De Aeterna Dei Predestinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(2)

   Quid nos sentiamus, satis locuples, ut nihil praeterea addam, testis est Institutio. In primis rogatos velim lectores, ut quod illic admoneo memoria repetant: Non esse, ut quibusdam falso videtur, argutam hanc vel spinosam speculationem, quae absque fructu ingenia fatiget: sed disputationem solidam, et ad pietatis usum maxime accommodam: nempe, quae et fidem probe aedificet, et nos ad humilitatem erudiat, et in admirationem extollat immensae erga nos Dei bonitatis, et ad hanc celebrandam excitet. Nulla aedificandae fidei aptior est ratio, quam dum audimus electionem illam quam spiritus Dei cordibus nostris obsignat, in aeterno et inflexibili Dei beneplacito consistere, ut nullis mundi procellis, nullis Satanae insultibus, nulli carnis vacillationi sit obnoxia. Tune enim domum nobis certa est nostra salus, quam in Dei pectore causam repo rimus. Sic enim vitam in Christo manifestatam fide apprehendimus, ut eadem fide duce procul intueri liceat, ex quo fonte vita prodierit. In Christo fundata est salutis fiducia, et in evangelii promissiones recumbit Sed haec non parum valida fultura est quum nunc ut in Christum credamus, audimus nobis divinitus esse datum: quia ante mundi originem tam ad fidem ordinati, quam ad vitae coelestis haereditatem electi eramus. Hinc illa inexpugnabilis securitas, quod pater, qui filio suo nos in peculium dedit, omnibus potentior, nos e manu eius rapi non patietur. Iam vero non vulgaris in eo humilitatis materia, dum tam dispar eorum conditio cernitur, quibus communis eat natura. Quocunque eculos vertant filii Dei, cccurrent prodigiosa exempla caecitatis et stuporis, quae horrorem incutient. Quum se in tenebris illuminatos esse noverint: qui fieri dicent, ut caecutiant alii in clara luce? Quis eos discernit: nisi quod experientia convincit, apertoa illis fuisse mentis oculos, quum perinde clausi essent? Certe quid Deo sit reddere quod sum eas, nondum didicerunt isti, quibus sponte nescire libet, unde ab aliis differant. Quin radix sit pietatis materque virtutum omnium humilitas, nemo ambigit. Quomodo autem humilis erit, qui nec pristinam miseriam e qua liberatus est, audire sustinet, Deique beneficentiam promiscue ad omnes extendens, quantum in se est, extenuat? Certe multum abest, quin Dei gratiam pro merito illustrent, qui eam praedicant omnibus esse communem, In se vero efficaciter residere, quia fide eam amplexi sint: fidei vero causam interea sepultam cupiunt: quod scilicet gratis in filios electi spiritu adoptionis postea donati sint. Qualis ista gratitudo, si Incomparabili beneficio affectus cum eo debitorem me ex aequo profiteor, qui vix centesimam partem accepit? Quare, si ad celebrandam Dei bonitatem, quantum illi simus obstricti, praecipue tenere interest, maligni sunt in Deum et iniurii, quibus molesta est ac gravis electionis aeternae notitia: qua sepulta, dimidiam gratiae Dei partem evanescere necesse est. Obstrepant, qui volent: hoc tamen elogio, quam de gratuita electione tradimus doctrinam ornare semper licebit, quod nisi per eam non satis capiunt fideles, quanta in se fuerit Dei bonitas dum ad salutem efficaciter vocati sunt. Breviter tantum ista delibo, quae iterum suo loco luculentius tractanda erunt, ne quis rem egnitu apprime necessariam refugiens grave festidii sui damnum sero tandem sentiat. Quod si nos evangelii non pudet quod illic aperte traditur, fateri necesse est, Deum aeterno suo beneplacito, cuius aliunde causa non pendet, quos illi visum est, destinasse ad salutem, aliis reiectis: et quos gratuita adoptione dignatus est, spiritu suo illuminare, ut vitam in Christo oblatam recipiant: alios ita sponte esse incredulos ut fisei luce destituti in tenebris maneant.
