De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(14)

   In persequendis caeteris cavillis non est quod plus operae suman. Tritum illud est: Irritam fore doctrinam, vanas et nihili exhortationes, si ad electione Dei pendeat obsequendi vis et facultas. Item aliud non absimile: Fieri non posse quin se ignatiae dedant homines, quum in aeternum Dei consilium recumbere docentur. Responsiones a me adductas quibus solet conviciis ita Pighius exagitat, ut maneant ad ipso intactae. Caeterum, si quibus plus aequo morosis nondum satisfactum sit, et plus forte apud ipsos ponderis habeat Augustinus, idem quod iam tradidi, eius verbis et repetam, et confirmabo. Verba eius sunt in libro cui titulum fecit De bono perseverantiae: Praedestinationis doctrinam aiunt praedicationi adversam esse, ne quid prosit. Quasi vero adversata sit apostolo praedicanti. Nonne ille doctor gentium praedestinationem toties commendavit, et verbum Dei praedicare non destitit? Num quid, quia dixit: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere( Phil. 2, 13): ideo non et ipse ut velimus quae Deo placent, et ut operemur, hortatus est? An quia dixerat: Qui coepit in vobis opus bonum, perficiet( Phil. 1, 6): ideo ut inciperent homines et perseverarent usque in finem, non suasit? Nempe, ipse Dominus praecepit hominibus ut in se crederent. Neque tamen falsa eius sententia est, nec vana definitio, ubi ait: Nemo venit ad me, hoc est, nemo credit in me, nisi cui datum fuerit a patre meo( Io. 6, 44). Neque rursus, quia vera est haec definitio, vana est illa praeceptio. Cur ergo praedicationi, exhortationi, correctioni, quae omnia tam frequenter usurpat scriptura, dicemus inutilem esse praedestinationis doctrinam, quam commendat eadem scriptura? Paulo post: Audiunt haec, et faciunt quibus datum est. Non autem faciunt, sive audiant, sive non audiant, quibus non est datum. Nec praedestinationis igitur praedicatione impedienda est praedicatio fidei perseverantis et proficientis: ut quod oportet audiant, et quibus datum est obediant. Quomodo enim audient absque praedicante? Nec rursus praedicatione fidei profecientis, et in finem usque perseverantis, impedienda est praedicatio praedestinationis: ut qui fideliter et obedienter vivit, non de ipsa obedientia tanquam de suo, sed in Domino glorietur. Item, sicut is qui donum accepit recte exhortatur et praedicat, ita exhortantem et praedicantem obedienter audit, qui accepit hoc donum. Ideo Dominus: Qui habet aures audiendi audiat. A quo autem habeant, quicunque habent, Dominus ipse ostendit: Dabo vobis cor ad cognoscendum me, et aures quae audiant. Ergo aures audiendi, ipsum est donum obediendi, quo qui praediti sunt, veniunt ad Christum. Exhortamur ergo atque praedicamus: sed qui habent aures audiendi, obedienter nos audiunt: qui vero non habent, fit in eis quod scriptum est: Ut audientes non audiant( Ies. 6, 9): audientes corporis sensu, non audiant cordis assensu. Cur autem illi habeant, illi non: hoc est, cur illis datum sit a patre, ut veniant ad filium, illis non sit datum: quis cognovit sensum Domini? Numquid ideo negandum est, quod apertum est, quia comprehendi non potest quod occultum est?
   Quam autem praepostera sit eorum cautio, qui absurditatis ullius metu doctrinam cognitu neccesariam vel supprimunt, vel obscurant, deinde exsequitur. Numquid si hoc audito nonnulli in torporem segnitiemque vertantur, et a labore proclives ad libidinem post concupiscentias eant: propterea de praescientia Dei falsum putandum est, quod dictum est? Nonne si Deus illos bonos fore praescivit, boni erunt, in quantalibet nunc malitia versentur? Et si malos fore praescivit, mali erunt in quantalibet nunc bonitate cernantur? Numquid ergo propter huiusmodi causas, quae de praescientia Dei vera dicuntur, vel neganda sunt, vel tacenda? tunc scilicet, quando, si non dicantur, in alios itur errores? Alia, inquit, ratio est verum tacendi, alia verum dicendi necessitas. Causas verum tacendi longum esset omnes quaerere: quarum tamen est haec una: Ne peiores fiant qui non intelligunt, dum volumus eos qui intelligunt. facere doctiores: qui nobis tale aliquid dicentibus, doctiores quidem non fiunt, sed nec redduntur peiores. Quum autem res vera ita se habet, ut fiat peior nobis eam dicentibus, qui capere non potest, nobis autem tacentibus, ille qui potest, quid putamus faciendum? Nonne potius est dicendum verum, ut qui potest capere, capiat, quam tacendum, ut non solum id ambo non capiant, verum etiam qui est intelligentior, ille sit peior: qui si audiret et caperet, per eum etiam plures discerent. Et nos dicere nolumus, quod, teste scriptura, dicere licebat. Timemus enim videlicet, ne loquentibus nobis offendatur qui capere non potest: non autem timemus, ne tacentibus nobis, qui veritatem potest capere, falsitate capiatur. Quam sententiam brevius tendem perstringens, clarius etiam confirmat. Quamobrem, si apostoli, et qui eos sequuti sunt ecclesiae doctores, utrumque fecerunt, ut de aeterna Dei electione pie dissererent, et sub piae vitae disciplina continerent fideles: quid est quod invicta conclusi violentia veritatis, isti nostri se recte dicere existimant: Non esse populo praedicandum, etsi verum sit quod de praedestinatione dicitur? Imo, praedicandum est prorsus: ut qui habet aures audiendi, audiat. Quis autem habet, si non accepit ab eo, qui se daturum promittit? Certe qui non accipit, reiiciat: dum tamen qui capit, sumat et bibat: bibat et vivat. Sicut enim praedicanda est pietas, ut rite colatur Deus: ita et praedestinatio, ut qui habet aures audiendi, de gratia Dei, in Deo, non in se glorietur.
