De Aeterna Dei Predestinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(10)

   si maiorem partem ideo incredulam manere probo, quia Deus non nisi quos vult illuminatione dignatur, simul alterum illud obtinco: communiter offerri utrisque Dei misericordiam: ut quicunque intus non docentur, tantum reddantur inexcusabiles. Distinguunt quidam, quod potentia salutare sit omnibus evangelium, non effectu: sed nodum hoc modo minime expediunt: quia semper eo revolvimur, aequalisne omnibus conferatur credendi facultas. At vero, cur non omnes evangelio obediant, rationem affert Paulus: quia Iesaias dicit: Domine, quis credidit sermoni nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ( Rom. 10, 16; Iesa. 53, 1.) Credentium paucitate attonitus propheta exclamat: Rem indignam esse, quod Dei verbum omnium auribus personans, nulla fere corda intus afficiat. Verum, ne quem conturbet tanta mundi pravitas, mox subiicit, non omnibus hoc esse datum. In summa, effectu carere quamlibet sonorum humanae vocis [ pag. 88] clamorem significat, nisi interior Dei virtus in cordibus operetur. Cuius etiam rei praeclarum documentum ante oculos ponit Lucas, qui postquam retulit habitam a Paulo concionem: Crediderunt ( inquit) quotquot ordinati erant ad vitam aeternam ( Act. 13, 48). Cur eadem doctrina non iisdem omnium animis excipitur? Numerum definit Lucas: Quia non omnes ad vitam erant ordinati. Cuius porro haec dispositio est, nisi Dei unius? Nam qui proprio cordis motu fuisse ordinatos ineptiunt, non magis refutatione sunt digni, quam si mundum a se ipso creatum dicerent. Est enim recondita evangelii sapientia, ad quam penetrare humani ingenii acumen nequit. Animalis homo, inquit Paulus, non capit ea quae Dei sunt (1 Cor. 2, 14). An quia non vult? Id quidem verum est, rebelles esse Deo quicunque eius spiritu mansuefacti non sunt. Sed altius conscendit Paulus: quod scilicet illi sint stultitia, nec possit intelligere: neminem fuisse Dei consiliarium, nec cognosci eius arcana nisi a solo eius spiritu. Unde constituit, solos esse vere Dei discipulos, qui non mundi huius spiritu, sed coelesti donati sunt: ut sciant quae sibi a Deo donata sunt. Quid sibi ista vult comparatio inter mundi huius et Dei spiritum: nisi quod suo modo sapiunt homines, ut in terra subsidant, filios suos pater coelestis peculiari modo illuminat? Hic, si [ pag. 89] Deo placet, voluntariam cuiusque praeparationem nobis Pighius obtrudit: quasi non Corinthios alloquatur Paulus, quos paulo post et fures, et ebriosos, et maledicos, et avaros, et molles, et prodigiosis flagitiis infectos fuisse commemorat, donec spiritus sanctificatione purgati forent (1 Cor. 6, 9). Qualis ad promerendam illuminationem eorum potuit esse occursus, quos Deus ab inferis ipsis extraxit? Et quid longo verborum circuitu opus est? Spiritus qui nobis regni coelestis arcana
   patefacit, est adoptionis spiritus. Adoptio autem gratuita. Ergo et gratis confertur spiritus ipse. Iam non omnibus conferri experientia docet. Ergo speciale donum est fides, quo rata fit Dei electio. Quo etiam sensu dixerat Paulus, Christum, qui Iudaeis est scandalum et gentibus stultitia, vocatis esse Dei virtutem et sapientiam (1 Cor. 1, 23). Unde autem vocatio, nisi quia Dominus, quos elegit, secundum propositum suum vocat? ( Rom. 8, 30.) Nunc tenemus, evangelium, quod odor vitae in vitam natura sua esse debuerat, mortiferum iis qui pereunt odorem esse: ideo autem manere in suis tenebris incredulos, quia non revelatur illis Dei brachium. Quod autem in tanta naturae nostrae corruptela et pravitate aliqui tamen evangelio credunt, eorum bonitati adscribere, sacrilegium est: sed potius gratiae semper Deo agendae, [ pag. 90] ut Paulus monet, qui eos elegit ab initio mundi in salutem, in sanctificatione spiritus et fide veritatis (2 Thess. 2, 13). Quibus certe verbis et fidem et sanctificationem ab aeterna electione, tanquam a fonte rivos, deducit. Quid enim? Anquia se ipsos sanctificaturi erant, ideo electi sunt? Atqui nominatim Paulus hoc esse spiritus Dei opus asserit. Quum eadem sit fidei ratio, superest, ut in fidem illuminatos dicamus, quo rata esset Dei electio, et effectu ipso patefieret. Et sane quum audiamus, neminem ad Christum venire nisi a patre trahatur: hoc quoque Augustini tenendum est: Quis trahitur, si iam volebat? Nemo tamen venit, nisi velit. Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut nolentes credant, quod fieri non potest: sed ut volentes ex nolentibus fiant.
