De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(17)

   populi mei non erunt, et in catalogo Israel non scribentur. Non alia solutione indiget, quod optant Moyses et Paulus, ex libro vitae deleri: ( Exod. 32, 32; Rom. 9, 3) quia vehementia doloris extra se rapti, perire, si fieri posset, mallent, quam populosam Dei ecclesiam, qualis tunc erat, exstingui. Gaudere enim quum suos discipulos iubet Christus, quia nomina eorum scripta sint in coelo ( Luc. 10, 20), perpetuum illud esse bonum significat, quo nunquam privandi sint. Porro non minus dilucide quam breviter utrumque conciliat Christus, quum dicit: Omnis arbor quam non plantavit pater meus, eradicabitur ( Matth. 15, 13). Nam et reprobos in speciem radices agere, neque tamen Dei manu plantatos esse, significat.
   Notanda, inquit, illa apud Paulum ( Rom. 5, 12 sqq.) comparatio, quod sicut per unum hominem peccatum in condemnationem, ita et per unum hominem donum iustitiae in vitam. Quod si in uno mortui sint multi: multo magis gratia Dei exuberabit, ut multi regnent in vita per Christum. Si illic disputaret Paulus, ad omnes penetrare Christi gratiam, victus tacerem: sed quum simpliciter illi propositum sit ostendere, quanto [ pag. 161] potentior sit in fidelibus Christi gratia, quam contracta ex Adam maledictio: quod hoc ad labefactandam eorum electionem, quos in vitam Christus restituit, aliis pereuntibus? Sed monachus verba urget. Nam Paulus totum hominum genus comprehendit, quum dicit: Peccatum unius hominis grassatum in omnes: neminem licebit a vitae participatione excludere. Si hoc modo ineptire libet, creandos esse Deo novos mundos contendam, ut quod illic habetur, praestet. Negat Christus parem fuisse maledictionem gratiae, quia haec longe exuberet. Si in rationem utrinque veniat hominum numerus: non potest Christus plures servare, quam perdiderit Adam. Ergo periclitabitur Pauli fides, nisi repente novus aliquis mundus emergat. Ego vero non alium monacho clypeum opponam, quam qui mihi ab eo porrigitur. Alterum ex Paulo locum adducit: Quod sicut in Adam moriuntur omnes, ita in Christo omnes vivificabuntur (1. Cor. 15, 22). Si hoc secundum membrum extendit ad omnes Adae filios, manum Paulus iniicit, qui diserte mox testatur, non nisi de Christi membris se intelligere. Primitiae Christus: deinde et qui sunt Christi resurgent. Nam certe illic de resurrectione disputat, quam beata immortalitas consequitur, qualem et in symbolo fidei praedicamus.
   Ne eadem subinde iterando lectoribus frustra taedium pariam, pauca ex multis obiter perstringere [ pag. 162] consilium est. Qualiter mortem peccatoris nolit Deus, quum vult omnes converti et vivere, supra exposui. Nam quod ad resipiscentiam hortatur, et conversis offert veniam, id omnibus commune est: at filios suos singulari hoc privilegio dignatur, ut carnea eorum corda ex lapideis faciat. Neque tamen irritas in aerem iactari voces monacho concedo, dum et impios, malitiae suae convictos, inexcusabiles reddit Dominus: et in electis suis ita operatur, ut arcana spiritus virtute efficax sit in eorum cordibus doctrina, quae in eorum auribus personat. Nec est quod quempiam moveat vulgaris illa calumnia, illudere Deum hominibus, quos pedibus captos ad ambulandum hortatur. Nam si nihil exigit, quod illi non debeant, non facit iniuriam. Nisi vero qui solvendo non est decoctor, cum ludibrio creditoris solutum se iactabit. Porro litem hanc, quae nisi propria cuiusque conscientia dirimi nequit, ulterius non persequor. Populi sui aures prophetae voce ververari iubet Deus ( Ies. 6, 9). An ut tangantur corda? Imo ut iam perditi bis pereant. Si excipias, superiorem fuisse causam: non aliud in praesentia volo, minime absurdum esse, spargi Dei mandato doctrinam, quam profectu carituram novit. Non minus frivolum, quod constare negat posse Christi dictum, de reducta quae perierat ove, si qui praedestinati [ pag. 163] forent. Ego vero quod temere in nos vibrare telum molitur, longe aptius in eum retorqueo: non alia ratione vocari ovem, qui ad tempus perditus videtur, nisi quia gratuitae electionis respectu sub Dei custodia manet.
