant. Quin tunc specialis fuerit quorundam vocatio, negari non potest. Ne omnibus quidem evangelium promulgatum fuit. Verum ut detur, personuisse externa voce omnium aures: altiorem vocationem illic Paulus notat, qua in animos penetrat Dei spiritus. Somnium narratur Georgio, quum interior et efficax vocatio ab externa discernitur. Sed quam non sit frivola eiusmodi distinctio, fidei experientia locuples est testis. Ad haec non alio vel sensu vel fine electionem tractat hoc loco Paulus, quam alibi, dum gratias agit Deo, quod Thessalonicenses ab initio elegerit in salutem (2. Thess. 2, 13). Atqui partem exiguam ab impia multitudine discernit. Excipiet Georgius, electis opponi praefraetos gratiae contemptores. Sed hoc nihil ad rem: quia non aliud in praesentia contendo, quam specialiter quosdam prae aliis electos esse: quum Georgius contra garriat, nos tantum in hoc praedestinatos esse, ut hoc tempore nasceremur. Quid Iudas? Cui etsi Christum audire, et domestica eius consuetudine [ p. 171] frui datum est, electum tamen fuisse Christus negat. Non de omnibus loquor, inquit, ego scio quos elegerim ( Ioann. 13, 18). Quod si audiatur fanaticus iste, potior erit Herodis conditio, quam Davidis: et electionis honore sanctos prophetas impii scribae praecedent: dicet non esse ex numero fidelium. Atqui, passim clamitat, generaliter in saeculum competere electionis gratiam. Vult se fideiussore credi, nunquam aliter Paulum de praedestinatione loquutum esse. Quid? An omnes suae aetatis homines complectitur, quum iustificari dicit, quos Deus praedestinavit ( Rom. 8, 29)? Annon potius a communi ordine segregat, qui secundum propositum vocati sunt? Item, quum alibi dicit: Quae stulta sunt, elegit Deus, ut sapientiam mundi confundat (1. Cor. 1, 27): an ad totam aetatem extendet, in qua manifestum discrimen statuitur?
   Quoniam tamen se adhuc impeditum teneri sentit, aliud asylum captat: Quod non vocentur electi, quos Deus aliis praetulerit: sed qui in communi electione et gratia perseverant. Ac si diceret, eos demum censeri electos, qui se fidei constantia ab hominum vulgo separant. Locum Pauli adducit: Testificor coram Deo et electis angelis (1. Tim. 5, 21). Quasi vero illi concessum sit quod postulat: quia cum apostatis non desciverint, electionis gratiam esse promeritos. At si quis ex adverso asserat, quia electi erant, perstitisse, [ pag. 172] quanto probabilius hoc erit? Ne sit pugna de verbo. Quum praedicit Christus, tantas fore Satanae fallacias, ut electi quoque, si fieri posset, in errorem inducantur ( Matth. 24, 24): significat fieri nullo modo posse, ut electos vi sua abripiat Satan. Nunc qua vertute tutos esse dicemus? Staturos proprio robore Georgius somniat. Longe aliter Christus: Nemo rapiet e manu mea quas suscepi custodiendas oves. Pater enim, qui dedit mihi, maior omnibus est: nec poterit quisquam eas rapere e manu patris ( Ioann. 10, 29). Ita Paulus fideles minime in propriam constantiam recumbere iubet, sed fidelem esse Deum admonet, qui ipsos vocavit: qui idem efficiet (1. Thess. 5, 24). Suae quemque electionis autorem et arbitrum facit Georgius: at Christus suos esse testatur, quos e mundo ipse elegit ( Ioann. 15, 19). In quam sententiam clamat Paulus: Secundum propositum vocatis omnia cooperari in bonum ( Rom. 8, 28). Et de infante nondum nato: Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante, dictum esse: Iacob dilexi ( Rom. 9, 11). Quid restat tandem, nisi ut garriat nebulo, Iacob utero adhuc inclusum sua industria electionis honorem sibi peperisse, et sua constantia stetisse in eius possessione ad extremum?
   Tantundem habet rationis, quod reiectionem, de qua disputat Paulus, non ad singulas personas, sed ad totum iudaici populi corpus [ pag. 173] spectare exponit: quia gens illa Christum respuendo, vitae aeternae haereditate se privavit. Fateor equidem, hinc ortam fuisse disputandi causam. Sed inde nemo sanus colliget, quaestionem illis terminis finiri, quum et genus Abrahae ex electis pariter et reprobis mixtum esse doceat Paulus: et generaliter pronunciet, ex genere humano partim irae, partim misericordiae vasa ad illustrandam Dei gloriam proferri. Quod autem primam reprobationis originem in eo statuit, quod evangelio increduli fuerint: causam hanc a Paulo diserte exprimi non infitior, postquam scilicet prius illud membrum de abditis Dei iudiciis absolvit. Distincte enim duo ab eo tractantur: Quod nunquam ita obstrictus fuerit Deus uni populo, quin libera eius electio in singulis vel cooptandis, vel abiiciendis, regnaret: deinde quod Iudaei sua ingratitudine se abdicaverint ex Dei familia, quum proprii essent aeternae vitae haeredes. caeterum, ne quem perturbet varietas, quasi posterior haec reiectio arcanum Dei consilium labefactet, mature occurrit Paulus, dona et vocationem Dei poenitentia carere: ac proinde reliquias secundum gratuitam electionem servari ( Rom. 11, 29). Quibus verbis stabilem est, electionem significat. Foedior etiam nebulonis impudentia in eo se profert, quod Esau ante [ pag. 174] reprobatum fuisse negat, quam primogenita sua vendidit. Verbum certe apostoli ( Hebr. 12, 17) agnosco, quod quum se haereditate privasset, reprobatus est. Sed an superius illud iudicium abolet quam tunc passus est repulsa? Certe non magis quam fides et obedientia Iacob gratuitam Dei adoptionem evertit.