   Reclamat Pighius, illam Pauli sententiam adducens (1 Tim. 2, 4): Deum omnes velle salvos fieri: et quod mortem peccatoris nolit, ipsi vel iurato credendum, ubi per prophetam sic loquitur: Vivo ego, nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat ( Ezech. 18, 23 et 33, 11). Quum prophetica concio ad poenitentiam hortetur, nihil mirum si Deum pronunciet velle omnes salvos fieri. Sed tales loquendi formas conditionales esse, ostendit mutua inter minas et promissiones relatio. Ninivitis [pag. 91] Deus, quemadmodum regibus Gerar et Aegypti, facturum se denunciat, quod facturus non est. Quum resipiscentia poenam, quam minatus illis fuerat, antevertunt, tunc non nisi obstinatis constitutam fuisse apparet. Et tamen praecisa fuerat denunciatio: ac si revocabile non esset decretum. Sed postquam irae suae sensu terruit ac humiliavit, qui non prorsus sunt desperati, eos spe veniae erigit, ut remedio sentiant locum esse. Itarursum promissiones, quae omnes ad salutem invitant, non simpliciter nec praecise quid in suo consilio statuerit Deus, sed quid omnibus ad fidem et poenitentiam adductis facere paratus sit, demonstrant. Atqui, hoc modo duplex affingitur Deo voluntas, qui adeo varius non est, ut ne minima quidem in eum cadat obumbratio. Quid hoc, inquit Pighius, aliud esset, quam hominibus illudere, si Deus, quod non vult, velle se profiteatur? Si coniunctim, ut par est, legantur haec duo : Volo ut conversus peccatorvivat : nullo negotio calumnia illa diluitur. Conversionem exigit a nobis Deus : eam ubicunque invenit, promisso vitae praemio non frustratur. Vitam ergo velle dicitur Deus, qualiter et poenitentiam. Hanc autem vult, quia verbo suo omnes ad eam invitat. Caeterum, id cum ipsius consilio non pugnat, quo nonnisi suos electos convertere decrevit. Neque propterea [ pag. 92] varium censeri fas est, quia tanquam legislator omnes externa vitae doctrina illuminet, ad vitam omnes priore modo vocet : hoc autem altero quos vult adducat, tanquam pater regenerans spiritu filios duntaxat suos.
   Certum quidem est, nec homines suopte instinctu ad Dominum converti, nec conversionis donum omnibus commune esse. Est enim hoc unum ex duobus capitibus foederis, quod Deus nonnisi cum filiis suis et electo populo facturum se promittit : ut leges suas in eorum corda inscribat. Desipiet enim si quis dicat, generaliter hoc omnibus promitti : Percutiam cum ipsis foedus, non quale percussi cum patribus eorum : sed leges meas cordibus eorum inscribam ( Ierem. 31, 33). Ad dignos, vel proprio motu rite praeparatos restringere, non minus crassae inscitiae foret : quum Dominus eos alloquatur, quibus corda lapidea prius erant : quemadmodum ex altero propheta liquet ( Ezech. 36, 26). Communem omnium contumaciam esse dico, nec cuiusquam affectum esse ad obsequium Dei flexibilem, donec ipse dederit quod iubet. Cur enim vocamur novae creaturae, nisi quia Dei sumus factura, creati ad omne opus bonum ( Ephes. 2, 10. 2. Cor. 5, 17)? Obsecro, qualis ista et quam iniqua partitio erit, si Deus mortales nos homines creet, sibi quisque ad iustitiam et coelestem vitam sit creator? Nam hoc modo sibi haberet Deus caducae [ pag. 93] gratiae laudem : quod longe praestantius est, in sortem nostram cederet. Atqui, circumcidere hominum corda, opus Dei esse scriptura affirmat : ( Deut. 30, 6) nec alteri regeneratio tribuitur : unde et passim quod in homine ad imaginem Dei reformatum est, spiritus nuncupatur. Hortatur quidem nos subinde Dominus ad poenitentiam : sed conversionis autor ipse asseritur (2. Tim. 2, 25). Dicitur lex eius convertere animas : ( Psalm. 