De Aeterna Dei Predestinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(8)

   Nihil nos iuvet Augustini testimonium: rem ipsam mecum expendant lectores. Paulus hominem cum Deo, ut facit, comparans, altius procul dubio in eligendis et reprobandis hominibus et magis reconditum Dei consilium esse ostendit, quam quo mens humana perveniat: ac si diceret: O homo, quisnam sis, reputa, et plus aliquid Deo concede, quam modulus tuus capiat. Nunc si locus detur Pighii philosophiae, aequalem esse omnium sortem, nisi quatenus se vita privant, qui electi cum aliis pariter fuerant: quid illic impeditum vel obscurum? quid non receptum communi sensu, et carnis iudicio plausibile? Quum ergo humani ingenii captu superius esse arcanum audis, colligere inde promptum est, frivolas esse solutiones, quae ex communi iudicio sumptae etiam in foro profano valerent. Excipit Pighius, non repelli a Domino solere, nec suspensos dimitti, qui humiliter mentes suas captivant: ideoque hanc obiurgationem non nisi in praefractos et fastuosos competere. In quo illi non difficulter assentior: modo vicissim fateatur, damnari a Paulo impiae superbiae omnes qui Dei iustitiam proprio sensu metiuntur. Atqui, ut iustitiae laudem obtineat Deus, Pighio iudice, rationem cur quidque faciat, exstare necesse est. Haec autem nobis modestiae regula, ubi operum Dei ratio nos latet, ut iustum nihilominus esse credamus. Filius quidem Sirach hoc elogio Deum ornare non erubescit, quod sicuti figulus pro suo arbitrio vasa discernit: sic esse in manu Dei homines, ut illis reddat quemadmodum decrevit. Nam ¥ö¥ñ¥é¥ò¥é? hoc loco, si superiora conferas, non potest nisi de opificis beneplacito exponi. Nec vero hic alio interprete opus est: quando omnium audaciam clare Paulus compescit, qui rationem a Deo exigunt. An dicit lutum figulo: Cur me sic fecisti? Is ergo demum ad Pauli moderationem se cohibet, qui Dei voluntatem, licet absconditam, summae iustitiae instar habens, liberam illi perdendi servandique potestatem facit. Quantumvis torquendis Pauli verbis se Pighius torqueat, non tamen ad praesens institutum aliter similitudo aptari potest, quam si iure suo Deus homines ad quamcunque voluerit sortem fingat et formet. Hoc si cui videtur prima specie absurdum: veniat nobis in mentem illa Augustini admonitio: Si pecudes loqui possent, ac cum opifice suo contenderent, quod non homines, ut nos, sint factae: neminem fore nostrum qui non protinus succenseat. Iam vero quid nos putamus esse? Nimium certe desipit, qui non plus saltem aliquanto praecellentiae Deo tribuit, quam sibi et generi humano supra pecudes vindecat. Imo si proprie loquendum: nos coram Deo minus sumus quam pecudes. Quid ergo restat, nisi ut se illi oves ex grege eius placide submittant? Id quidem longe praestat, quam Pighii exemplo homines substituere Dei loco figulos, ut fortunam sibi quisque propria virtute fingat. Alibi, inquit, aperte ostenditur quod hic obscurum est. Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio. Inde colligit, si iustus in fide et pietate constans fuerit, vas fore in honorem: si molliter cosserit, fore vas in contumeliam. At quum suo quisque arbitrio, divina gratia quae omnibus communis et parata est, adiutus perseveret: demum constituit, nos invicta fortitudine vasa in honorem fieri. Non dico quam insulse duo tam diversa commisceat, fingi vas, et probari: tantum dico, quod suos variis certaminum experimentis Deus probat, minime obstare, quin ipsos aeterno suo consilio, priusquam nascerentur, in quem placuit usum, destinaverit: quin postea eos quales volebat fore, finxerit. Nec quidquam illi suffragatur Pauli dictum: Si quis se emundaverit ab eiusmodi malis, vas erit in honorem (2 Tim. 2, 21). Neque enim quomodo homines ex sordibus suis eruti vasa fiant honorifica, sed quomodo fideles, qui electi iam et vocati sunt, se accommodent in puros usus, illic disseritur. Ac vide quam bene inter eum et Paulum conveniat Verba eius sunt: Quod alibi tacuerat Paulus, hic expressit: cur Deus quosdam vasa in honorem faciat potius quam alios. Ut enim Iacob vas foret misericordiae, anima eius emundaverat se ipsam: quo nomine et merito factus est vas in honorem. Ad hanc emundationem respiciens Deus, quem praescivit, etiam elegit. Paulus autem: dum fideles ad emundationem hortatur, ut locum sternat huic doctrinae, praefatur, Deum novisse qui sint sui (2 Tim. 2, 19): quemadmodum et alibi admonet ( Ephes. 