De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(Last)

   cernitur diversitas, quum divinitus sit illis indita, arcanae illius operationis, qua corda regit ac movet, luculentum est specimen.
   Hinc certe iam colligere promptum est, quam inane et fluxum sit illud divinae iustitiae patrocinium, quae mala sunt, non eius voluntate, sed permissu duntaxat fieri. Equidem quatenus mala sunt, quae malo animo perpetrant homines, ut statim plenius exponam, Deo minime placere fateor : sed quod otiosum ea permittere fingunt, quae scriptura non tantum eo volente sed autore fieri pronunciat, nimis frivolum est effugium. Dedit hoc interdum Augustinus receptae loquendi consuetudini : sed quum pressius insistit, et magis exacte rem examinat, nullo modo patitur, in locum actionis permissionem substitui. Non referam ad verbum omnia quae hac de re librocontra, Iulianum quinto disfutat. Clauslam apponere sufficiet: Facit, haec miris et ineffabilibus modis, qui novit iusta iudicia sua, non solum in corporibus hominum, sed etiam in cordibus operari. Qui non facit voluntates malas, sed utitur eis ut voluerit: quum aliquid inique velle non possit. In eundem sensum alibi : Scriptura, si diligenter inspicitur, ostendit non solum bonas hominum voluntates, quas ipse facit ex malis, et bonas a se factas, in actus bonos et in aeternam dirigi vitam : verum etiam illas quae conservant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quando voluerit, et quo voluerit, faciat inclinari : vel ad beneficia quibusdam praestanda, vel ad poenas quibusdam ingerendas. Tandem attexit: Quis non ad ista iudicia contremiscat, quibus agit Deus etiam in cordibus malorum quidquid vult, reddens eis tamen secundum merita eorum ? Iterum scripturae testimoniis satis manifestum est, operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocunque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo, quandoque aperto, quandoque occulto, semper autem iusto: fixum enim in cordibus vestris esse debet, quod non sit iniquitas apud Deum. Cur autem occultum quandoque Dei iudicium esse commemoret, ex superiore loco petenda ratio est: ubi postquam saepius peccata confessus est esse poenas, quas Deus iuste prioribus peccatis rependit, tandem ad illud altius magisque reconditum areanum conscendit: quod iustam exercendae irae suae materiam
   Deus in omnibus inveniat, nisi quos gratis elegit. Nam caeteri, inquit, mortales, qui ex isto numero non sunt, et ex eadem quidem massa, ex qua et isti, sed vasa irae facti sunt, in utilitatem nascuntur istorum. Non enim quemquam corum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni operetur ignorat,: quum et hoc ipsum bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, et ex eis or dinem saeculi exornat. Cur formidine et pavore nunc corda hominum consternet, nunc instruat audacia, cur auferat spiritum principibus, et sapientum consilia infatuet, cur spiritu temperan tiae donet alios, spiritum vertiginis et furoris aliis propinct : causam aliquando notam et conspicuam assignat. Sed occultum eius iudicium dominari, ut voluntates quas visum est convertat, aeque apparet: quando communis omnibus natura est, non gratia : ut alio loco vere admonct idem sanctus vir. Haec probe et sobrie reputanti minime dubium erit, summam et praecipuam rerum omnium causam esse Dei voluntatem. Qua etiam notitia fraenari mentes nostras we're on good terms];'>convenit, ne plus quam fas est quaerendo intemperanter lasciviant. Durum primo statim auditu videtur illud Augustini, quod Dei voluntas sit rerum necessitas. Item quod subiicit explicandi gratia, quod sic causas inferiores condiderit Deus ut ex illis esse illud, cuius causae sunt, possit, sed non necesse sit: altiores autem et remotas sic in se absconderit, ut ex eis esse necesse sit, quod ex illis fecit, ut esse possit: sed attentius rem consideranti asperitas illa facile mitescet. Nam quod alibi tradit, etsi verbis diversum, re tamen et sensu prorsus idem, est: quod tamen nihil in se offensionis continet. Habet in se ipso
   Deus absconditas quorundam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit: eas implet, non illo opere providentiae, quo naturas substituit ut sint: sed quo eas administrat prout voluerit, quas prout voluit, condidit. Ibi est gratia, qua salvi fiunt qui perditi erant. Quid enim verius, quam Deum in creaturis regendis plus aliquid apud se habere reconditum, quam earum naturis indiderit? Atqui, omnium quae geruntur, prima causa ideo censetur eius voluntas, quia naturas a se conditas arbitrio suo ita regit, ut cuncta hominum consilia et actiones in finem a se praefixum destinet. Porro hac doctrina fraenum nobis iniici, quod sub modestia nos contineat, non immerito dixi : quia nimis absur dum est, Dei voluntati, quae omnibus causis supe rior est, non cedere,, nisi manifesta eius causa appareat.
