De Aeterna Dei Predestinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(5)

   gratiam, hominum autem arbitrio, uteunque eam recipere libuerit, efficacem demum esse At vero Christus alium verborum suorum aensum esse testatur: Sunt quidam ex vobis qui non credunt: propterea dixi vobis, nemo potet ad me venire, nisi illi datum fuerit a patre meo. Vides ut incredulos eorun numere excludat qui trahuntur. Nam hoc prorsus intempestive effutiret, nisi apeciale donum esset fides. Sed hoc omnium clarissimum, quod postquam Iesaiae vaticinium adduxit: Erunt omnes docti a Deo mox interpretationis loco addict: Omnia ergo qui audivit a patre meo et didict, venit ad me. In eo docet impleri Iesaiae vatibinium, quod Deus spiritu suo intus discipulos alloquitur, ut Christo in pssessionem tradat. Hunc instaurandae ecclesiae modum definit Iesaias , nt omnes eius filii divinitus edocti sint Peculiare ergo beneficium commemorat, quo Deus non nisi eccleaiae filios dignatur. Christus efficaciter hoc doctrinae genere ad se trahi pronunciat, quorum mentes et corda Deus compellat. Sic enim: interius docet eos, inquit Augustinus qui secundum propositum vocati sunt, simul donans et quid agant, scire, et qnod sciunt, agere. Qui autem novit quid fieri debeat, et non facit nondom a Deo didicit secundum gratiam, sed secundum legem: non secundum spiritum, sed literam. Paulo post: Si, ut dicit veritas, omnis qui didicit venit, quisquis non venit, profacto nec didlcit, Concludit tandem: Non eat conseqnens, ut qui potest venire, etiam veniat, nisi id voluerit atque fecerit Sed omnis qui didicit a patre, non solum potest venire, sed etiam venit, ubi iam et possibilitatis profectus, et voluntatis affectus, et actionis effectus est. Neque Augustinum ideo in praesentia adduco testem, quod eius autoritate pugnem, sed quia eius verbis aptiora non suppetunt, quibus evangelistae mentem exprimam. Quod si nondum quidam acquiescant alibi plenius edisserit. Quid eat: Omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me, nisi: Nullus est qui audiat et. discat a patre, et non veniat ad me? Si enin omnis qui audivit a patre et didicit venit: profecto omnis qui non venit, non audivit a patre, nec didicit. Nam si audisset et didicisset, veniret.
   Valde remota est a sensibus carnis haec schola, in qua pater auditur et docet, ut veniatur ad filium. Paulo post: Haec gratia quae occulte humanis cordibus tribuitur. a nullo duro corde recipitur. Ideo quippe tribuitur ut cordis duritia primum auferatur. Quando itaque pater intua auditur, aufert cor lapideum, et dat cor carneum. Sic quippe facit filios promissionis et vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam. Cur ergo non omnes docet ut veniant ad Christum, nisi quia omnes quos docet, misericordia docet: quos autem non docet, iudicio non docet? quoniam cuius vult miseretur, et quem vult obdurat. Quanquam breviore compendio potest huius quaestionis summa perstringi. Trahi a patre Christus dicit, non quibus flexibile cor datur, ut venire ad eum possint: sed quorum Deus spiritu suo cor intus afficit, ut re ipsa veniant. Id non omnibus promiscue dari, experientia vel caecis demonstrat. Iam quod neminem ex eorom numero se eiicere pronunciat, quin potius repositam in tuto esse omnibus vitam, donec excitet eos in novissimo die: quis non videt finalem, nt vulgo loquuntur, perseverantiam Dei electioni similiter adscribi? Fieri potest, ut a fide quidam excidant: sed qui sibi a patre donati sunt, extra ruinae periculum Christus esse asserit, Quemadmodum et alio loco postquam dixit ex Iudaeis quosdam non credere, quia ex ovibus suis non essent, oves ipsas quasi in . securo salutis portu collocat. non peribunt inquit, in aeternum: nee rapiet eas quisquam a manu mea. Pater qui dedit mihi, maior omnibus est. Hunc tam firmum salutis statum Pighius in fide praesenti fnndare non audebit: quum eam a libero hominis arbitrio suspendat Nec quasi de re ambigua disputandum, ubi Christus, cunctis Satanae machinationibus suam unius tutelam opponens, ideo tutos ad extremum usque nos fore pronunciat quia servare velit. Porro ne cui dubium sit, quos fide sua protegendos suscipiat, iterum nos revocat ad patris donationem. Nec vero leviter praetereundum, quod potentiorem quibuslibet adversariis Deum facit, neminor sit nobis salutis securitas, quam potentiae Dei reverentia. Ergo inter tam violentos insultus, tam varia discrimina, tantas procellas et agitationes, in eo tamen consistit status nostri perpetuitas, quod Deus. quod de salute nostra apud se decrevit, brachii sui virtnte constanter tuebitur. Si quisque nostrum se aspiciat: quid potest aliud quam treepidare? Nam cira nos omnia nutant: et nihil nobis imbecillius.