   Eiusdem farinae est istud dilemma: Si qua esset specialis electio, non quadraret exhortatio prophetae: Derelinquat impius viam suam ( Ies. 55, 7). Nam si electos alloquitur, quomodo impii essent, quibus omnia in bonum cedunt? Si reprobos, quorsum ad resipiscentiam vocantur? Ego autem utrisque destinari prophetae concionem respondeo: ut priores, qui excusso iugo lascivierunt, ad sanam mentem redeant moniti: alteri vero, qui in malis suis stupent, talibus stimulis pungantur. Neque enim electos fingimus continua spiritus directione semper tenere rectum cursum: quin saepe labi, errare, impingere, et fere alienari a salutis via dicimus. Sed quia potentius est, quo teguntur, Dei praesidium, lethali eos ruina excidere impossibile est. Cavere iubentur homines, ne pereant. Atqui, electos extra periculum esse, certum est: in reprobis nulla cautio. Respondeo, nihil absurdi esse, si electi, qui assidue sunt in conflictu, necessariis armis instruuntur: et communiter acuitur omnium vigilantia, donec reprobi re ipsa se incurabiles esse demonstrent. Adhibetur enim morbis [ pag. 164] medicina, donec certa desperatio appareat.
   Obiicit Georgius: Abraham fidelium, non electorum vocari patrem: et salutem non electis, sed credentibus promitti. Quos igitur esse dicet, qui simul cum patre suo Abraham in regnum Dei colligendi sunt? Nam certe Christus id in electos docet competere. Christus finem horrendis cladibus impositum iri pronunciat, ut electis sit consultum ( Matth. 24, 22; Marc. 13, 20). An filios Abrahae esse negabimus, qui simul cum eo domestici sunt ecclesiae? Et unde, obsecro, tanta Abrahae dignitas, ut pater fidelium censeatur, nisi quia a Domino electus est? Unde degeneres esse statuendum est, qui hac similitudine ipsum non referunt: exsecrandam vero esse nebulonis huius audaciam, qui notam, qua praecipue filios suos insigit Deus, expungere et delere, quantum in se est, conatur. Credentibus certe vitam aeternam promitti fateor: modo ne vicissim neget, electis similiter promitti: ( sic enim Iesaias (65,9): Et eam possidebunt electi mei): modo credere fateatur, quos Deus spiritu suo illuminat: modo denique electionem fateatur matrem fidei esse. Ad omnia pro electis ferenda se paratum esse, Paulus docet (2. Tim. 2, 10). Christus patrem electorum vindicem fore clamat ( Luc. 18, 7). Hortatur Paulus Colossenses, ut mansuetudinem, patientiam et reliquas virtutes tanquam electi Dei induant ( Col. 3, 12). Eximit Paulus a [ pag. 165] reatu omnes Dei electos ( Rom. 8, 30). An spoliandi bonis istis erunt fideles? ac si inter res mutuo et quidem individuo nexu coniunctas plus quam hostile dissidium foret. Imo ut firma Dei electio maneat, tum in fidem illuminantur qui caeci erant, tum fide recipiunt Christi iustitiam, tum fide in finem usque custodiuntur.
   Quum perditis exitium denunciat scriptura, causam in aeternum Dei consilium minime reiicit vel transfert: sed residere in ipsis testatur. Nos vero non ideo reprobos tradimus destitui Dei spiritu, ut scelerum suorum culpam in Deum derivent. Quidquid peccant homines, sibi imputent. Quod si quis subterfugiat, conscientiae vinculis fortius constringi dico, quam ut se a iusta damnatione expediat. Causetur Adam, ut volet, se datae sibi a Deo uxoris illecebris fuisse deceptum: intus tamen mortiferum infidelitatis virus, intus pessima consultrix ambitio, intus diabolicum audaciae flabellum reperietur. Multo igitur minus excusabiles erunt, qui ex profundis Dei adytis malorum suorum causam, quae se ex vitioso eorum corde profert, eruere tentabunt. Coniici merentur in sensum reprobum ( Rom. 1, 28), quicunque Deum ex coeli terraeque aspectu cognitum non glorificarunt. ut decebat. Qui maligne ac deliberata malitia christi gratiam respuerunt, et accensam evangelii lucem [ pag. 166] respuere non veriti sunt, graviorem poenam sustinent. Sua quisque peccata accuset, se ipsum damnet, suamque culpam ex animo confessus, iudicem suum suppliciter deprecetur. Si quis obstrepat, prompta est exceptio: Perditio tua Israel. Nam, ut alibi dictum est, si ridicule apud veterem poetam queritur Medea, caesas in nemore Pelio fuisse abietes, quum intestino libidinis suae igne flagrans patrem totumque regnum secum perdiderit: multo certe minus audiendi sunt, qui procul remotas causas e nubibus accersunt, ut culpae suae notitiam, quae et eorum cordibus penitus insidit, neque occulta latere potest, utcunque obscurent. Hominum ergo peccatis malorum omnium causam scriptura iure assignat. Neque id inter nos disputatur, occultone Dei iudicio citra propriam culpam pereant homines ( quod non modo falsum esse concedimus, sed tanquam foedum sacrilegium detestamur) sed, an impii, qui voluntarie peccando iram Dei in se provocant, iam olim iusta quidem, sed incognita de causa, divinitus reprobati fuerint. Atqui, ut Paulus severe coarguit hominum peccata, conscientias valide urget, Deique iustitiam a sacrilegis hominum calumniis acerrime vindicat: ita qui se in exitium praecipitant, non dissimulat fuisse vasa irae ad interitum praeparata ( Rom. 9, 22). Reprobos quo digni sunt reatu Christus constringit. Simul tamen arbores [ pag. 167] esse dicit patris manu non plantatas ( Matth. 15, 13). Denique patrem eos qui sui erant filio dare audimus, ut eos sanctificet ( Ioann. 17, 6). Contra Paulus, postquam electionem Dei consequutam esse docuit, reliquos omnes subiicit esse excaecatos ( Rom. 11, 7). Perperam ergo Georgius, qui defixis in manifesta peccata oculis reconditum corruptae naturae fontem non considerat.