   Memoria quidem repetendum est quod ante? dixi : nihil nisi optima ratione facereDeum. Sed quia certissima iustitiae regula est eius voluntas, nobis praecipua, ut ita loquar, rationum omnium ratio esse debet. Nam fidei humilitas, quum ex viva divinae iustitiae reverentia nascatur, minime stupida fingenda est. Quis enim, nisi persuasionem hanc penitus animo infixam habeat, iustum esse Deum, et recta eius opera, in solo eius placito acquiescet ? Itaque Sorbonieum illud dogma, In quo sibi plaudunt papales theologastri, detestor: quod potentiam absolutam Deo affingit. Solis enim lucem a calore avellere, imo suum ab igne calorem, facilius erit,, quam Dei potentiam separare a iustitia. Facessant ergo procul a piis mentibus monstrosae illae speculationes : plus aliquid Deum posse quam conveniat: vel cum sine modo et ratione quidquam agere. Nec vero commentum illud recipio, Deum, quia lege solutus sit, quidquid agat, reprehensione vacare. Deum enim exlegem qui facit, maxima, cum gloriae suae parte spoliat, quia rectitudinem eius ac iustitiam sepelit. non quod legi subiectus sit Deus, nisi quatenus ipse sibi lex est. Talis enim est interpotentiam eius ac iustitiam symmetria et consensus, ut nihil ab ipso nisi moderatum, legitimum et regulare prodeat. Et certe quem omnipotentem praedicant fideles, cundem simul mundi iudicem agnoseant necesse est, ut potentiam sensu suo apprehendant iustitia et acquitate temperatam.
   Nondum tamen soluta est obiectio: Si Dei arbitrio gerunturomnia, nec quidquam homines nisi eo volente et ordinante designant, esse igitur malorum omnium autorem. Vera est illa, quae pridem in scholis obtinuit, et passim celebratur distinctio: malum poenae, non culpae a Deo proficisci, modo dextre intelligatur. Sed imperite quidam, ac si verbulo uno rem, de qua agitur, obruere liceret, hoc ipsum de quo maxime ambigitur, secure praetereunt: quomodo extra culpam sit Deus in eodem opere, quod in Satana et reprobis tam damnat ipse, quam damnandum ab hominibus pronunciat. In eodem enim opere, non diversis, malum utrumque cernitur, ut Deo iustae punitionis laudem, culpam hominibus adscribi necesse sit. Praedones sancti Iob pecora rapiunt. Crudele et indignum est facinus. Satan hoc modo eum ad desperationem sollicitat. Magis detestanda machinatio. Atqui Iob autorem alium praedicat: Dominus dedit, Dominus abstulit. Neque immerito in Deum transfert, quod non nisi latronibustribuendum foret. Nam perinde ac si oculis spectasset, quae in coelesti consessu gesta esse historianarrat, Dominum abstulisse fateturpermanus latronum, quod nonnisi eius nutu et autoritate ablatum erat. Quod etiam explicat sequentibus verbis: Sicut Domino placuit, ita factum est. Audimus commune esse et Dei et Satanae et latronum opus. Audimus nihil accidisse, nisi quod Domino visum est. Quomodo nunc a culpa eximetur Deus. cuius Satan cum suis organis reus erit ? Nempe si inter hominum facta discrimen a consilio et fine sumitur: ut eius damnetur crudelitas, qui cornicum oculos configit, vel occidit ciconiam, iudicis autem laudetur virtus, qui scelesti hominis caede manus suas sanctifieat. Et cur deterior erit Dei conditio, nesua eum iustitia ab hominum maleficiis separet ? Ut propius ad similitudinem accedam: laudabitur princeps, qui iusto et legitimo bello vim, rapinas et latrocinia a suis finibus repellet. Interea multos armabit milites, qui cupide ad fundendum sanguinem, ad diripienda pauperum bona, ad omne licentiae gonus grassando, laudem certe non merebuntur. Si duo inter se exercitus praelio confligant: si in duce, cuius auspiciis et iussu commissum est praelium, rectum affectum perspicias, quamvis homo sit mortalis, cum absolves, militibus damnatis, qui manus ad iugulandos homines nefanda mercede locant : et Deum, quia per Satanam operatur, iustitiae suae gloria fraudabis? Ita est scilicet : ut nebulae quas torra exhalat, solis fulgorem obscurant, ne ad hominum usque oculos perveniat, sol tamen nihilominus lucidus manet: ita multa quasi vaporum impedimenta procreat hominum vantitas, quae divinae aequitatis conspectum auferant : ipsa tamen integra et illaesa manet. Quum idem sit opus, pari Deum et impios reatu involvivolunt isti. Verum non sic David, quem quum Semei probris et lapidibus impeteret, non in homine ipso subsistit, sed Dei praeceptum considerat: Dominus, inquit, illi praecepit, ut malediceret (2. Sam. 16, 11). Neque tamen contra Deum insurgit: sed humiliter tergum virgis subiiciens : quis audeat dicere, inquit, quare sic fecisti ? Quemadmodum et in Psalmo : Obmutui. quia tu fecisti ( Psal. 39, 10). Quem enim piorum non ad silentium protinus adiget Dei maiestas ? et cui non laudis confessionem exprimet iustitia ? ut in vocem illam erumpat : Sinite maledicere iuxta praeceptum Domini, si forte afflictionem servi sui respiciat ipse Dominus (2. Sam. 1. 1.).
