De Aeterna Dei Predestinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(4)

   iustificati, glorificati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati jam filii Dei sunt, et omnino perire non possunt. Rationem mox annectit: Quia talibus omn ia Deus cooperatur in bonum: et quidem usqueadeo prorsus omnia, ut si qui eorum deviat et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum: quia humiliores redeunt et doctiores.
   Quod si altius conscenditur, et de prima hominis creatione movetur quaeatio, eam qnoque sic exsequitur: Saluberrime confitemur, quod rectissime eredimus, Deum Deminumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritura praescivit, et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis bene facere, quam mala esse non sinere: sic ordinasse angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset liberum arhitrium: deinde, quid posset gratiae suae beneficium, iustitiaeque iudicium. In enchiridio vero ad Laurentium quod residuum dubitationis esse posset, liberius exp1 icat: Quum extremo die, inquit, in indicium mundi apparuerit Christus, tunc in clarissima luce sapientiae videbitur, quod nunc piorum habet fides, antequam manifesta cognitione videatur, quam certa, immutabilie, et efficacissima sit voluntas Dei: quam multa possit, et non velit: nihil autem velit quod non possit: quamque sit verum, quod in Psalmo (115, 3) canitur: Deus noster in coe1 o, omnia quae vo1uit, fecit. Quod utique non est verum: si aliqua voluit, et non fecit, Non fit ergo aliquid, nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo. Nec dubitandum est, Deum facere bene, sinendo fieri, quaecunque fiunt male. Non enim hoc nisi iusto iudicio sinit. Quamvis ergo quae mala sunt, in quantum mala sunt, non sint bona : tamen ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum eat. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo esee sinerentur ab omnipotente bono. Cui procul dubio. quam facile est quod vult facere, tam facile est, quod non vult esse, non sinere. Hoc nisi credamus, periclitatur ipsum fidei nostrae initium, qua nos in Deum omnipotentem credere confitemur, Tandem clausulam addit: Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius : et tam sapienter exquisita, ut quum angelica et humana creatura peccasset: id est non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eandem creaturae voluntatem , qua factum est quod creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene utens et malis tanquam summe bonus ad eorum damnationem quos iuste praedestinavit ad poenam, et ad eornm sa1utem, quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos pertinet, quod Deus noluit, fecerunt. Quantum vere ad omnipotentiam Dei, nullo modo id efficere valuerunt. Hec quippe ipso quod contra Dei voluntatem fecerunt, de ipsis facta eat Dei voluntas. Propterea namque magma opera Domini exquista in omnes vo1untates eius, ut miro et ineffabili modo non fiat praeter eius voluntatem, quod etiam contra eiue fit voluntatem: quia non fieret, si non sineret: nec utique nolens sinit, sed volens. Haec pauca ex mu1tis excerpere libuit, unde perspiciant 1 ectores, quam verecunda fronte Pighius Augustinum a nobis disiungat, adeoque erroris sul suffragatorem advocet. Nam in continua disputationis serie, huiua sancti viri testimoniis subinde utendum erit.
   Nunc qnod praecipuum eat, agamus: nihil hac de re a me proditum, nisi quod Deus scripturae oraculis nobis omnibus clare dictat Quod ex aeterna Dei electione pendeat salus fidelium , cuius nulla praeter gratuitum eius beneplacitum causa reddi potest, diserta sunt Pauli verba primo ad Ephesios capite. Benedictus, inquit.