   Sed quia coe1 estis pater, quos filio donavit. perire non sinet, quantum habet hic potentiae, tam certa est nobis fiducia et gloriatio: quia ideo fortis est, ut constans et invictus appareat suae donationis assertor Nam ut scite Augustinus dicit: Horum si quisquam perit, fallitur Deus. Sed nemo eorom Perit quia non fallitur Deus. Horum si quisquam perit, humano vitio Deus vincitur. Sed nemo perit, quia nulla re vincitur Deus. Electi enim sunt, ut perpetuo regnent cum Christo: non sicut Iudae ad munus temporale cui congruebat. Item: Ex istis nemo perit, quia omnes electi, et secundem propositum, non suum, sed Dei. Si quidem non tale modo illis perseverantinae donum confertur, ut postea declarat, quo possint si velint: sed quo non nisi perseverantes sint. Quod optima ratione confirmat. Nam si in tantra infirmitate vitae huius ( in qua tamen infirmitate propter elationem reprimendam perfici virtutem oportebat) ipsis relinqueretur voluntas sua, ut in adiutorio Dei, sine quo perseverare non possent, manerent si vellenti, nec Deus operaretur ut vellent: inter tot et tantas tentationes voluntas ipsa infirmitate sua succumberet, et ideo perseverare non possent: quia deficientes infirmitate, nee vellent, aut non ita vellent ut possent. Subventum ergo est infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et inseparabiliter ageretur, et ideo quamvis infirma non deficeret, nec infirmitate aliqua vinceretur, Prodeat nunc in medium memorabilis ille Pauli locus, et qui unus ad dirimendam controversiam apud sobris et morigeros Dei filios abunde valere debebat. Etsi autem Cyc1 opem Pighium contemptim Pauli verba illudere mirum non est: facturum tamen me spero, ut sani omnes tam barbaram profanandae scripturae audaciam detestentur. Quia Iudaei ecclesiae titulo superbientes, hoc ipso praetextu evangelium respuebant quod fictitiae ecclesiae consensu damnatum foret: ne tam indigno fastu obruatur evangelii maiestas, larvam, qua se venditabant, Paulus illis detrahit. Erat sane arduum infirmis obataculum, quum doctrinam Christi ab iis fere omnibus reiici viaerent, quos Deus aeterni sui foederis haeredes constituerat. Iesum esse Dei Messiam apoatoli praedicabant. Reclamabat tota natio, cui promissus fuerat Messias. Et quird mirum? quandoquidem hodie quamplurims videmus obiecto hoc evanido fuco labascere, dum se papistae ecclesam esse iactant. Hoc itaque modo cum Iudaeis congreditur Paulus, quod legitimos Abrahae filios nequaquam faciat carnale genus: sed soli filii promissionis in semine censeantur. Poterat autem ex fide aestimare: idque consentaneum erat, quum in promissione discrimen inter genuinos et spurios statueret. Idque prius fecerat : sed nunc altius conscendit: esse filio promissionis, quos Deus, antequam nascerentur, elegit.
