De Aeterna Dei Predestinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(3)

   Sed quia odiose notis ingoritur veteris ecclesiae autoritas, breviter etiam praefari operae pretium est, quam iniuste hac partim falsa, partim frivola invidia prematur Christi veritas. Augustini tamen verbis potius quam mein, hoc quidquid est criminationis dilnere malo. Nam et sanctum virum eodem olim probro vexabant Pelagiani, quod sibi adversos haberet alios eccelesiae scriptores. Primum ergo excusat quod ante exortam Pe1 agii haeresin nog ita subtiliter neque exacte de praedestinatione, id quod erat, tradiderant. Quid igitur opus est, inquit, ut eorum scrutemur opuscula, qui priusquam ista haeresis oriretur, non habuerunt necessitatem in hac difficili solvendum quaestione versari? quod procul dubio facerent, si respondere talibus cogerentur. Prudenter certe non minus quam ingenue dictum. Nisi enim eum exercuissent gratiae Dei hostes, nunquam ad excutiendam Dei electionem adeo fuisset attentus: sicuti fatetur. Nam in libro cui titulum fecit De hono perseverantiae: Haec, inquit, certa est ac manifesta praedestinatio sanctorum, quam postea diligentius et operosius, quum adversus novam sectam diaputarem, defendere necessitas compulit. Didicimus enim singulas quasque haereses intulisse ecclesiae proprias quaestiones, contra quas diligentius defenderetur scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret. Quid autem coegit loca scripturarum, quibus praedestinatio commendata est, copiosius et enucleatius isto nostro labore defendi, nisi quod Pelagiani dicunt, Dei gratiam secundum merita nostra dari: quod nihil aliud est quam gratie negatio? Porro, aliquanto prius negaverat, sibi de librorum suorum vetustate praeiudicium debere afferri. Nemo, inquit, tam iniustus est, ut opinor, et tam invidus, qui proficere me prohibeat. Postea tamen simul contendit, ex quibusdam veterum testimoniis possee colligi, non aliter eos, quam tunc doceret. sensisse. Ut aliis supersedeam, plus quam perspicuum est, quod ex Ambrosio citat: Christus, quem miseratur, vocat. Item : Si voluisset, ex indevotis fecisset devotos; sed Deus quos dignatur vocat. et quem vult religiosum facit. Quis totam huius quaestionis summam his paucis verbis comprehendi non videt? Quod non omnes ad Christum accedunt, ut salutem consequantur, causam assignat: quia Deus eorum corda efficaciter non tangit. Conversionem hominis ex gratuita Dei electione manare pronunciat. Cur aliis reprobatis alio vocet, in solo eius arbitrio positum esse non dissimulat. His tribus capitibus statum quaestionis contineri et finiri, nemo mediocri iudicio praeditus nescit. Porro Augustinus ipse adeo totus noster est, ut si mihi confessio scribenda sit, ex eius scriptia contextam proferre, abunde mihi sufficiat. Sed ne in praesentia nimium sim prolixus, tribs aut quatuor locis contentus ero, ex quibus constet, ne uno quidem apice me ab ipso differre. Ex continua deinde operis serie p1 enius constabit, quam solide omni ex parte mihi suffragetur. Libro de praedestinatione sanctorum contra eos se disputare profitetur, qui peccato Adae obnoxium nasci genus humanum agnoscunt, ac praeveniri Dei gratia hominum voluntates, nec sibi quemquam ad ullum opus bonum vel inchoandum, vel perficiendum sufficer. Quid autem ea confessione maius desiderat, in ipso disputationis progressu ostendit Ne diceret quispiam, inquit, Discernit me ab aliis fides mea, iustitia mea, aut aliquid simile talibus occurrens cogitationibus rogat doctor gentium : Quid habes quod non acceperis? (1 Cor. 4,7.) A quo autem, nisi ab illo qui te discernit ab alio, cui non donavit quod donavit tibi? Deinde: Fides igitur, et inchoata, et perfecta donum Dei eet: et hoc donum quibusdam dari quibusdam non dari, omnino non dubitet, qui non vult manifestissimis scripturae testimoniis repugnare Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes in condemnatione iustissimam venisse. Cur autem istum potius quam illum Deus hinc liberet, inscrutabilia sunt iudicia eius, et viae eius investigabiles. Item : Si disc tiatur et quaeratur, unde quisque sit dignus, non desunt qui dicant: Voluntate humana. Nos autem dicimus: Gratia vel praedestinatione divina. Postea subiicit: Salvator ipse Dei filius praeclarissimum est gratiae et praedestinationis lumen. Respondeatur. quaeso: homo ille, ut a verbo patri coaeterno in unitatem personae assumptus filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruerit. Quod enim eius bonum qualecunque praecessit? Quid egit ante? quid credidit? quid petivit, ut ad tantam dignitatem