   Contra hoc Dei iudicium petulanter insurgunt multi canes. Atque Inter eos nonnulli quidem Deum palam impetere non dubitant, quod futuram Adae ruinam praevidens, non melius consuluerit rebus humanis. Quibus compescendis nulla melior ratio quaerenda est, quam quae a Paulo nobis ostenditur. Hoc enim veniebat in quaestionem quomodo iustus esset Deus, dum miseretur cuius vult, et quem vult indurat. Tantam hominum audaciam nullo responso dignatur, nisi quod ordinis ipsos sui sortisque admonet: O homo, tu quis es qui respondeas Deo?(Rom. 9. 20.) Quod garriunt profani homines, rationis inopia silentio absurditatem texisse: longe aliter res habet Axioma enim sumit, quod non modo piis mentibus tenendum est, sed in communi sensu insculptum esse convent: Altius esse magisque reconditum Dei iudicium quam ut eo usque penetrare possint homines. Et quem, obsecro, non pudebit, velle ingenii sui modulo causas omnes operum Dei comprehendere? Atqui, in eo vertitur status quaestionis, an nulla sit Dei iustitia, nisi quae a nobis concipitur? Hoc si uno verbo proponitur, liceatne Dei virtutem sensu nostro metiri, nemo est qui non protinus respondeat, omnes hominum sensus in unum coacervatos immensae Dei potentiae longe succumbere. Interea simul ac in Dei operibus certa ratio non apparet, diem illi dicere quodammodo parati sunt. Quid ergo hac Pauli nadmonitione opportunius vel aptius: nimium sui esse oblitos qui se supra coelum attollant? Ut Deus ipse, iure suo cedens, se ad reddendam causam offerat, ubi ad arcana illa ventum fuerit, quae angeli cum trepidatione adorant, quis non tanto fulgore attonitus stupebit? Mira sane hominum rabies, qui Deum sibi audacius aubiicere, quam paganum aliquem iudicem aequare non verentur. Tibi molestum est ac odiosum, Deum plus posse et facere, quam mens tua capiat: aequali autem tuo interdum concedes, ut suo iudicio fruatur. Et tu in tanto furore Dei mentionem ullam facere audes? Quid tibi sonat Dei nomen? Et tu Paulum ratione destitui iactabis, nisi Deum e coelesti solio detractum tibi excutiendum sistat Nos vero sciamus, sanctum apostolum primo, qua decuit gravitate, compescuisse vesanam eorum lasciviam, quibus Dei iustitiam incessere nulla religio est: deinde, piis Dei cultoribus utilibus moderationis consilium dedisse, guam si aquilarum pennis vestitos supra nubes extulisset. Quavis enum sapientia praestantior est sobrietas, quae Dei timore subact intra praescriptum ab eo intelligendi modum se continet. Eam superbi homines ignorantiae nomine, si libuerit, infament: modo quod in vera sapientia praecipuum ert teneat, Dei voluntatem pro summa iustitiae norma habendo, suam illi propriamque gloriam tribuere.