   Ergo quum iusta de causa, licet nobis ignota, a Domino procedant quae scelerate ab hominibus maleficia perpeturantur, etiamsi rerum omnium prima causa sit eius voluntas, peccati tamen eum esse autorem nego. Nec vero oblivione tegenda est illa, quam posui, causarum diversitas : quod alia est propinqun, alia autem remota causa : ut sciamus quam longa inter aequabilem Dei providentiam, et turbulentos hominum impectus sit distantia. Turpi quidem et illiberali calumnia nos gravant, qui Deum peccati autorem fieri obtendunt, si omnium quae aguntur, causa est eius voluntas. Nam quod homo iniuste perpetrat, vel ambitione, vel avaritia, vel libidine, vel pravo quovis alio affectu incitatus, quum Deus iusto, licet occulto, indicio, per manum eius faciat, non potest in cum quadrare peccati nomen. Peccatum in homine facit perfidia, crudelitas, superbia, intemperies, invidia, caecus sui amor, prava aliqua cupiditas. In Deo nihil reperies tale. Semei regem suum immani petulantia iufestat. Peccatum apparet. Deus tali ministro ad iustam Davidis humiliationem utitur, adeoque tali ferula eum castigat. Quis cum peccati insimulet ? Ara bes et Sabaei ex aliena substantia praedam rapiunt. Magnifestum latrocinii crimen. Deus servi sui pa tientiam illorum violentiam exercet. Emergat potius ex re praesenti heroica illa confessio : Sit nomen Domini benedictum ( Iob 1, 21), quam sacrilegae obtrectationes audiantur. Denique, talis Dei est agendi ratio in hominum peccatis, ut quum ad eum ventum est, sua puritate omnem maculam prorsus abstergat.
   Atque hic utilis est Augustini admonitio: in specie consensus magnum esse interdum Deo cum hominibus dissidium : quum bene vult Deus, quod homines male volunt: et bene non vult, quod homines male nolunt: sicut rursum in specic repugnantiae non male conveniunt, quum bene volunt homines quod Deus bene non vult, et bene nolunt, quod Deus bene vult. Optabit filius mortem patris, ut in haereditatem convolet.
   Eundem et Deus mori volet. Voluit Deus Iero solymam excidi, templum profanari et funditus everti, extremis quibusque tormentis vexari Iudaeos : idem optabant Idumaei. Diroet truculento homini, qui nemini pepercit, ut eadem illi mensura remetiatur, nolet Deus quidquam opis afferri, quum necessitate urgebitur. Filius omne illi pietatis offi cium negabit : nec eum sublevare volet. Sanioribus consiliis filios Heli parere, Deus nolebat, quos sta tutum illi erat perdere (1 Sam. 2, 25). Patrem illi audire noluerunt. Quaedam initio consensus species hic se profert: sed quantum ad bonum vel malum, nihilo minus discordiae, quam inter aquam et ignem. Longiorem uxoris vitam optabit maritus, quam e mundo Deus evocat. Mortem horrebat et deprecabatur Christus quae suavissimi odoris sacrificium erat Deo. Utriusque tamen voluntas, quamvis in speciem diversa, extra culpam est. Non est igitur, quod Deum in societatem criminis quisquam arripiat, quoties inter arcanum eius consilium, et palam vitiosas hominum cupiditates aliqua similitudo se ostendit. Occurrat semper illud Augustini : Propterea magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius, ut miro et ineffabili modo non fiat praeter eius voluntatem, quod etiam fit. contra eius voluntatem: qula non fieret, si non sineret, nec utique nolens sinit, sed volens. Atque hinc etiam rfellitur eorum vel inscitia, vel improbitas, qui unam et simplicem Dei naturam fore negant, si voluntas illi alia tribuitur, quam quae ab ipso in lege patefacta est. Quaerunt etiam nonnulli per ludibrium , si qua est non revelata in lege Dei voluntas, quo nomine vocetur. Atqui mente captos esse oportet, quibus nihil significant tot scripturae testimonia, quae cum admiratione praedicant quam profunda sit iudiciorum Dei abyssus. Crete Paulus quum exclamat: O altitudo! quam inscrutabilia sunt iudicia eius ( Rom. 11,33)! aliud quoddam de Iudacis fuisse Dei iudicium aperte docet, quam quod exprimitur Christi verbis: Ierusalem, quoties volui congregare pullos tuos? (Matth. 