De Aeterna Dei Predestinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(6)

   ipsam dederat possidendam ut eos in populum sibi peculiarem colligeret, et sanctuarium, praesentis suae gratiae testimonium illic crexerat, fines istos non immerito reputat propheta. Denique terram Canaan pro sacro Dei domicilio habet, cuius habtatione quum privatus foret Esau, odio habitum colligit: quoniam a sancta electaque familia abdicatus erat, in qua perpetuus residet Dei amor. Nobis quoque intuenda est illa terrae qualitas quam illi Deus indiderat, ut pacti spiritualis, cum Abrahae semine initi, arra quaedam esset vel pignus. Non abs re ergo Paulus gratuitam electionem in Iacob ratam fuisse commemorat ( Rom. 9, 12), quia nondum natus, reiecto fratre, ad potiendam haereditatem destinatur. Sed Paulus ultra etiamnum pergit: dignitatem hanc non operibus fuisse partam, neque operum respectu collatam ipsi Iacob. Neque id modo: sed Dei providentia sic discretos fratres, antequam boni quidquam bel mali egissent. Itaque, non ex operibus, sed ex vocante profectum fuisse discrimen constituit.
   Hic a Pighio nobis rancida illa distinctio obtruditur: Non venisso quidem anteacta opera in rationem, quae nulla erant, sed firmam Dei electionem fuisse in Iacob, cuius fidem et obedientiam Deus praevidebat. Et argute scilicet in nomine Israel philosophatur, quod a Deo videndo sit cognominatus: ut sciamus veros demum esse Israelitas, qui se propria malitia non excaecant, sed ad Deum, ubi illis apparet, conspiciendum aperiunt oculos. Atqui, ridiculum est, quod dum alios studet facere tam perspicaces, talpa ipse caecior est. Diversa enim prorsus etymologia a Moyse exprimitur: quod cum angelo Dei congressus superior in certamine fuisset. Israel enim, Deo potentem, vel dominantem Deo sonat.
   Sed quibus, obsecro, ita poterit oculos configere vel eruere, ut eius ineptias non animadvertant? Boni quidquam vel mali ipsos fecisse, quorsum negat Paulus, nisi ut omnem meriti respectum tollat? imo nisi ut praecise affirmet, Deum non aliunde suspensas habuisse rationes, quum tam diversum de gemellis fratribus iudicium tulit? Scio quam tritum fuerit effugium istud: scire tamen primum velim, si communi naturae relicti forent Esau et Iacob, quid bonorum operum in secundo magis quam in priore Deus reperisset. Peraeque sane ambo lapidei cordis duritia oblatam salutem repulissent. Ideo ambobus, inquit Pighius, flexibile cor datum est, ut gratiam possent amplecti: sed alter libero arbitrio quod poterat voluit, alter recusavit. Quasi non velle etiam dari Paulus testetur: quasi non se facturum Deus promittat, ut in praeceptis suis Israel ambulet. At, Pighii iudicio, Ioannes(1, 12) reclamat, Deum nobis potestatem dedisse filios Dei fieri. Primum in eo hallucinatur phreneticus iste, quod potestatem accipit pro facultate aut potentia, quum dignationem honoris potius significet. Plus quam crassam vero hebetudinem prodit, dum velut clausis oculis huius potestatis causam praeterit clare ab evangelista expressam. Filios Dei fieri praedicat, qui Christum recipiunt: verum eosdem mox non ex carne et sanguinibus, sed ex Deo genitos esse dicit. Dignatur ergo adoptionis honore Deus qui in filium credunt, sed quos prius spiritu suo genuerat: hoc est, quos sibi in filios formavit, suos tandem esse declarat. Nam si filios Dei nos reddit fides, unde ipsa nobis detur, considerandum est. Est enim spiritualis seminis fructus, quo nos Deus in vitae novitatem regignit. In summa, verissimum est illud Augustini, sola gratia redemptos discerni a perditis, quos ad perditionem concreverat ab origine ducta massa communis. Unde sequitur, gratiam Dei praedicari, qua eligendos facit, non invenit: quemadmodum idem saepius inculcat. Adde, quod si quid in electis suis praevidet Deus quo a reprobis ipsos discernat, inscite Paulus argueret, quia nondum tunc nati erant fratres, ex vocante, non ex operibus fuisse dictum: Maior