   Pighio tamen et similibus nondum Batisfactum est. Nam simulantes curae sibi esse Dei honorem, nobis oblatrant, quasi alinam illi sua natura crudelitatem affingentibus. Negnt sibi cum Deo esse certamen. Quam igitur, vel cuius causam sustinet Paulus? Postquam hoc axioma posuit, Deum quem vult indurare, et cuius vult misereri: per anthypophpram subiicit: Quid ergo adhuc conqueritur? Voluntati eius quis resistet? Tantae blasphmiae non aliud quam Dei potentiam opponit. Si Deo tyranni personam induunt, qui ad aeternum usque eius consilium reterunt hominum indurationem: nos certe non sumus huius sententiae autres. Si Deo sunt iniurii, quibus eius voluntas omnibus causis potior est, hoc Paulus ante nos tradidit. Cum eo igitur disceptent. Neque enim aliud in praesentia disputo, quam ab eo fuisse proditum quod docemus. Quanquam de canibus istis non adeo essem sollicitus. Magis quorundam non malorum alioqui hominum anxietas me commvet, qui dum metuunt quidquam Deo eius bonitate indignum adscribere, hoc ipsum exhorrent, quod de se per os Pauli Deus testatur. Pium quidem asserendAe aB omni Calumnia Dei iustitiae studium amplector. Laudanda quogue modestia esset, nisi eam gigneret morositas occulto quodam fastu turgida: siquidem ex proprio sensu loquuntur. Cur enim verentur, si quid ultra mentis suae captum Dei potentiae concedant, ne Periclitetur eius iustutia, nisi quia eius tribunal suae cognitioni subiicere non dubitant? Paulus intolerabilem esse superbiam ostendit, si mortalis homo sibi iudicium in fratrem sumat, quia unus sit iudex, cui stamus omnes et cadimus, et cui omne genu flecti oportet ( Rom. 14, 10). Cuius ergo insaniae erit, cristas in iudicem ipsum attollere, ut eius potestatem sensu nostro metiamur Ergo qui verecundiam hanc sibi obstare causantur, ne Paulo subscribant: primum fateantur necesse est, quam Deo iustitiae laudem deferunt, se ad animi sui sensum restringere: sin vero de re ipsa nobiscum sentientes, supprimere tamen malunt hanc doctrinae partem , ne habenas laxent impiorum petulautiae, nimis praepostera est ista cautio, Quasi vere nostris mendaciis protegendus sit Dei honor. Ipse vero hoc patrocinium non modo nobis remittit, sed prorsus exosum esse testatur in libro Iob. Caveant potius, ne maiorem, Quam Dominus verbo suo praescriit, prudentiam affectando duplicis insaniae se reos faciant.
   Quanquam ut reprimendis impiorum blasphemiis maxime utilis sit, quam commendant, sobrietas : quod tamen homines Deo immorigeros tam facile suis dictatis fraenatum iri sibi persuadent, ridicula est eorum fiducia. Paulus ubi de arcanis Dei consiliis, quatenus opus erat, disseruit, quasi iniecta manu ultra progredi vetat. Calcitrant, proterviunt, ac desultoria levitate ultra finitam sibi metam transvolant inquieti spiritus : quomodo igitur ad unius vel alterius nutum subsistent, qui augustiores illis stadiis Cancellos circumdant? ac si quis ferocem equum, qui fractis repagulis exsultat, shrew-mouse];'>araneae filo retinere tentet. Verum, in re tam ardus et recondita nihil melius quam sobrie sapere. Quis negat Videndum tamen simul est, quis optimus sit sobrietatis modus: ne idem nobis quod papistis contingat, qui ut discipulos habeant obsequentes, brutis pecudibus similes esse iubent. Haeccine est christiana simplicitas, eorum, quae Deus ostendit, scientiam quasi noxiam refugere? Hoc, inquiunt, absque iactura nescire fas est. Qnasi non melius indicaverit coelestis magister, quid scire et quousque expediat. Ergo ne vel in aquis fluctuemur, vel dubii et vagi circumferamur per medium aerem, vel altius pedem flgendo, quam par est, in profundum mergamur : sic nos Deo praebeamus regendoa et docendos, Ut simplici eius verbo contenti pius scire quam illio reperiemus ne appetamus quidem, etiam si detur facultas. Haec docilitas qua sensus omnes suos pius homo sub Dei verbo continet, vera est ac unica sapiendi regula. Nam et quousque nos porrecta menu ducit is qui via est, cuius spiritus per apostolos et prophetas loquutus est tutum est sequi: et supra omnem numanae mentis perspicaciam longe excellit eorum ignorantia, quae in Dei schola non discuntur. Itaque non minus a suis ovibus exigit Christus, ut voci suae auscultent, quam ut alienorum vocibus aures habeant obstructas. Nec sane aliter fieri potest, quam ut in vacuam solida doctrina animam inanes undique errorum flatus penetrent. Porro, quam vere profitear, non nisi praeeunte Dei verbo me unquam hac de re verbum fecisse, tametsi ex prioribus meis scriptis, ac praesertim ex mea Institutione facile iudicabunt pii lectores: ex hac tamen hostium qui se contra opponunt, refutatione, nonnihil novae lucis accedet.

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
 
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.