De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(12)

   in cordibus suis insculptum retineant. Hominem igitur, quem sua ipsius conscientia damnat, frustra absolvere tendit impietas. Quod autem Deus sciens ac volens hominem ipsum cadere passus est: occulta ratio esse potest, iniusta non potest. Hoc quidem absque controversia tenendum: semper illi peccatum odio fuisse. Nam vere elogium hoc quo ornatur a Davide (Ps. 5, 5), in eum competit: Quod Deus sit iniquitatem non volens. Quum potius in ordinando hominis lapsu finem habuit optimum et rectissimum, a quo abhorret peccati nomen. Quanquam sic ordinasse dico, ut eum proprie autorem fuisse non concedam. Ac nelongior sim, penitus quod Augustinus docet, impletum fuisse sentio: ut miro et ineffabili modo non fuerit praeter eius voluntatem factum, quod etiam contra eius voluntatem factum est: quia non fieret, si non sineret. Nec utique noleus sinit, sed [ pag. 117] volens. Negari enim, quod illic principium sumit, non potest: Tam hominem quam angelos apostatas, quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit, fecisse: quantum vero ad Dei omnipotentiam, nullo modo efficere id valuisse. Ergo sancti viri sententiae subscribo: sic peccando fecisse quod nolebat Deus, ut per malam eorum voluntatem faceret Deus quod volebat. Si quis hoc montis suae captu superius esse excipiat, idem et de me fateor. Sed quid mirum, si modulum nostrum immensa et incomprehensibilis Dei maiestas exsuperet? Atqui, tantum abest, ut pro carnis ratione explicandum suscipiam sublime istud reconditumque arcanum, ut quod initio praefatus sum, assidue in memoriam redire velim, desipere qui plus scire appetunt, quam Deus revelaverit. Quare nos potius docta ignorantia delectet, quam intemperans et ebria sciendi plus quam Deus permittit curiositas: sub hac tantum reverentia se omnes sensus animi contineant, nihil Deum in hominis peccato voluisse, nisi quod sua iustitia dignum erat.
   Prosequitur Pighius: Si Dei opus est hominis apostasia, falsum esse quod scriptura tradit, omnia quae facit Deus, bona esse. Atqui, et sancte testari, et ingenue profiteri possum, mihi commentum istud nunquam venisse in mentem. Naturam hominis ideo rectam primo conditam fuisse [pag. 118] ubique assero, ne pravitas, quam sibi defectione contraxit, Deo possit adscribi: mortem cui se mancipavit, qui ante compos vitae erat, sic profectam esse ab eius culpa. ne Deus autor censeatur. Si unquam divini spiritus instinctu factum esse dixissem, ut se a Deo primus homo alienaret: ac non potius ubique contenderem, diaboli instigatione et proprio cordis sui motu impulsum, merito forte insultaret mihi Pighius: nunc autem quum a Deo propinquam actionis causam removens, simul omnem ab eo culpam removeam, ut solus homo reatum subeat: calumniose et improbe dictum istud in me torquet: Hominis defectionem unum esse ex Dei operibus. Quomodo autem Dei praescientia et decreto statutum fuerit, quod de homine futurum erat, neque tamen in culpae societatem trahendus sit Deus, quasi transgressionis vel autor sit vel approbator, quum longo altius humanae mentis perspicacia esse areanum palam sit, ne ignorantiam nostram fateri pudeat. Imo, ne quem ex fidelibus nescire pigeat, quod Dominus lucis suae inaccessae fulgore absorbet. Primum nihil aliis, nisi ex animi mei sensu, praesribo. Testis enim mihi erit Dominus, cui conscientia mea subscribet, sic me stupenda haec ipsius iudicia quotidie meditari, ut nulla me plus aliquid sciendi curiositas sollicitet: nulla mihi de incomparabili eius iustitia obrepat [ pag. 119] sinistra suspicio: nulla me obmurmurandi libido prorsus titillet. Denique, in hac Augustini sententia non minus tranquille quam libenter acquiesco: Deum, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritura praescivit, et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis benefacere, quam mala esse non sinere: sic ordinasse angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet, quid posset liberum eorum arbitrium, deindequid posset gratiae suae beneficium, iustitiaeque iudicium. Ad haec, ut de affectu meo taceam: si quibus ita pruriunt aures, ut nihil sibi ex Dei mysteriis clausum obtectumque esse velint: bis vesanus erit magister, qui talibus discipulis satisfacere tentabit. Potius trepidi audiamus, quid Davidi acciderit, quum in usitata Dei iudicia, quae in externo corporum et praesentis vitae statu apparent, plus aequo inquireret: Factus sum, inquit [ Psal. 73, 22], apud te similis iumento. Non potuit tautus propheta inrebus minus obscuris et reconditis ultra fas sapere, quin brutae pecudis instar obstupesceret: nos vero praeposterae mentis nostrae lasciviae in excutiendo consilio Dei omnium profundissimo impune indulgebimus? Postquam Paulus, Deum ex perdita massa eligere et reprobare quos illi visum est, docuit: quare et quomodo id fiat adeo non expedit, ut potius [ pag. 120] expavescens in clamorem illum erumpat: O altitudo! ( Rom. 11, 33.) Et nos eius altitudinis reverentia non perculsi, penitus scrutari audebimus, quomodo in persona Adae totum genus humanum excidere passus fuerit? Dixi iam supra, lapsum Adae utile posteris fuisse humilitatis rudimentum: ut se ad vitam recuperandam nihil esse nec posse discant, in qua ille integer non stetit. Una tamen est rite sapiendi regula, si se mens hominis illo admirationis fraeno compescat.
