De Aeterna Dei Predestinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(7)

   Tandem quod necessario ex sententia illa sequitur, Paulus infert: Non esse volentis nec currentis, sed miserentis Dei. Nam si sola Dei misericordia continetur salus hominum, Deus autem non nisi quos suo beneplacito delegit servat, nihil prorsus fit hominibus residuum. Exponit Pighius, non deberi salutem conatui nostro, vel ullis operibus, quia gratuito ad eam nos Deus vocet. Scilicet, ita secure ludit, ac si verbulo uno totam Pauli doctrinam abolero in promptu esset. Quia Dominus beneplacito suo, non operum discretione, eligit quos servet: inde colligit Paulus, non volentis esse neque currentis: sed totum in una Dei misericordia verti. Elapsum Pighius se putat, dum omnibus garrit, quae nemini debetur, gratiam Caeterum, quum eius demum compotes fieri dicat, quos Dominus idoneos et sibi obsequentes reperit: eo necesse erit recidere: valere quidem et voluntatem et cursum: sed quia per se non sufficiant, Dei misericordiae palmam deferri. Quas ineptias optime refutat idem Augustinus: Si propterea, inquit, dictum est, non volentis neque currentis, sed miserentis Dei, quia ex utroque fit, id est, ex voluntate hominis et misericordia Dei, tanquam diceretur: non sufficit sola voluntas, nisi adsit misericordia Domini: neque sufficiet misericordia Dei, nisi adsit hominis voluntas. Porro, si nullus Christianus dicere audebit: Non miserentis Dei, sed volentis est hominis: restat ut propterea recte dictum intelligatur: Non volentis, neque currentis: ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam et praeparat adiuvandam, et adiuvat praeparatam. Quo magis frivola est quorundam argutia, qui misericordiae Dei et humani conatus concursum inde eliciunt. Quasi vero Paulus homines currendo parum proficere intelligat, nisi Dei gratia adiutos: ac non potius alia omnia redigat in nihilum, ut locum Dei misericordiae vacuum cedant. Unde enim cursus recti principium? An quisquam, nisi duce ac directore spiritu, ipse Deo occurret? Nam ut hic quoque Augustini verbis utar: Quotidie ad Christum trahuntur eius inimici. Dicit enim Christus: Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit. Non ait: duxerit, quasi aliquo modo praecederet voluntas. Quis enim trahitur, si iam volebat? Trahitur ergo miris modis ab eo, qui sic novit in cordibus hominum operari, non ut homines nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant. Videmus ergo sic Dei electionem approbari subsequenti hominum cursu, ut sola tamen eius misericordia ( quae iacentes erigit, errautes reducit in viam, imo in vitam suscitat mortuos, et vocat quae non sunt) principatum teneat.
   Sequitur alterum de reprobis membrum, quorum maxime illustre exemplar in Pharaone proponitur. Porro de eo sic loquitur Deus apud Moysen: In hoc constitui te, ut tibi ostenderem potentiam meam. Pro quo fideliter Paulus tanquam verbum verbo reddidit: In hoc excitavi te. Est enim verbum HIPHIL deductum a radice AMAD, quod Stare significat. Productus ergo in medium dicitur Pharao, in quo Deus memorabile suae potentiae specimen ederet. Unde porro eum Dominus accepit, ut eo loco statueret? Mavult Pighius, quod Deus morte dignum sua patientia ad tempus sustinuerit. Quod effugium ut illi permittam, perplexus tamen adhuc in eo tenetur, quod Deus Pharaonem proprio ingenio relinquens, eum exitio destinabat. Patientiam Dei si commendet Pighius, assentior: manet tamen interim istud fixum, in hunc finem sepositos Dei consilio esse reprobos, ut suam in illis potentiam demonstret. Quanquam id nimis a Pauli mente remotum esse, ex proxima illatione apparet: quod Deus quem vult, indurat. Neque enim hoc fuisset adiectum, nisi sub verbo illo Statui vel Excitavi, comprehenderet Paulus Dei consilium, quo Pharao ad redemptionem populi sua contumacia illustrandam ordinatus erat. Nam si quis dicat, in fastigium regii honoris divinitus evectum esse: est hoc quidem aliquid, sed non totum, Nam graeci interpretes eodem hic verbo usi sunt, quo solent reddere verbum HIPHIL a radice KUM deductum, quod Surgere significat. Porro excitare dicitur Deus, quod velut porrecta manu ad finem suo consilio ordinatum deducit. Maxime tamen ad initium rei de qua agitur scriptura respicit, ut illud uni Deo adscribat. Ita dicitur et prophetas, et salutis ministros excitare: ne quid horum sibi vindicet hominum industria. Itaque fideliter expressus fuit sensus Moysis Excitandi verbo: modo ita accipias. Nec vero aliter accepit Paulus. Certe, quod