   Quod initio praefatus sum, nunc iterum repeto: nemini improbari posse quam exposui doctrinam, nisi qui supra Dei spiritum sapere sibi videbitur. Nunc enim eo fastidii perveniet hominum morositas, ut quod e scriptura sumptum esse constat placide libenterque amplecti non sustineant, quin sibi quod Dei proprium est arrogent: loquendi scilicet et tacendi legem imponere. Et tamen modestiae praetextu sepeliri quidam volunt, quod ab omnibus Dei servis proditum esse, ne ipsi quidem negare audent. Ego vero non aliam modestiae legem novi, nisi ut quod in coelestis magistri schola didici, sobrie et reverenter profitear. Neque vero me latet, ut ad fidei aedificationem attemperentur omnia, prudentiam adhibendam esse. Sed quum id quoque bona fide praestare studuerim: si nondum placantur quorundam lautitiae, defunctum me existimo: qui habet aures audiendi, audiat.
   De providentia Dei verba facturo, qua non modo totam mundi machinam, et singulas eius partes, sed corda etiam actionesque hominum gubernat, ingens sylva occurrit. Sed quia argumentum hoc sic me tractasse iam confido, ut satisfactum magna ex parte sit sanis et aequis lectoribus, summam eius qua potero brevitate, nunc adstringam. Nec vero sperandus est a me orationis splendor, qui illius magnitudini et praestantiae respondeat. Nudis tantum verbis quae uberius in mea Institutione exposita fuerant, nunc referam: et si qua opus testimonio habebunt, probationem ex scriptura attexam: tum sinistras malignasque Pighii et similium obtrectationes, quibus bene dicta male corrumpunt, ita diluam, ne quid pias mentes impediat vel conturbet.
   Providentiam vocamus, non qua Deus e coelo otiosus speculetur quae in mundo fiunt, sed qua mundum a se conditum gubernat: ut non unius tantum momenti sit opifex, sed perpetuus moderator. Sic providentia, quam Deo tribuimus, non minus ad manus quam ad oculos pertinet. Iam dicitur providentia sua mundum regere, mon modo quia positum a se naturae ordinem tuetur, sed quia peculiarem uniuscuiusque ex suis creaturis curam habet ac gerit. Est hoc quidem verum: sicuti admirabili Dei [pag. 166] sapientia tam pulchre dispositum fuit mundi opificium: ita nisi quatenus praesenti eius virtute sustinetur, non posse manere in suo statu. Quod sol quotidie nobis oritur: quod in cursu tam rapido gradus habet tam apte temperatos: quod continuae recurrunt temporum vices: quod viscera sua quotannis ad homines alendos terra aperit: quod elementa et singulae partes officium suum facere non desinunt: quod denique naturae foecunditas nunquam deficit, quasi fatigata: id non nisi directrice eius manu, qui semel omnia condidit, fieri putandum. Et Psalmus centesimus quartus nihil aliud continet, quam universalis huius providentiae elogium. Eam similiter praedicat Paulus, quum dicit in ipso nos esse, et moveri, et vivere ( Act. 17, 28). Quare sicuti Dei unius propria est essentia, ita fide consideranda est occulta quam inspirat vegetatio : qua fit ut subsistant quae alioqui mox interirent creaturae.
   Sed universalis providentiae notitia per se vaga et confusa esset, nisi simul teneamus, Deum singulas creaturas cura sua complecti: quemadmodum et Christus docet, passerculum, qui dimidio asse venit, non cadere in terram sine patris voluntate ( Matth. 10, 29). Nunc in ista speciali providentia, quae curandis singulis Dei operibus privatim [ pag. 167] excubat, certos et distinctos gradus statuere we're on good terms];'>convenit. Nam quum nobilissimum Dei opus sit homo, in cuius gratiam conditum est quidquid coelum et terra continent: scriptura praecipue nobis in gubernando genere humano Dei providentiam commendat. Paulus dum locum illum exponit: Non obligabis os bovi trituranti: boves Deo curae esse negat (1. Cor. 9, 9): quod scilicet illic non resideat cura eius, tanquam in sua meta, sed in hominem potius respiciat. Hic autem, quia Deo cum hominibus ratione praeditis negotium est, certior et magis dilucida se profert eius providentiae ratio. Mirifica enim eius iudicia, nunc in sceleribus puniendis, nunc in erudiendis ad patientiam fidelibus domandaque eorum carne, nunc in purgandis mundi vitiis, nunc in expergefaciendo multorum torpore, nunc in conterenda impiorum superbia, nunc in astu sapientum ridendo, nunc in pravis machinationibus diruendis se proferunt. Ex altera parte incomparabilis eius bonitas in iuvandis miseris, iu protegenda asserendaque innocentium salute, in ferendo rebus desperatis auxilio relucet. Huius providentiae, quae homines respicit, pulchra descriptio habetur Psalmo centesimo septimo. Illic enim ostendit propheta, quae vulgo aestuariae putantur fortunae vices, adeo non volvi caeco impetu, ut dilucida [ pag. 168] sint vel bonitatis, vel irae, vel iustitiae Dei specula. Quare tandem concludit: Si prudenter reputentur quae subinde in mundo fiunt rerum conversiones, piis fore laetitiae materiam: satis autem ad os iniquis obstruendum tale operum Dei specimen valere. ( Psalm. 107, 42).

<<... [13][14][15][16][17][18][19][20][last]
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.