   Citat enim quod ab angelo promissum fuit Abrahae : Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius: ac si diceret: antequam in utero conceptus esset Isaac, fuisse a Deo ccoptatum. Non solum autem hoc, inquit: sed quando ex uno concubitu patris nostri Isaac gravida erat Rebecca, quum nondum nati essent pueri, necdnm quidquam boni fecissent vel mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est: Maior serviet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Unum hunc esse ex difficillimis scripturae locis Pighius causatur. Quod ut concedam, ita impium eius latratum minime farendum esse dico, quum inextricabilem labyrinthum esse iactat Quid enim? An spiritum per os Pauli loquentem sibi dicemus excidisse, ut ultra quam utile erat nos abduceret? Promptum illi erat, ut iam dixi veros Abrahae filios ab adulterinis sola fidei nota distinguere. Quaestionem electionis, quae longe remotior erat, data opera accersit. Certe quum sibi supra tertium coelum rapto arcana revelata fuisse commemorat, quae effari homini fas non est, satis demonstrat modum sibi notum esse, quousque progredi in publicandis Dei arcanis expediat, simul et liceat. Quum igitur quaestionem, quae populariter et brevi compendio expediri proterat, ultro huc deduxerit: quisnam piorum se attentum docilemque praebere dubitet? Nisi forte sperandum est, ut spiritum Dei ultra suas metas lascivientem furiosus Cyclops sua moderatione cohibeat. Addit: Unum esse ex locis quos indocti homines et instabiles in suam ipsorum perniciem corrumpunt. Quod ut fateri cogat, ipse nimis luculento documento extorquet: adeo licentiose torquet ac pervertit totum Pauli contextum. Quod lectorea hortatur, ut in obscuris istis et ad explicandum difficilibus locis se in ecclesiae obsequio contineant, me quoque suffragatorem haberet, si modo illis Christi ovile, non foetidam porcorum haram ostenderet. Quid enim est ecclesia Pighio, nisi ille omni impietatum congerie refertus et inexpletus errorum omnium gurgeas Postrema admonitio est:
   Ne quid lectores admittant ab immensa Dei bonitate alienum, vel quo id eius odium potius quam in amorem inoitentur. Atque hic plenis velis in Deum invehitur, si quos ab ipsa creatione exitio destinet. Atqui, etiam si tota haec doctrina supprimatur, nunquam tamen reprobos deficiet occasio, quin Deum et exosum habeant et sacrilegiis suis impetant. Sed quaenam illis sit obstrependi ratio, ubi mens Pauli exposita fuerit, suo loco expendetur. Nune quid diserte et absque ullia ambagibus exprimat Paulus mecum audire ne recusent quicunque sustinent in Dei schola doceri.
   Duos nobis filios Isaac proponit, qui quum ambo in sancta domo, quasi in Dei sacrario, pariter geniti sint, tamen in dissimilem sortem Dei oraculo segregantur. Causam disceriminis, quae alioqui in utriusque meritis quaesita esset, recondito Dei consilio assignat, ut propositum Dei maneret. Constitutum Deo fuisse audimus, ex duobus geminis alterum tantum eligere. Haec Pauli verba Pighius insulso cavillo, tanguam porcus rostro, evertere conatur. Gratiae electionem fuisse respondet quia nihil tale promeritus erat Iacob. Sed quum in eo gratiam commendet Paulus, quod altero reiecto unus eligitur, hic certe concidit quod fingit Pighius de universali gratia. Non simpliciter docet Paulus, ut stabilis foret Dei electio, Iacob vitae fuisse nuncupatum haeredem: sed fratre posthabito, ius primogeniturae illi delatum. Nec vero me fugit quid oblatrent quidam alii canes, quid etiam obmurmurent  imperiti: Testimonia, quae citantur a Paulo, neque de vita aeterna, neque de  aeterno exitio tractare. Verum si vera theologiae principia, quae trita esse decebat omnibus Christianis, isti tenerent, paulo modestius 1oquerentur. Responsum enim quod Rebeccae datum fuit ( Gen. 25, 23),  eo spectabat: Dissidii, quod in utero sentiebat, hunc fore exitum, ut penes minorem resideret Dei benedictio et vitae aeternae foedus. Quorsum enim lucta, nisi quod duo simul  foederis haeredes esse non poterant, quod iam Dei consilio uni  erat destinatum ?  Excipiunt, ad terram Canaan id referri: de qua etiam sermo apud Malachiam habetur( Mal 1, 2). In quo forte audiendi   essent, si  Iudaeos Deus in terra Canaan, quasi pecudes in hara, saginasset. Atqui, longe diversum est prophetae consilium. Nam et quia terram illam Deus Abrahae quasi externum potioris haereditatis symbolum promiserit.

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
 
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.