   Magna absurditate nos implicari putat Georgius, quod hominem facimus liberum ad peccandum: quum necessitate peccent reprobi. Atqui, libertas ista de qua loquimur, quum illi nimium fuerit familiaris, non fuit satis nota. Manumissos ab obsequio iustitiae et liberos Paulus vocat, qui sine metu Dei intemperanter lasciviunt ( Rom. 6, 20). Au ideo sequitur, non esse peccato mancipatos? Calumniatur etiam, nos Dei potentiam vincire: quia si praescit atque ordinat quod futurum est, nequeat postea mutare. Abominandum vero prodigium, si Deus instar mortalis hominis varium se et flexibilem mutandis in horas consiliis non praebeat. Quid enim tantopere improbat monachus nisi Deum sibi necessario constare? Verum, in eo scilicet hallucinatur, quod fixa Dei placita a potestate distrahendo eum sibi dissidentem facit. Si stoice loquendum esset, nota est Senecae sententia: Quod Deus sibi sit ipse necessitas. Nos magis [ pag. 168] reverenter et sobrie: quod semper idem vult, constantiae esse laudem: quod quidquid decrevit, effectum reddit, omnipotentiae eius esse consentaneum: quod coniuncta est eum potentia voluntas, dignam illa rerum omnium moderatrice providentia esse symmetriam.
   Non moror quod diversa, et nihil commune inter se habentia scripturae testimonia coacervat. Quanquam, ut inscitiae pareamus, coercenda eius protervia est, ue simplices conturbet. Postquam ex loco uno Pauli ostendit, mittere Deum operationem erroris rebellibus, ut credant mendacio, qui uoluerunt obedire veritati (2. Thess. 2, 11): locum alterum dissimilem accumulat: doctrinam evangelii obscuram esse iis qui pereunt: quorum mentes excaecavit deus huius saeculi (2. Cor. 4, 3). Fateor quidem illos vocari incredulos: verum si in illis caecitatis causa est sola incredulitas, quid sibi vult quod mox sequitur, Deum qui iussit ex tenebris lucem splendescere, illuxisse in cordibus fidelium? Ubique tenebras esse audimus: Deum vero ex tenebris fulgorem educere. Sed quod nos crudelitatis accusat, quod nobis et multis obstruimus salutis viam, quum Christus Chananaeam et oves perditas atque alienos canes tam benigne invitet: ego vero respondeo, nos fidei et poenitentiae doctrinam, quae nobis commissa [ pag. 169] est, fideliter omnibus proponere, ut Christo lucrifiant omnes. Quum rogatus esset Dominus ipse ab uxore Zebedaei, ut alterum ex filiis ad dexteram suam, alterum ad sinistram locaret, stultum et intempestivum votum compescere volens, praesenti quidem vocationi suae congruere hoc negat: neque tamen subticet, decretum cuique a patre coelesti esse locum, et suo tempore patefactum iri ( Matth. 20, 21; Marc. 10, 35). In hunc modum neque silentio nobis obruenda est superstitio quae palam in scriptura proditur: et tamen, quousque revelationis dies advenerit, agendum quod Dominus mandat, ut sine exceptione ad poenitentiam et fidem omnes hortemur. Communis enim omnibus est doctrina: et hac lege apud nos deposita est, donec qui reprobi sunt deplorata obstinatione viam nobis obstruant.

<<... [13][14][15][16][17][18][19][20][last]
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.