   Et tamen, ut singulare aedificationis studium sancto viro fuit, sic docendi veri rationem temperat, ut prudenter caveatur, quoad licet, offensio. Nam quae vere dicuntur, congruenter simul posse dici admonet, Si quis ita plebem compellet: Si non creditis, ideo fit, quia iam divinitus exitio destinati estis: is non modo ignaviam fovet, sed etiam indulget malitiae. Si quis in futurum quoque tempus sententiam extendat, quod non sint credituri qui audiunt, quia reprobati sunt: imprecatio erit magis quam doctrina. Tales itaque Augustinus non immerito tanquam vel insulsos doctores, vel sinistros et ominosos prophetas ab ecclesia iubet facessere. Tenendum quidem vere alibi contendit, quod tunc correctione proficit homo, quum miseretur atque adiuvat, qui facit quos voluerit, etiam sine correptione, proficere. Sed quare isti sic, illi aliter: absit, ut dicamus: Iudicium luti esse, non figuli. Item postea: Quum homines per correptionem in viam iustitiae suae veniunt, seu revertuntur: quis operatur in cordibus eorum salutem, nisi ille qui quolibet plantante et rigante dat incrementum? cui volenti salvum facere, nullum hominis resistit liberum arbitrium. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra quaecunque voluit fecit, et qui etiam quae futura sunt fecit, humanas voluntates non posse resistere, quominos faciat ipse quod vult, quandoquidem de ipsis hominum voluntatibus, quod vult facit. Item: Quum vult adducere homines, numquid corporalibus vinculis alligat? Intus agit, intus corda tenet, intus corda movet: eosque voluntatibus eorum, quas in illis operatus est, trahit, Sed quod continuo subiicit, minime omitti debet: Quia nescimus quis ad praedestinatorum numerum pertineat, vel non pertineat, sic nos affici decere, ut omnes velimus salvos fieri. Ita fiet, ut quisquis nobis occurret, eum studeamus facere pacis consortem. Sed pax nostra super filios pacis requiescet. Ergo, quantum ad nos pertinet, omnibus ne pereant, vel ne alios perdant, salubris et severa instar medicinae adhibenda erit correptio: Dei autem erit illis utilem facere, quos praescivit et praedestinavit. Haec si vera sunt: quando primarium ex sanctis patribus habent testem, ne in odium Calvini ad indoctis vel male affectis respuantur. Utinam vero insipidi isti moderatores, qui in sobrietate nimis aquosa multum sibi placent, saltem reputarent, quantum Augustino cedunt rerum sacrarum scientia, modestia quoque illum esse superiorem, ne morosam suam timiditatem nobis pro modestia venditarent.