   Deus, qui nos benedixit in Christo: sicuti nos in eo elegerat ante mundi creationem. Audio quid garriat Pighius: Electum esse in Christo genus humanum, nt quicunque eum fide amplexi fuerint, Salutem consequantur. Sed in hoc commento duae sunt craasae hallucinationes, quas Pauli verbis refellere promftum est. Nam primo certe inter electos et reprobos mutua est relatio: ut stare electio de qua loquitur, nequeat, nisi fateamur Deum certos homines, quos illi visum est, ab aliis
segregasse. Quod ipsum praedeatinandi verbo, quod bis postea repetit, exprimitur. Ad haec eos dicit electos qui fide insiti sunt in Christi corpus: quod omnibus nequaquam commune eese, palam eat. Solos itaque eos designat, quos vocatione sua dignatur Christus, postquam illi a patre dati sunt. Fidem vero facere eleotionis cauasm, nimis absurdum est, atque a Pauli verbis dissentaneum. Neque enim, quod prudenter animadvertit Augustinus, electos esse pronunciat, quia credituri essent, sed ut crederent: non electos dicit quos Deus praeviderat fore sanctos et immaculatos, sed ut tales fierent, Item: Non quia credidimus ipse nos elegit, sed ut nos credamus: ne priores videamur ipsum elegisse. Fructum divinae electionis et effectum Paulus ease clamat, quod sancti esse incipimus. Ergo nimis praepostere faciunt, qui fidei electionem subiiciunt. Deinde quum unicam electionis causam statuat, Dei beneplacitum quod habuit in se ipso, alias omnes causas excludit. Ideo recte Augustinus nos illuc revocari admonet. ne placito gloriemur voluntatis nostrae. Sequitur apud Paulum: Gratia sua Deum in nos exundasse in omni pruaentia, patefacto nobis voluntatis suae secundum beneplacitum quod in se ipso proposuerat. Audis illuminationis gratiam, quasi rivum esse ex fonte aeterni illius consilii fluentem, quod ante absconditum fuerat. Multum ergo abest, quin Deus in nobis eligendig aliquem fidei respectum habuerit, quae nulla esse poterat, nisl eam adoptionis suae gratia nobis destinasset. Et Paulus iterum confirmat, non aliunde inductum fuisse Deum: sed ipsum sibi fuisse autorem et causam, cur nondum creatos eligeret, quibus postea et fidem conferret. Secundum propositum eius, inquit qui omnia efficit secundum consilium voluntatis suae Quis aeternum Dei propositum nostro opponi non videat? Quod etiam ab Augustino rite expensum eat: qui usque adeo Deum operi omnia interpretatur, ut velle quoque nostrum, quo credimus, efficiat. Iam satis evictum esse arbitror, quos nunc Deus per evangelium in spem salutis vocat, quos in Christi corpus inserit, quos facit vitae aeternae haeredes, aeterno arcanoque consilio sibi in filios adoptasse: atque ut adoptaret, ueque adeo non fuisse eorum fide provocatum, ut fidei causa et principium sit ipsa electio: unde ordine priorem esse constat.
   Nihilo obscurius est, quod octavo ad Romanos capite habetur. Nam quum dixisset, omnia adiumento esse fidelibus qui Deum diligunt: no felicitatis suae exordium a se ipsis peterent homines, quasi suo Deum amore ad promerendum tale beneficium praeveniant, correctionis vice mox attexit: Qui secundum propositum vocati sunt. Videmus ut priores Deo partes nominatim vindicet, qui vocatione sua efficit, nt diligere incipiant, qui nihil poterant quam odisse. Nam ut totum hominis ingenium excutias, quae ad Deum amandum illic propensio reperietur? Imo Paulus eodem capite omnes carnis sensus Deo inimicos esse pronunciat, Si omnes natura hostes et Deo adversi, sola eius vocatione diacerni palam est, qui deposito odio animos ad eum amandum convertant, Porro minime dubium est, quin efficax hic vocatio notetur, qua regenerat Deue, quos sibi prius in filios adoptavit.
   Neque enim simpliciter dicit vocatos ( quod in reprobos plerumque competit, quos Deus promiscue cum filiis suis ad poenitentiam fidemque inlvitat sed vocatos secundum propositum, quod stabile ipso effectu ratumque esse oportet. Nam de hominis prpposito insulse hunc locum exponi, Augustinus) optime coarguit: et ipse contextus omnem scrupulum eximit, ne alieno opus sit interprete. Sequiiur enim: Quos praedestinaverat, vel definierat, eosdem vocavit: et quos vocavit, eos iustificavit. Hic de certo numero- se loqui demonatrat quem sibi Deus in peculium destinavit. Nam quum et aliis modis, et praesertim externo hominum ministerio vocet permultos: neminem, nisi quem ad vitam ordinavit, iue7isoat, ut tandem glorificet Est igitur specialis quaedam vocatio, quae aeternam Dei electionem sic obsignat et sancit, ut patefaciat quod prius fuit in Deo absconditum.