2, 10), nos esse eius figmentum, creatos ad opera bona, quae ipsa praeparavit. Hoc salutis fundamentum in gratuita Dei electione ubique statuit Paulus, qui non temere se peritum architectum esse gloriatur. Pighius contra a superficie aedificium inchoat. Intempestive quoque in tractando Ieremiae loco multum verborum comsumit: ubi non describitur formationis nostrae initium, in frangendis et conterendis vasis, quae iam formata politaque sunt, sua Deo potestas asseritur. Tenendum igitur Pauli consilium est: Deum hominum fictorem, ex eodem assumptos luto, ad honorem vel contumeliam suo arbitrio formare ( Rom. 9, 21): quia alios ad vitam gratuito nondum natos eligit, alios exitio suo, cui natura obnoxii sunt omnes, relinquens. Nam quod electionem gratiae Pighius ad reproborum odium spectare negat: id ego verum esse ita fateor, ut gratuito amori quo electos complectitur, iusta in reprobos severitas in causa pari et communi respondeat.
   Concludit demum Paulus: Si Deus iram suam volens ostendere, et notam facere suam potentiam, sustinuit in multa patientia vasa irae apparata in interitum, ut notas quoque divitias gratiae suae faceret erga vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam: non esse cur litem illi quisquam intentet. Ludit Pighius, ut solent eius similes, in voce patientiae. Imo ferociter se iactat, quasi Deus non aliter reprobos quam paterna indulgentia, obduret. Non aliter, inquit, vasa ad contumeliam format Deus, quam benigne tolerando qui patientia eius abutentes thesaurum irae sibi accumulant. Ubi ergo inter fratres nondum natos discrimen? Praevidebat Deus, si Pighio creditur, futuram Esau duritiem. Quomodo itaque in Iacob eminet electio gratiae, si in eodem gradu locatus fuit Esau, donec se ipse ex filiorum numero expungeret? Verum saepius in brevissima Pauli sententia refellitur haec tergiversatio, quam ut aliunde rationes contrarias accersere opus sit. Vasa aut organa quo sensu vocent Hebraei, quisquis mediocriter in scriptura exercitatus est non ignorat. Organa ubi audimus, tum Deum praesidem actionis totius et autorem, tum manum eius directricem praecedere necesse est. Cur autem vocantur vasa irae, nisi quia iustam severitatem, qua abstinuit erga alios, in istos exercuit? Et cur facti sunt vasa irae? Respondet Paulus, ut iram et potentiam in illis suam Deus ostenderet. Dicit apparata in interitum: unde aut quomodo, nisi a prima origine et natura? ut quidem vitiata est in persona Adae totius generis humani natura: non quod altius Dei consilium non praecesserit: sed quia ex hac scaturigine emergit Dei maledictio, et generis humani interitus. Praeparasse enim Deum vasa misericordiae in gloriam testatur. Si hoc speciale est electis, reliquos ad interitum aptatos esse constat, quia naturae suae relicti, certo iam exitio devoti sunt. Quod enim nugantur quidam, aptari eos propria malitia, adeo insulsum est, ut referre pigeat. Verum est istud quidem, reprobos iram Dei sua pravitate accersere, et in dies accelerando tandem in caput suum congerere. Sed hic discrimen quod ex Dei iudicio manat a Paulo tractari, in confesso est. Dicit etiam, divitias gratiae Dei patefieri, dum ex opposito vasa irae in exitium ruunt. Hic certe non audimus quod Pighius garrit, aequalem esse erga omnes gratiam: sed melius Dei bonitatem illustrari, dum vasa irae sustinendo ad suum finem venire patitur. Quod ad patientiam spectat, in promptu est solutio: eam cum potentia coniungi, ut non sinat tantum Deus, sed quod fit, sua virtute moderetur. Quod et Augustinus scite observat.

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
 
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.