23, 37; Luc. 13, 34.) Et quod filios Heli patri morigeros esse noluit, voluntas illa a legis praecepto differebat, quo iubet filium parentibus obsequentem esse. Denique quoties mirifica Dei consilia et profundas cogitationes praedicat, non de praeceptis loquitur, quae ante oculos patent exposita: sed potius inaccessam illam lucem commendat, in qua reconditum est consilium, quod mentis nostrae captu altius suspicere et adorare cogimur. Dicet quispiam: Si inaccessa lux est: cur ergo accedis ? Ego vero non accedo, ut quae procul latere vult Deus proterva curiositate excutiam: sed quod scriptura pronunciat, certa fide amplexus reverenter suspicio. Sed quomodo conveniet, Deum perpetuo similem esse sui, ac ne minima quidem obumbratione flexibilem ( Iac. i. 17): et aliud tamen velle quam prae se ferat ? Respondeo, non esse mirum, si Deus cum hominibus loquens ad corum modulum se attemperet. Quis Deum in visionibus apparuisse dicet, qualis est ? Nam is est gloriae eius fulgor, qui omnes nostros sensus nudo sui conspectu absorbeat. Se ergo manifestavit quatenus capere homines poterant. Verum, sive nobiscum balbutit Deus, sive quod nobis novit incomprehensibile esse subticet, in eius tamen sermone quidquam fictum aut simulatum esse nego. Quod habetur in Psalmo (5, 5), verissimum est: quod Deus non sit iniquitatem volens. Nec vero illic per os Davidis testatur aliud quam re ipsa quotidie probat, dum poenam de hominum peccatis sumit. Neque enim puniret, nisi odisset. Ultorem vides : approbatorem non esse, statuendum est. Sed in eo falluntur multi, quod Deum iuste velle non reputant, quae homines peccando faciunt. Quomodo ? inquies. Adulteria incestosque coitus abominatur. Quod Absalom patris concubinas coram populo constuprat (2. Sam. 16, 21), an fit Deo nolente ? Atqui, hoc se facturum ipse per servum suum Nathan praedixerat : Tollam uxores tuas in oculis tuis: et dabo proximo tuo, qui dormiet cum illis in conspectu solis huius. Tu fecisti occulte: ego autem coram toto populo, et coram sole facturus sum ( ibid. 12, 11). Plena est talibus exemplis scriptura. An ideo vel peccati culpam Deo imputabimus, vel duplicem in co voluntatem fabricabimus, Ut secum ipse dissideat ? Verum, sicuti iam ostendi, idem eum velle cum sceleratis et improbis, sed diverso modo : ita nunc tenendum est, quae in speciem diversa sunt, eodem modo eum velle: ut in ista , quae mentibus nostris occurrit, varietate optime temperata sit symphonis. Quatenus immanis adversus patrem impietas, perfida coniugii violatio, foeda etiam ordinis naturae profanatio est Absalomi facinus, displicere Deo certum est, cui placet honestas, pudicitia, fides, modestia, qui legitimum quem praescripsit ordinem coli et integrum servari vult inter homines. Quia tamen illi placet hoc modo adulterium Davidis ulcisci, quae diversa nobis videntur, eodem modo vult. Una enim et simplex est voluntas, qua praecipit quid fieri debeat, et qua legis suae transgressionesulciscitur. Dictum alibi est peccata esse poenas quas Deus superioribuspeccatis rependit. In talibus documentis annon duo nobis considerauda sunt ? iustum De iudicium quo se peccatum, cui poenam irrogat, testatur odisse: et hominis malitia quae Dei voluntatipalam adversa est. Quod si tam immensus splendor mentis nostrae aciem praestrigit, quid mirum ? Ad ferendum solis intuitum corporei oculi non sufficiunt : an vel ingenio nostro maior perspicacia, vel Dei maiestas solis fulgoreinferior ? Nos ergo nimis acutos esse non we're on good terms];'>convenit: modo ne interea, quod scriptura clare docet ac experientia confirmat, vel negemus verum esse, vel tanquam Deo minus consentaneum carpere audeamus. Quum ultimus affulserit dies, inquit. Augustinus, tunc in clarissima luce sapientiae videbitur, quod nunc piorum fides habet antequam manifesta cognitione videatur: quam certa et immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei, quam multa possit et non velit, nihil autem velit quod non possit.

<<... [13][14][15][16][17][18][19][20][last]
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.