   Scio quid hic nonnulli cavillentur: Quum praedestinatos Paulus dicat quos Deus praescivit, suae quemque fidei respectu eligi. Sed ergo illis quod falso imaginantur, non concedo, intelligi quidquam fuisse a Deo praevisum, quod conciliaret illis gratiam: sed quia gratuito electi sint, fuisse praecognitos. Quemadmodum alibi docet idem Paulus, Deum novisse qui sint sui, quia scilicet notatos, et quasi in suo censu numeratoshabeat. Neque hoc quoque ab Augustino omissum est: Praescientiae nomen pro Dei consilio accipi, quo suos in salutem praedestinat. Praesciri a Deo, quinam futuri sint vitae haeredes, nemo non fatetur. Hoc modo in quaestione versatur, praevideatne quid in ipsis facturus sit, an quales a se ipsis sint futuri. Futilis autem argutia est, arrepta praescientiae voce, electionem, quam Paulus ubique in solo Dei proposito includit, hominum meritis alligare. Petrus electos salutat, secundum praecognitionem Dei. An quod praevisa in ipsis aliqua virtus Dei favorem ad eos inclinaverit? Atqui Petrus homines inter se non confert, ut alios aliis faciat digniures: sed decretum quod in se Deus statuit,, supra causas omnes in sublimi locat: ac si diceret, nunc censeri inter Dei filios, quia priusquam nascerentur electi fuerint. Secundum hanc rationem eodem capite docet, Christum ante mundi creationem fuisse praecognitum, ut sacrifcio suo mundi peccata ablueret. Quo procul dubio significat, expiationem ab eo completam aeterno Dei scito fuisse ordinatam. Nec aliter exponi potest quod in Petri concione apud Lucam habetur: Christum definito Dei consilio et praescien tia in mortem traditum esse. Sic enim praeseientiam consilio adiungit, ut discamus, neque fortuito, neque violento hominum impetu abreptum fuisse Christum ad mortem: sed quia Deus, optimus et sapientissimus cognitor, its consulto statuerat. Et unus Pauli locus ad dirimendam omnem controversiam apud sanos lectores sufficiet. Deum plebem suam, quam praescivit, repulisse negat. Mox qualis illa fuerit cognitio, declarat: quod reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Item, quod Israel operibus non sit consequutus. quod quaerebat: sed eleotio sit consequuta. Quam priore loco praescientiam voeavit, postea electionem ease definit, et quidem gratuitam.
   Puerile figmentum est qnod gratiam Pighius interpretatur , quia Dominus omnes in Adam perditos ad salutem nihilominus invitat. Clare einim Paulus Deo praecognitos a reliquis discernit, quos aspectu suo dignatus non eat. Quod idem non obseure expressum est Christi verbis: Quidqnid dederit mihi pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me. non eiieiam foras. Tria breviter quidem, sed tamen perspicue hic habemus: Quotquot veniunt ad Christum, prius illi a patre esse datos: deinde omnes qui dati sunt, quasi de menu in manum illi tradi, ut vere eius flant: postremo fidem esse omnium custodem, quos in eius fidem ac praesidium pater tradidit ut neminem perire sinat. Nunc si fidei principium quaeritur, respondet Christus: ideo credere qui credunt, quia sibi donati sunt a patre. Magnum plebi imperitae obstaculum erat scribarum incredulitas, quod vulgo persuasum erat, nullam doctrinam fide dignam esse, nisi quae eorum. suffragio recepta esset. Clamat ex adverso Christus, singulare esse Dei donum lucem illam, qua in salutis viam dirigimur. Si quis tergiversetur, dari Christo quos pater in eo elegit manet tamen istud fixum donationem non fide modo superiorem esse, sed eius causam ac originem. Sed in altero membro longe plus subest ponderis. Neque enim tantum venire ad se aliow negat, nisi quibus porrecta fuerit a Deo manus: sed omnes qui sibi donati sunt, sine exceptione, credere affirmat. Quod in disputationis contextu uberius confirmat. Nemo, inquit, ad me potest venire, nisi pater meus traxerit eum Fatebitur Pighius illuminatione opus esse, ut ad Christum redeant homines, qui a Deo erant aversi: sed interea fingit, offerri peraeque omnibus

[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10]...>>
 
 
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.