   Ut tandem cum Pighio transigam: de tribus summatim monendi sunt mihi lectores: quidquid absurditatum ad gravandam meam doctrinam congerit, non tam in me quam in Deum ipsum torqueri: deinde, scripturae locos qui pro me aperte faciunt, ut mihi extorqueat, tam inscite nugari, ut satis appareat, non posse sustinere causam illam, nisi corrupta eversaque scriptura: postremo, in tantum impudentiae prorumpere, ut Augustinum sibi accersere suffragatorem non dubitet. Si quos in exitium Deus condidit, indignus est qui ametur. Qui antequam nati essent, vita aeterna privati sunt, misericordia quam supplicio digniores. Si mea essent, quae labefactare conatur, mortalem hominem impeteret: nunc quum talibus probris palam insultet Deo, me cum Paulo centies repetere non pudebit: O homo tu quis es, qui cum fictore tuo litiges? Sentit iam miser et sentient olim omnes eius similes, quae ex ore impuro et sacrilego probra in Deum vibrant suo impetu fracta considere, antequam ad coelum pertingant: nec demum restare aliud, nisi ut recidant in eorum capita. Foedissimae in adulteranda scriptura delirationis unum esto specimen, nonum ad Romanos caput, qualiter ab eo partim miscetur, partim discerpitur. Initio, ne in solvendo nodo gordiano nimium laboret, uno verbo abrumpit: Electum esse a Deo Israelem, sed non omnes esse Israelitas, quia patrem suum non referunt, qui a videndo cognominatus est. Unde constituit, non esse ratam electionem, nisi in iis qui oculos aperiunt. Atqui, bonus perspicaciae magister in Israelis nomine ridicule caecutit, dum ex robore facit acumen. Interea non cogitat peculiari gratia factum esse divinitus Israelem, qui in utero matris iam electus fuerat: nec alios videndo Deo esse idoneos, nisi quorum mentes illuminat: luce autem spiritus sui dignari, quos sibi in filios, quum adhuc caeci essent, adoptavit. Postea, quasi elapsus, ultra metas vagatur et saltat: Misericordiam Dei nemini deesse, quando omnes vult salvos fieri, quando stat et pulsat ad cordis nostri ostium, cupiens ingredi. Itaque, ante mundi creationem electos, a quibus se receptum iri praevidit: neminem vero indurare, nisi tolerantia: qualiter patres nimium faciles dicuntur indulgentia sua filios perdere. Quasi vero talibus naeniis eludere promptum sit, quae Paulus tam diserte in contrariam partem affirmat: et quasi lectoribus nihil significet. ex duobus gemellis, quum adhuc in utero sunt inclusi, alterum eligi, alterum reiici, nullo operum respectu, sed mero Dei vocantis beneplacito: non esse volentis, neque currentis, sed miserentis Dei, qui indurat quem vult, et misericordia quem vult prosequitur: Deum ostendere potentiam suam in vasis irae, ut in vasis misericordiae notas faciat gratiae suae divitias: secundum gratuitam electionem servari, quidquid in Israele salvum est: atque ita electionem obtinere( Rom. 11, 7), et quae fusius suo ordine supra exposuimus. Certe etiam si centuplo esset acutior, nullis tamen cavillis efficiet, quin tam sonorum Pauli clamorem vel surdastri exaudiant. Quod vero multam verborum congeriem hoc cumulo terminat, non creasse Deum quos praeviderat reprobos fore: sed reprobos scivisse quos creaverat: perinde est ac si luto illineret figuli oculos et manus, ne qua eius forma nobis appareat. Similiter quum ex primo ad Ephesios capite expedire se nititur, ita ludibundus proiicit suas ampullas, ac si inani suo strepitu Paulum obmutescere cogeret. Elegit nos Deus in Christo, quia gratiae suae, quae alioqui omnibus exposita est, praevidit locum in nobis fore. Elegit ex omnibus: quia quod in commune propositum erat omnibus, nostrum peculiariter fore praevidit: ut illi cooperantes, sancti per eam essemus. Elegit secundum propositum voluntatis suae: quod est et erat eiusmodi, ut eos eligeret, de quibus praesciebat futurum quod dictum est. Elegit in laudem gratiae suae, quae nos sanctificat: ut laus est praeceptoris, virtus et doctrina discipuli. Quasi vero non istud sit Dei propositum, quod alibi(2 Tim. 1, 9) Paulus omnibus humanis operibus opponit. Quasi in nomine Beneplaciti non expressior sit hoc loco gratiae commendatio. Quasi non dicatur proposuisse Deus in se ipso beneplacitum suum, quia causam in nobis nullam reperiens sibi ipse ad nos servandos causa fuit. Quasi frustra totum salutis nostrae effectum a decreto illo et proposito et beneplacito pendere quinquies repetat. Quasi non diserte pronunciet, quia electi eramus, nos in Christo fuisse benedictos. Quasi non sanctificationem, et quidquid est bonorum operum, ex electione tanquam aquas ex fonte derivet. Quasi non eidem gratiae acceptum ferat, quod Dei figmentum sumus, ad bona opera conditi, quae praeparavit. Quasi non a reliquis nos discernat, ut gratuito solo Dei favore nos excellere sciamus. En quam apte operum praescientiam cum Paulino textu conciliet. Quanto satius fuerat, illam admirantis personam retinere, quam semel ad momentum suscipere coactus, mox ad superbas speculationes transvolans, deponit. Et haec quidem, quae uberius supra tractavi, nunc cursim tantum delibo.

<<... [09][10][11][12] [13][14][15][16][17] ...>>
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.