De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(19)

   Caeterum hic rursum digerendi sunt gradus. Quamvis enim se toti humano generi et patrem et iudicem Deus ostendat, quia tamen ecclesia sanotuarium est in quo residet, illic Clarioribus documentis praesentiam suam exserit: illic of offcium facit patrisfamilias, et eam propiore aspectu, nt sic loquar, dignatur. Referta est eiusmodi testimoniis scriptura, quae Deum pro suis fidelibus intentiores agere excubias affirmant. Oculi Domini super iustos (Psal. 33, 18). Custodit Dominus animas ganctorum suonum (Psal. 97, 10). Illi cura est de vobis (1. Petr.5, 7). Capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. 10, 30). Denique ecclesia propria est Dei efficina, in qua suam prvidentiam exercet et praeoipuum eiusdem providentiae theatrum. Qua ratione etiam dicitur angelos, qui sunt veluti eius mauus, specialiter destinasse fidelibus suis custodes (Psal. 34, 8), ne a Christi corpore, cuius ipsi quoque sunt membra, quidquam separatum habeant. Itaque, ut pro captu rudium crasse agamus, primo loco statuenda est ante oculos generalis mundi gubernatio, qua foventur et vegetantur [ pag. 169] omnia, ut stet incolumis naturae eorum status. Deinde considerandae sunt in singulis partibus regendis et curandis Dei excubiae: et quidem tales, ut nihil nisi nutu arbitrioque eius evoniat. Tum peculiaris geneis humani cura in mentem nobis venire debet: qua fit ut vita et mors hominum, tam publica regnorum et gentium quam priata cuiusque conditio, et quidquid fortunae adscribi solet, ab una coelesti moderatione pendent. Ultimo praesidium vere paternum, quo ecclesiam suam tuetur, cui praesentissima Dei ipsius virtus annexa est.
   Porro, quanta sit et quum multiplex huius doctrinae utilitas, nullis verbis pro dignitate satis exprimi potest. Verum, Dei providentiam in mundo gubernando qualis in scriptura nobis traditur, et agnoscitur fidei sensu, nemo utiliter expendet, nisi qui sibi cum fictore suo rerumque omnium opifice negotium esse reputang, ad metum et reverentiam tantae maiestatis, qua decet humilitate, primum se submiserit Nam si aequalibus quisque suis tantum honoris habere solet, ut candide modesteque de eorum factis iudicet, ubi quid obscurum est vel non satis cognitum, sensim non minus quam sedulo inquirat, et iudicium suspendere malit, quam nimis properando iniuriam facere : an non plus quam immanis, obsecro, ista est feritas, maiore [ pag. 170] licentia, tum opera Dei ad calculum nostrum vocare, tum de incognitis praecipitem ferre senten tiam, tum arcana eius coneilia excutere, tum profano more de tantis et precul adorandis mysteriis nugari? Atqui, quum omnibus saeculis grassata fuerit haec petulantia, multo insolentius hodie, quam antehac unquam, se iactat. Ac multi quidem Epicurei, quia Deum nequeunt e coelo detra here, quod gigantum exemplo libenter tentarent, ut saltem eius cultum, et quidquid est religionis, ex suis et omnium conscientiis deturbent, foedas et indignas blasphemias vomendo, impium suum furorem prdunt. Sed in maiori parte hunc mali fontem esse constat, qnod leves et fervidi spiritus frivolae suae curiositati primum indulgent: nt nullo fine sibi proposito totos se addicant supervacuis speculationibus. Accedit deinde effraenis audacia, quae linguas ad aequandam sua petulantia illam intemperiem stimulat. Alii Iaborant quidem diverso vitio, sed non minus noxio. Nam se implicantes absurdis deliriis, mentes suas obruunt voluntaria aut desperatione, aut socordia. Istac scilicet diaboli sunt artes : involvere prodigiosis figmentis piam sanamque doctrinam, quibus non modo eius fructum nobis praeripiat, sed partim earm odiosam, partim exitialem reddat. Vorum quidquid moliatur ille, facessat tamen [ pag. 171] a nobis praepostera quorundam cautio : qui, ut talibus periculis occurrant, non aliud inveniunt compendium, nisi ut corrumpant vel obscurent quod simpliciter in scriptura proditum est.