perveniret? Hic Deo aliquis hominum obmurmuret ac dicat: Cur non et ego? si audierit: 0 homo, tu quis es qui respondeas Deo? neque ita se cohibeat, sed augeat impudentiam, et dicat: Quomodo audio: Tu quis es, o homo quum sim homo sicut ille de quo ago, cur non quod ille est? At enim gratia ille talis ac tantus est. Cur diversa est gratia, ubi natura communis est? Certe non est acceptio personarum apud Deum. Quis, non dico christianus, sed insanus haec dicat? Appareat igitur in capite nostro fons gratiae: unde, secundum cuiusque mensuram, se er cuneta membra difundit Ipsa est praedestinatio anctorum, quae in sancto sanctorum maxime laruit. Et paulo post: Sicut praedestinatus est le unus, ut caput nostrum esset: ita et multi umus praedestinati, ut essemus eius membra. Ac e quis fidei hoc tribueret, quod alter alteri praeertur, negat eligi eos qui erediderunt: sed potius, t credant. Similiter ad Syxtum : Cur credat ic, non credat ille, cur hunc potius liberet Deus uam illum, scrutetur tam mugnum profundum qui otest, sed cavent praecipitium. Rursus alio loco: uis reprobos creavit, nisi Deus? Et cur, nisi ia voluit? Cur voluerit, o homo, tu quis es qui respondeas Deo? Item alibi, postquam disputavit, llis hominum meritis Deum provocari ut mantis suis faciat obseqquntes, sad retribuere illis na pro malis, propter se, non propter illos, ndem subiicit: Si quis roget, cur istos homines us oves faciat, istos non facia, istam esse quaeionem, quam apostolus expavescens exclamat: O itudo, etc. ( Rom. 11, 33). Quemadmodum vero ectionis initium ex gratuita Dei voluntate deduns, reprobationem in mero eius arbitrio statuit: sic et saluts nostrae firmitudinem non bi fundatam esse docet. Nam ad Paulinum scribens, eos qui non perseverant, ad vocationem Dei, º­ae efficax est ac sine poenitentia, pertinere negat. Cur autem alii pertineant, alii non, occultam esse usam, non iniustam. Esse enim hanc altitudinem iudiciorum Dei, quae ideo vocantur iudicia, ne quid ustum imaginemur. Fusius tamen in alio opere rseverantia donari electos contendit, qua excidere nquam possint Cur perserverantiam non dederit Deus, quibus christiane vivendi affectum dedit, me ignorare respondeo. Non enim arroganter, sed modulum meum agnoscens, audio dicentem Paulum: 0 homo tu quis es? Item quando rogavit Christus, ne deficeret fides Petri, quid aliud rogavit, nisi ut haberet in fide liberrimam fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem? Mox subiicit: Mirandum quidem, mu1tumque mirandum, quod filis suis quibusdam, quos rogeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non simul det perseverantiam , quum filiis alienis scelera tanta dimittens, suos faciat. Quis hoc non miretur? quis non vehementer stupeat? Certe hic iudicia Dei, quoniam iusta et alta sunt, nec vituperari, nec penetrari queunt. In his est et illud de perseverantia, de qua disputamus. De utrisque ergo exclamemus: 0 altitudo! Dixerat autem prius: Firmum stat Dei fundamentum, habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt sui (2 Tim. 2, 19). Horum fides quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut si qui sunt quorum deficit, reparatur autequam vita ista finiatur: et deleta, quae intercurrerat, iniquitate , usque in finem perseverantia deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide christiana lapsuri sunt, ut tates eos vitae finis inveniat, procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque vivunt in isto numer computandi sunt. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti: et ideo nec secundum propositum vocati. ne quis autem perturbet, quod interdum excidunt, qui filii Dei habiti fuerant, huic quoque dubitationi occurrens : Absit ut deficiant Inquit, si de illis praedestinatis essent, et secun dum propositum vocatis, qui vere sunt promissionis filii. Nam isti quum pie vivunt, dicuntur filii Dei : sed quoniam victuri sunt impie, et in eadem impietate morituri, non eos praescientia Dci sic dicit. Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et iam sunt Deo : sunt rursus qui propter susceptam vel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec tamen sunt Deo. Item: Christo intelliguntur dari, qui ordinati sunt in vitam. Ista sunt praedestinati, et secundum propositum vocati, quorum nullus perit: ac per hoc nullus ex bene in malum mutatus vitm hanc finit: quia sic est ordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat vitam aeternam. Paulo post: Quicunque Dei providentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati,

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.