de electis et reprobis attigerat, non minus distincte quam summatim complectitur: quum hoc iuris et potestatis Deo vindicat, ut suo arbitrio induret vel misereatur. Indurandi vel miserendi ius penes ipsum esse pronunciat: nec legem illi imponi fas esse: quia nulla lex vel regula melior vel aequior quam eius voluntas fingi possit. Sed quia olim putarunt nonnulli, induci a Paulo impios Deo obstrepentes, ad hoc asylum se confert Pighius. Quod si illi detur, ne sic quidem solutus est nodus: quia neque de nihilo quaestionem movet Paulus: atque ita respondet, ut quod obiectum ab adversariis fuerat, verum esse fateatur. Quid tamen eiusmodi tergiversatione proficit Pighius, nisi ut tergiversando malam causam se habere prodat? Verum quis illi, quod petit. concedat? quando ita violenter disiungit quae inter se cohaerent: quae autem palam disiuncta sunt, in unum fasciculum compingit. Postquam reprobos et electos incomprehensibili Dei consilio discerni Paulus docuit, uno contextu infert: Ergo cuius vult, miseretur, et quem vult indurat. Subiicit postea: Dices itaque mihi: quid adhuc conqueritur? Quum loquentium personas aperte Paulus distinguat, quis non potius eius verbis, quam extraneis commentis attendet? Caeterum, prudenter hoc quoque, ut multa, Augustinus: Non magnopere referre in cuius persona accipias, quod Paulus responsione sua verum esse innuit.
   Si falsa erat obiectio, probabile certe non est, Paulum in causa tam bona, tam dilucida, tam plausibili fuisse taciturum. Nam si falsum est illud, Deum quos vult indurare: nodum qui humano ingenio inexplicabilis est, uno verbo solvere promptum erat. Excipit Pighius, supersedere claro et idoneo responso Paulum, quia protervos homines sermone non dignetur: ut prius humiliter sapere discerent, quam rationem operum Dei superbe exquirere: qualiter alibi legimus, Iudaeos qui Christum interrogabant, in qua potestate opera sua faceret, tantum mutua quaestione repulsos. Sed reclamant Pauli verba. Nam postea sic eorum refraenat insolentiam, qui nimis audaci curiositate in excutiendis Dei arcanis lasciviunt, ut tamen reprobos organa irae esse confirmet, in quibus suam potentiam Deus ostendit. Longe ergo melius Augustinus: Quum dictum esset, quid adhuc conqueritur? numquid responsum est a Paulo: O homo, falsum est quod dixisti? Minime: sed responsum est: O homo tu quis es? Observandum autem quod alibi tractat: non ideo Paulum obiurgatione abrumpere eorum sermonem, qui sacrilega petulantia cum Deo litigant, ac si iusta defensione careret Dei iustitia, sed quod maxime expediebat, attulisse. Hoc loco quidam stulti putant apostolum in responsione defecisse, et inopia reddendae rationis repressisse contradictoris audaciam. Sed magnum habet pondus quod dictum est: O homo, tu quis es? Et in talibus quaestionibus ad suae capacitatis considerationem revocat hominem: verbo quidem brevi, sed re ipsa, magna est redditio rationis. Si enim non capit hoc: Quis est qui respondeat Deo? si autem capit, minus inveniet quid respondeat, etc.
   Proinde, si nos talia movent, inquit idem alibi, quia homines sumus: simul audiamus dicentem: O homo, tu quis es? Paulo post: Quamvis enim peccata non fecerit Deus, naturas tamen ipsas, quae per se ipsas sine dubio bonae sunt, quibus tamen ex arbitrio voluntatis futura essent vitia peccatorum, et in multis talia quibus esset aeterna poena reddenda, quis nisi Deus creavit? Quare? nisi quia voluit. Quare autem voluerit? O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum, etc. Ecce, ratio etiam homini reddita est, quanta debuit homini: si tamen vel istam capit, qui pro sui arbitrii libertate, infirmitatis servitute contendit. Si quem autem adhuc prava obstrependi libido sollicitat: Dicat, qui talis est, inquit: et audiat quod we're on good terms];'>convenit homini: O homo, tu quis es? Audiat vero et non contemnat. Quod si contempserit, etiam ut contemneret, se inveniat obduratum: si non contempserit, ut non contemneret, credat esse adiutum: sed obduratum debito, adiutum gratia. Quale porro debitum hominibus imputet, prius ostenderat his verbis: Inexcusabilis est omnis peccator vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis, sive qui novit, sive qui ignorat: sive qui iudicat, sive qui non iudicat: quia et ipsa ignorantia, in eis qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est: in eis autem qui non potuerunt, poena peccati.

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
 
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.