   Longe aptius remedium est: quomodo, et in quem finem consideranda sit Dei providentia, tenere. Prior finis est, ut nos temeraria confidentia exutos tum in Dei timore contineat, tum ad invocationem expergefaciat. Alter vero, ut sedatis tranquillisque animis in Deum recumbere, et quae nos circumstant pericula nobisqoe assidue centum mortes minantur, secure fortiterque con temnere doceat. Utrumque membrum breviter exponam. Qui fortuitum aliquid imaginantur, vel industriae suae, consiliis, opibus, humanis auxiliis quidpiam arrogant, audacius ad tentanda omnia feruntur, satagunt, versant se in omnes partes, nullum non movent lapidem, subinde novi aliquid excogitant, quasi libero spatio soluti vagantur: nulla interim Dei invocatio, nullus metus. Qui vero Dei providentia homines eorumque consilia et rerum eventus gubornari agnoscet, trepide cum Ieremia (10, 23) dicet: Scio Domine, nou esse hominis viam eius, neque viri ut dirigat gressus suos: item illud Solomonis (Prov. 20, 24) reputans: A Domino sunt gressus viri, et quis hominum disponet viam suam? [ pag. 172] totum se Domino tradet, atque ab eo pendebit. Ultro sequentur preces, ut Deus nobis quiescentibus inchoet ac perficiat, quidquid aggredimur operum. Similiter qui fortunae imperium comminiscetur, vel diabolo, impiis, et brutis animalibus fraena laxabit, quasi praeter Dei nutum et moderationem quidquam possint vel agant: misera anxietate semper aestuabit, vitam suam quasi de filo pendentem aspiciens torquebitur, pedem vix movere audebit quin de vita sua desperet: fideles vero, dum sibi manum Dei moderatricem proponent, curas suas non dubitabunt in eum coniicere. Dum certo statuent, diabolum et impios omnes, quantumvis tumultuentur, non tantum ligatos Dei compedibus teneri, sed etiam cogi ad praestanda illi obsequia, quieti per vias suas pergent.
   Nonnihil etiam lucis addent duae aliae distinctiones: prior est, quod tam in praeteritum quam futurum tempus consideranda sit Dei providentia: altera, interdum cum suis mediis, interdum sine mediis, interdum contra omnia media, summam illi potestatem asserendam esse, ut ordinet constituatque omnia. Talis praeteriti temporis sit consideratio: Si quid prospere et ex voto successit, non sacrificet mortalis homo reti suo, quemadmodum loquitur Habacuc (1, 16): neque suam prudentiam, virtutem vel fortunam [ pag. 173] efferat: neque acceptum ferat hominibus vel creaturis quod Dei proprium est: sed Deum sibi persuadeat eius boni
   primum esse autorem, undecunque provenerit. In rebus autem adversis, in hac consolatione acquiescat: Sicut Domino placuit, ita factum est; contra Deum tumultauando, nec quidquam proficiam, et me obstringam impiae contumaciae reatu. Tum vero anteactae vitae subeat memoria, ut ex poenis sibi inflictis peccata sua agnoscat. In tempus futurum hoc modo reputanda est piis mentibus Dei providentia, ut semper ad eius promissiones ac minas intentae sint: quia simul atque inde deflexerint, nulla restabit ad Dei timorem eruditio, nullus fidei profectus. At vero qui Dei omnipotentiam in speculo verbi eius intuebitur, tum promissionibus eius fretus supra innumera mundi pericula se fidei alis eriget: tum minis subactus se coram totidem ferulis humiliabit. Quod cum suis mediis considerandam esse dixi Dei providentiam, hunc habet sensum: si quis in extremo discrimine laborantibus opem tulerit, non humana est, sed divina per manum hominis liberatio. Sol oritur quotidie, sed Deus est qui orbem terrae illustrat. Producit terra fruges, sed Deus est qui panem suppeditat, et pani inspirat vigorem ad nos alendos. In summa, quum inforiores causae, tanquam vela, Deum e conspectu nostro [ pag. 174] subducere ut plurimum soleant: fidei oculo altius penetrandum est, ut Dei manum in his organis operantem cernat. Absque mediis quomodo locus dandus sit providentiae Dei exemplo suo Christus docuit, quum Satanae insultum hoc clypeo repelleret: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur ex ore Dei (Matth.4,4). Nam quia virtutem. Dei sciebat nullius externi adminiculi indigam esse: tam sine pane suffecturam colligit quam se benigne exserit per panem. Cavendum itaque, ne inferioribus mediis ita simus affixi, quin Dei manus omni subsidio nudata per se nobis abunde sufficiat. Contra media, quam meretur gloriam apud nos obtinet Dei providentia, quum illam obstaculis omnibus superiorem fore persuasi, cunc tas formidines hac una fiducia vincimus. Atque haec vera est palaestra, in qua fidem nostram Deus exercet, quum totidem se obstacula ingerunt, ad impediendum eius consilium, quot sursum et deorsum apparent in coelo creaturae. Quid autem tunc agendum? Nempe si ad divinae potentiae altitudinem conscendat fides, omnia quae contra niti videntur agendi media, non magno negotio expugnabit