   Caeterum quaestionem hanc non ideo tantum parcius attingere we're on good terms];'>convenit, quod abstrusa est, ac in penitiore sanctuarii Dei adyto recondita: sed quia otiosa curiositas alenda non est, cuius illa nimis alta speculatio alumna est simul ac nutrix. Quanquam interim quae Augustinus libro de Genesi ad literam undecimo disserit, quum ad Dei timorem et reverentiam omnia temperet, minime improbo. Altera autem pars, quod ex damnata Adae sobole Deus quos visum est eligit, quos vult reprobat, sicuti ad fidem exercendam longe aptior est, ita maiore fructu tractatur. In hac igitur doctrina, quae humanae naturae et corruptionem et reatum in se continet, libentius insisto: sicuti non solum ad pietatem propius conducit, sed magis mihi videtur theologica. Meminerimus tamen, in ea quoque sobrie modesteque philosophandum: ne ulterius progredi [ pag. 121] tentemus, quam Dominus nos verbo suo deducit. Quam dulces sint argutiarum illecebrae, plus satis notum est: quo maior adhibenda est cautio, ut sensus omnes nostros sibi devinctos habeat fidei simplicitas. Quod Deus spiritus afflatu ad se homines trahat, vel quotidianae preces nostrae testes sunt: nam quum pro persequutoribus oramus, quid petimus aliud, quam ut fiant ex nolentibus volentes, ex repugnantibus consentientes, ex oppugnantibus amantes? Atqui, palam constat, non omnibus indifferenter hoc dari, ut centies exitium meritos Deus repente vita dignetur. Quomodo hanc gratiam dispenset, inquit Augustinus, alios secundum meritum faciens vasa irae, secundum gratiam alios vasa misericordiae: quis cognovit sensum Domini? Quantumvis tamen mundi vel superbia, vel protervia calcitret: minime ferendum est, ut deterior sit Dei quam mortalis hominis conditio. Cui autem creditori non conceditur ab uno exigere, quod alteri remittit? Quae similitudo non abs re toties ab Augustino repetitur. Fieri quidem vix potest, quin primo statim momento turbetur mens hominis, quum gratiam Dei negari quantumvis indignis audit, quae perinde indignis datur. Sed meminerimus, postquam damnati sunt ex aequo omnes, minime fas vel aequum esse, Deo legem imponi, [ pag. 122] quin misereatur cuius voluerit. Sed vere Augustinus contendit, humanae iustitiae modo metiendam non esse divinam. Caeterum, ubi omnia dicta fuerint: sit haec omnium disputationum clausula, ut cum Paulo ad tantam profunditatem expavescamus. Si obstrepant petulantes linguae, ne identidem exelamare cum eodem apostolo vel pudeat, vel pigeat: O homo, tu quis es qui litiges cum Deo?
   Caeterum, etsi absurda, quae hinc inde congerunt huius doctrinae adverasrii, ut cam calumniose infament, in mea Institutione dilucide non minus quam succinete refutasse, et simul pravis figmentis, quibus se imperiti deludunt atque implicant, obviasse mihi videor: quia tamen Pighio responsiones meas arrodere libuit, eius virulentiam iterum diluere non gravabor. Quaerunt praeposteri homines, quomodo de salute sua, quae in Dei consilio latet, certi esse poterunt? Respondi quod verum erat. Quum nobis in Christo proposita sit salutis certitudo, perperam, nec sine Christi ipsius iniuria, facere, qui praeterito hoc vitae fonte, ex quo haurire promptum erat, ex reconditis Dei abyssis vitam eruere moliuntur. Tradit quidem Paulus, nos ante mundi creationem electos esse: sed in Christo [Ephes. 1, 4]. Ne quis ergo aliunde electionis suae [ pag. 123] fiduciam petat, nisi librum vitae, in quo scriptus est, delere velit. Non alius est adoptionis finis, quam ut censeamur inter Dei filios. Atqui scriptura, quicunque in filium Dei unigenitum credunt, Dei tilios et haeredes esse pronunciat (Ioann. 1, 12; Gal. 4, 7; Rom. 8, 17). Christus ergo aeternae et absconditae Dei electionis tum lueulentum nobis speculum est, tum arra quoque et pignus. Fide autem, quam Deus in hoc speculo nobis repraesentat, vitam contemplamur: fide pignus. hoc arramque amplectimur. Et unde probamus, gratuito clectos esse ex hominibus aliquos, nisi quia spiritu suo Deus quos vult illuminat, ut fide inserantur in Christi corpus? Fidei quidem nostrae origo et causa est divina electio: sed quia invisibilis est Deus (1 Tim. 1, 17), lucemque habitat inaccessam (1 Tim. 6, 16), et neminem eonsiliarium admittit ( Rom. 11, 34; 1 Cor. 2, 16), praeter unigenitum, qui semper fuit in eius sinu( Ioann. 1, 18), tenere mentem Christi oportet, ac fide illuminari, ut nobis patefiat, quae in corde Dei prius latuit adoptio. Si quis malit crassius: Prior quidem fide est electio, sed ex fide discitur. Quae breviter hic delibo, fusius in mea Institutione explicata reperient lectores. Itaque Christus aeternam suorum in

<<... [09][10][11][12][13][14][15][16][17] ...>>
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.