19, 8 ss.) et ad verbi ministros partes istae alicubi transferuntur ( Luc. 1, 17) : sed quia dum arando, serendo, rigando, laborant illi, unius Dei est incrementum dare (1. Cor. 3, 6) : non mirum est, si hoc illi tribuitur, quod cor suis aperiat ( Act. 16, 14), ut sermoni quem audiunt, intenti sint. Itaque Augustinus, postquam de electis tractavit, et eorum salutem ita in fideli Dei custodia docuit esse repositam, ut nemo pereat : Caeteri, inquit, mortales, qui ex isto numero non sunt, et tamen ex eadem massa sumpti sunt, vasa irae facti in utilitatem nascuntur istorum. Non enim quemquam eorum Deus temere aut fortuito creat : aut quid de illis operetur boni, ignorat : quum et hoc ipsum bonum operetur, quod in illis humanam creat naturam, et ordinem saeculi praesentis exornat. Istorum neminem adducit ad poenitentiam spiritualem, qua homo reconciliatur Deo. Quamvis ergo ex eadem massa perditionis nati, secundum cordis sui duritiem et cor impoenitens, thesaurisant [pag. 94] sibi, quantum in se est, omnes iram in die irae, Deus tamen alios inde per misericordiae bonitatem adducit ad poenitentiam, alios iusto iudicio non adducit. Hactenus ille. Ac ne quis hic divinae gratiae et nostrae industriae concursum imaginetur : semper occurrat quod alibi tradit : Laborant, inquit, homines in nostra voluntate invenire, quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex Deo : et quid possit inveniri, ignoro. Et paulo post : Quapropter nisi obtinemus, non solum voluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur, atque in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus potest, sed etiam voluntatem bonam, quae iam in eis est bonis, quorum usus esse non potest malus, nisi ex Deo nobis esse non posse : nescio quemadmodum defendamus quod dictum est : Quid habes quod non acceperis? (1. Cor. 4, 7.) Nam si nobis libera quaedam voluntas ex Deo est, quae adhuc potest esse vel bona vel mala, bona autem voluntas ex nobis est : melius est id quod a nobis, quam quod a Deo est. Tandem concludit : Quibus donare hoc voluerit Dominus, misericordiae eius esse, non meriti illorum : quibus noluerit; veritatis esse, quia potestatem habet trahendi.
   Alterius loci (1. Tim. 2, 4) expedita est solutio. Deum velle omnes salvos fieri Paulus affirmat. Nempe, quomodo vult ad veritatis suae cognitionem [ pag. 95] venire. Utrumque enim copulat. Nunc quaero, eademne Deo voluntas ab initio mundi constiterit necne. Nam si omnibus notam esse voluit suam veritatem : cur legem suam non publicavit et gentibus? Cur inclusam in angustiis Iudaeae tenuit vitae lucem? Quid sibi vult illud Moysis (Deut. 4, 8) : Non esse gentem quae statuta et leges habeat quibus regatur, quemadmodum populus ille : nisi quod singulare privilegium generis Abrahae commendat? Cui et illud Davidis encomium respondet ( Psal. 147, 20) : Non ita fecit ulli populo, nec sua iudicia manifestavit illis. Nec omittenda est quae exprimitur ratio : quia dilexerit Deus patres, filios ab eo electos esse non quia praestantiores essent : sed quia eligere eos in populum peculiarem Domino visum est. ( Deut. 4, 37 et 7, 8) Quid? An Paulus ipse nesciebat, se prohibitum esse a spiritu, ne in Asia verbum de Christo faceret, ac ne transiret in Bithyniam quo pergebat? ( Act. 16, 6) Sed quia nimis prolixa foret huius rei tractatio, uno illo nunc ero contentus : Deum post lucem vitae solis Iudaeis accensam, passum fuisse gentes in ignorantiae tenebris per multa saecula errare ( Act. 14, 16) : deinde specialehoc promitti ecclesiae donum, quod super ipsam orietur Dominus, et gloria eius conspicua illic erit. (Iesai. 60, 2.) Nunc iactet Pighius, Deum omnes velle salvos fieri, quum ne externa quidem doctrinae praedicatio, quae tamen spiritus [ pag. 96] illuminatione longe inferior est, omnibus sit communis. Agitatus olim a Pelagianis fuit locus iste. Quid Augustinus pluribus locis respondeat, dicere in praesentia supersedeo : nisi quod clare et breviter uno ex loco patet, quam secure hanc obiectionem contempserit. Quum Dominus, inquit, se volente filios Ierusalem congregare, ipsam noluisse conqueritur, an superata fuit ab infirmis hominibus Dei voluntas, ut non potuerit facere potentissimus quod volebat? Et ubi erit omnipotentia, qua fecit quaecunque