serviet minori. Quare solutio ista de praevisis cuiusque operibus, aperte Paulo insultat. Colligit Paulus, in electione Dei non haberi operum respectum, quia Iacob Deus fratri praetulit, antequam nati essent, et quidquam egissent boni vel mali. Isti, ut a Deo eligi obtineant, quos aliqua probitatis nota a reprobis discernit, praevideri obtendunt, qualis futura sit in recipienda vel respuenda gratia cuiusque dispositio. Quod si recipitur, eos qui nihildum boni egerunt, non tamen Deus ex operibus eligere desinet, quia ex operibus praevisis interea pendebit electio. Atqui, quum Paulus pro confesso sumeret quod bonis istis theologis est incredibile, omnes ex aequo esse indignos, aequam naturae in omnibus esse corruptionem, secure inde constituit, Deum gratuito suo proposito eligere quoscunque eligit: non quos obsequentes fore sibi filios praevideat. Denique qualis extra Dei electionem sit hominum natura Palulus considerat: isti Deum, quod nunquam futurum est donec ipse fecerit, praevidere in homine somniant.
   Quanquam haec per se satis clara sunt: longius tamen nos Pauli contextus ducit. Sequitur enim: Quid ergo dicemus? numquid iniustitia est apud Deum? Vel haec obiectio sine ratione ingeritur, vel nullum praevisis operibus locum dabat Pauli doctrina. Quae enim iniustitiae suspicio concipi potest, ubi Deus gratiam omnibus communiter offert, facit autem ut ea digni fruantur? Denique quum electionis vel reprobationis causam in futuris operibus constituunt, hanc ipsam quaestionem, quam sibi Paulus obiicit, effugere et solvere sibi videntur. Unde perspicuum est, nova ista sapientia non fuisse instructum. Esto, adversarios Paulus importune et nullo colore inducat de iustitia Dei litigantes: Obiectionem quomodo repellat, videndum. Verba sunt: Absit, nam Moysi dicit: miserebor cuius miserebor, et miserabor quem miseror. Nihil fore aptius video, quam ut Augustini verbis ad hunc locum explicandum utar. Mirum, inquit, quum his coarctantur angustiis, in quanta se abrupta praecipitent, metuentes retia veritatis. Ideo, inquiunt, nondum natorum alium oderat, alium diligebat, quia eorum futura opera praevidebat. Quis istum acutissimum sensum defuisse apostolo non miretur? Hoc quippe ille non vidit, quando sibi velut adversantis obiecta quaestione, non id potius tam berve, tam apertum, tam verum, sicut isti putant, absolutumque respondit. Quum enim rem stupendam proposuisset, quomodo de nondum natis, qui nihildum boni aut mali egerant, recte dici potuerit, quod unum dilexerit Deus, alium odio habuerit: Quid ergo dicemus? ait: numquid iniquitas apud Deum? Hic ergo erat locus, ut diceret quod isti sentiunt: Futura enim Deus opera praevidebat. Non autem apostolus hoc dicit, sed potius, ne quisquam de suorum operum audeat meritis gloriari, ad Dei gratiam commendandam voluit valere quod dixerat. Moyses enim dicit: Miserebor cuius misertus fuero. Ubi nunc merita? Ubi opera vel praeterita, vel futura, tanquam liberi arbitrii viribus adimpleta, vel adimplenda? Nonne apertam protulit apostolus de gratuitae gratiae commendatione sententiam? Hactenus Augustini verba recensui. Fingamus nihil tale unquam eum dixisse. Quum expedita esset solutio, Deum ex futuris operibus discernere inter homines: cur Paulus se magis intricat, et totam in Dei arbitrio causam esse sitam asserit? Primo enim Dominus apud Moysem liberum sibi ius, ubi placuerit, exserendae misericordiae vindicat: ne quis legem illi praescribere ausit: deinde ex tota populi multitudine sumpturum se, quos voluerit liberandos, pronunciat. Foedifragi pariter omnes erant. Non dicit, hunc sibi fore delectum: ut si quos reperiat venia dignos, illis sit propitius: sed praecise misericordiae se arbitrum fore testatur, ut quibus voluerit parcat: quia nulla unius magis quam alterius eligendi necessitate sit adstrictus.

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
 
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.