   Quisquis se intra has metas continuerit, nec tortuosis speculationibue se impediet, nec quia divinitus omnia fieri audiet inde praetextum captabit ignaviae, nec desperatione [ pog. 175] concidet, nec ad frivolae nugas provolabit, et Dei maiestate indignas. Nunc tamen propius excuticnda est quaestio, unde exoriuntur pugnae. Non quod Dei providentia rite, ut decebat, cognita, eas ex ge gignat: sed quia in reputandis Dei operibus humana ratio, quum caecutiat, simul ad rixandum prosilit prosilit. Quanquam mirum non est, si carni parum consentanea sint Dei consilla, quae ex coelorum altitudine angeli suspiciunt (1. Pet. 1, 12). Sed hoc vitium minime tolerabile, quod nos, quibus humi reptare vix datum est, nihil probamus, nisi quod tanquam oculis nostris subiectum despicere liceat. Caetrerum, ut fructuosa sit doctrina, tum rudes et imperitos placare, tum improborum calumnias refellere, operae pretium est. Primo loco videndum est, quomodo Dci voluntas rerum omnium quae in mundo geruntur causa sit : neque tamen malorum autor sit Deus. Non dicam cum Augustino, quod tamen ut vere ab eo dictum libeuter amplector: In peccato, sive in malo, nihil esse positivum. Est enim argutia, quae multis non satisfaceret. Sed aliud mihi principium sumo : Quae perperam et iniuste ab hominibus fiunt, eadem recta et iusta esso Dei opera. Hoc si prima specie quibusdam esse paradoxum videtur, saltem ne sint ita fastidiosi, quin paulisper mecum sustineant ex verbo Dei inquirere, quid sentiendum [ pag. 176] sit. Caeterum, ne quidquam stulta pertinacia tueamur, quasi Dei proprium, quod illi temere ex sensu nostro affictum fuerit : primum audienda est scriptura, imo tota inde operum Dei petenda est definitio.
   Quod Deus suo consilio dirigat, quae maxime videntur fortuita, clare scriptura testatur, quum dicit : In sinum coniici sortes, iudicium vero earum exirc a Domino ( Prov. 16, 33). Simliliter si ramus ex arbore defractus, aut securis e manu hominis praeter consilium elapsa, caput transeuntis illidat, Moyses testatur, hoc Deum consulto fecisse quia hominem occisum voluerit ( Exod. 21. 13). Alia scripturae testimonia consulto nunc praetereo : quia rem tantum digito monstrare propositum est. Sed quia stoica necessitas hoc modo statui videtur, mul-tis odiosum est dogma, etiam qui pro falso damnare non audent. Vetus ista calumnia fuit, qua se Augustinus iniuste fuisse gravatum alicubi conqueritur : nunc obsoletam esse decebat. Certe hominibus probis et ingenuis, si modo iidem docti sint, valde indigna est. Qualis fuerit Stoicorum imaginatio notum est. Fatum suum texebant ex gordiano causarum complexu: in quem quum Deum ipaum involverant, fabricabant aureas catenas, ut est in fabulis, quibus Deum viucirent ut sublectus esset inferioribus causis. Stoicos hodie imitantur [ pag. 177] astrologi, quibus fatalis ex stellarum positu dependet rorum necessitas. Valeant igitur cum suo fato Stoici : nobis libera Dei voluntas omnium sit moderatrix. Sed contingentiam tolli ex mundo, videtur absurdum. Omitto quae in scholis usitatae sunt distinctiones. Quod afferam, simlplex, meo iudicio, et minime coactum erit, deinde ad vitae usum accommodatum. Sic evenire necesse est quod statuit Deus, ut tamen neque praecise, neque suapte natura necessarium sit. Exemplum in Christi ossibus familiare habeo. Christum corpus induisse prorsus nostro simile, scriptura testatur. Quare fragilia illi ossa fuisse, fateri nemo sanus dubitabit. Sed alia mihi videtur ac separata quaestio, an ullum os eius frangi potuerit. Nam integra omnia et illaesa manere, quia fixo Dei decreto ita statutum erat, necessario oportuit. Nec vero quod a receptis loquendi formis de necessitate secundum quid et absoluta, item consequentis et consequentiae, abhorream, ita loquor: sed ne qua lectores argutia impediat, quin agnoscat vel rudissimus quisque verum esse quod dico. Ergo si in Christi ossibus naturam consideres, fragilia erant : sin veto illud Dei decretum, quod suo tempore manifestatum fuit nihilo magis fracturae obnoxia erant, quam humanis aerumnis angeli. Iam vero quia divinitus positum naturae [ pag. 178] ordinem intueri nos decet, contingentiam, quoad sensum nostrum, minime reiicio,
   Ac memoria tenendum est, quod ante posui, ubi Deus per media et inferiores causas virtutem suam exserit, non esse ab illis separandam. Temulenta est ista cogitatio : decrevit Deus quid futurun sit, ergo curam ac studium nostrum interponere supervacuum est. Atqui, quum nobis quid agendum sit, praescribat, et virtutis suae organa nos esse velit: fas nobis esse ne putemus separare quae ille coniunxit. Initio terram sine humana arte et cultura omne herbarum et frugum genus iussit producere, nunc

<<... [13][14][15][16][17][18][19][20][last]
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.