voluit in coelo et in terra? Quis vero tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed quum facit, per misericordiam facit : quum non facit, per iudicium non facit. Nodum quidemnondum solutum esse fateror : sed hoc tamen extorsi Pighio, ne quis nisi sensu et iudicio privatus credat areano Deo consilio statutam aequaliter omnibus salutem esse. Caeterum, sensus Pauli cuivis non contentioso satis facilis est ac dilucidus. Iubet solennes pro regibus et principibus, qui cum imperio praesunt, preces concipi. Quia vero totidem illo saeculo erant infestissimi ecclesiae hostes : ne fideles a studio precandi revocet desperatio, mature occurrit Paulus, Deum omnes salvos velle fieri dicens. [ pag. 97] Quis non videt ordinum hic geri mentionem potius quam singulorum hominum? Nec vero ratione caret trita illa distinctio: Non singulos generum, sed genera singulorum notari. Quod tamen non alia sit Dei voluntas intelligenda, quam quae patefit externa evangelii praedicatione, ex contextu evincitur: ut Deum significet Paulus omnium velle salutem, quos benigne ad Christum invitat.
   Sed Pighius rursus de personarum respectu mihi certamen movet. Quia Deus personas non respicit, indo omnes aequaliter colligit ab eo amari. Responderam, hoc nomine signari in scriptura externas omnes accessiones, quae sunt praeter causam, favoremque aliis conciliant, alios odio gravant vel contemptu. Nihil ineptius posse dici vel fingi detonat. Atqui si agenda res esset suffragiis, multos haberem non poenitendos socios vel duces. Sed valeat una ratio. Hebraeis nomen est ( PANIM) quod tantundem valet ac Facies. Quum vetantur iudices personas accipere, quum testatur Moyses nullum personae respectum esse Deo (Deut. 1, 17; 10, 17), et idem in historia Iob repetitur ( Iob. 32, 21 et 34, 19) : quid, obsecro, per hanc vocem intelligere possumus, quam externas omnes apparentias, ut vulgo appellant, quibus a re ipsa abducimur? Similiter quum de servis et dominis, quum de Iudaeis et gentibus [ pag. 98] quum de nobilibus et obscuris loquuntur apostoli ( Rom. 2, 11, Gal. 2, 6, Ephes. 6, 9, Coloss. 3, 25), pro, swpon( quod alii prae aliis habent excellentiae, unde fit ut quod aequum ac rectum est, non cernatur. Ideo Christus o''''''yin( id est, aspectum, iusto iudicio opponit ( Ioan. 7, 24) : ac si diceret, ubi hominum favor vel odium regnant, fieri aliter non posse, quin totam aequitatem ac rectitudinem pervertant. Nemo igitur non videt Pighium rabiosa maledicendi petulantia abreptum, nunquam pensi habuisse quid diceret. Nunc audienda boni censoris correctio. Personarum aspectum pronunciat vitium esse, in iustitia distributiva locum habens. Inde concludit, Deum non accipere personas, quia indifferens sit omnibus : et quemadmodum aequum distributorem de publico largiri decet, praebeat se perinde liberalem ac beneficum. Perinde vero haec garrit, ac si exstincta scriptura, quidvis illi e proprio capite fingere liceret. Nam omnes scripturae loci meam sententiam confirmant : nullum profert qui eius commento suffragetur. Et quid mirum, si sua deliria tam secure proferat : quum ne ipsam quidem vocem de qua sermo illi erat, expenderit? forsan ut se probaret magnum theologum, contempta grammatica sine sensu voces effutivit. Nam Persona nihil illi aliud valet, quam hominem. Quum tamen plus quam conspicuum sit, qualitatem extrinsecam notari, qua induti [ pag. 99] homines, aut favore digni habentur, aut contemptui subiacent. An autem Deus aequalis sit distributor nec ne, Christomagis credendum est quam Pighio. Christus autem Deum sub patrisfamilias persona ita loquentem inducit ( Matth. 20, 15) : Annon licet in rebus meis facere quod volo : an oculus tuus malus est, quod ego benignus sum? Secundum quam rationem Paulus, ut nemini obstrictum esse doceat, quin gratiam suam pro arbitrio, quibus visum est, dispenset, interrogat : Quis prior illi dederit, ut ei mutuum rependatur. ( Rom. 11, 35).
   Primum, si qua pietatis gutta fuisset in hoc homine, an unquam ausus foret, Deum tam contumeliose in ordinem cogere? Praescribit enim, ut omnibus aequaliter largiatur, quasi de publico. Ita nihil Deo reliquum facit, in quo gratuitam beneficentiam exerceat. Iudicat, inquit, de unoquoque secundum cuiusque dignitatem et opus, non autem pro suo beneplacito. Quo igitur merito provocatus elegit genus Abrahae? Quid reperit in ea gente dignitatis, cur cam reliquis praeferret? Non aliam ipse rationem assignat, nisi quia dilexit patres eorum. Postea expressius : Ecce, quum Domini sint coeli et terra, tantummodo illi in patribus tuis complacuit ad cos amandos, et elegit semen eorum post eos ( Deut. 4, 37, Deut. 10, 15). Iam alio loco merita omnia in nihilum redigit, dum idololatras [ pag. 100] fuisse commemorat ( Iosue 24, 2). Saltem hoc obtineo, quod Pighius negat, Dei beneplacitum a Moyse clare praedicari. Negat, ex Dei pendere decreto, sed hominum affectu, quod uno reiecto alius eligitur. Quid ergo sibi vult illud :
   Non ex operibus, sed ex vocante dictum est : maior serviet minori ( Rom. 9, 11)? Exsecranda vero quam postea evomit in Deum blasphemia est : Fingi Deum non iniustum modo, sed crudelem, si quempiam exitio devoveat. Atqui, ad eius Dei tribunal semel sistetur, quem Paulus ostendere suam potentiam in vasis irae asserit. Imo iam nunc malo suoexitio sentit, non esse humanitus fabricatum, sed aeternum totius mundi semper fuisse iudicem. Nunc experitur miser, quam vere dictum sit : Vincere Deum quum iudicatur. (Psal. 51, 6, Rom. 3, 4). Caeterum, fateor personae alicubi opponi piam et rectam vitam : ut quum Petrus dicit, non esse Deum proswpolh,pihn( quia in omni gente acceptus illi sit qui bene vivit ( Act. 10, 34). Sed prompta est responsio : Quod Deus quae filiis suis contulit dona, probet, grataque habeat : in hominis autem natura nihil prorsusinveniat nisi odio dignum. Ergo ut Deus cultores suos diligat : neccsse est, ut dum adhuc omni bono vacui sunt, gratuito amore praeveniat indignos, et illis donet quod postea amore prosequatur. Hanc vero primam gratiam dat quibus vult, inquit Augustinus, quoniam misericors [ pag. 101] est. Quod etsi non det, iustus est. Et non dat, quibus non vult, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Quod autem non sit apud eum personarum acceptio, hinc liquere in fine capitis admonet, quia praeteritis cultorum suorum filiis, natam ex reprobis sobolem ab exitio interdum liberat. Ac omnino memoria tenendum, quod tandem adducit, nullum praedestinationis illustrius speculum exstare, quam sit ipse mediator, qui secundum humanam naturam id honoris nullo merito adeptus est, ut Dei unicus esset filius. Atqui, gratuitum Dei beneplacitum quod in Christo ecclesiae capite spectandum ille proponit, Pighius ne in membris quidem admittere sustinet. Beatam enim Christi matrem contendit suo merito electam esse, quia ipsa canat : Respexit humilitatem ancillae suae ( Luc. 1, 48). Istae sunt Pighii probationes : Fundatam in hominum meritis electionem Dei esse, non gratuitam, quia quod abiectum est ac contemptibile, eligit.
   Hac ratione facile diluitur Pighii obiectio : Quum Christus benedictos patris sui ad regnum possidendum vocat, non simpliciter causam dici, quia electi sint, sed quia exercuerint caritatis opera. Neque ego sane ad arcanam Dei electionem

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.