De Aeterna Dei Pre- destinatione.
  DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE.(20)

   autem manum hominis adhibet per quam operetur: si quis otioso hiatu velle se panem excipere iactet, quia benedictio Domini foecundet terram, at non pedibus magis calcabit Dei providentiam, quam tali praedicatione efferet? Discerpit enim ac lacerat, quae sacro inter se nexu cohaerent. Ergo quantum ad futurum tempus, quia nos adhuc rerum eventus latent, perinde ad officium suum intentus esse quisque debet, ac si nihil in utramvis partem congtitutum foret. Vel, ut magis proprie loquar, talem in omnibus, quae ex Dei mandato aggreditur, successum sperare debet, ut in rebus sibi incognitis contingentiam cum certa Dei providentia conciliet Et benedictionem suam Dominus manuum [ pag 179] nostrarum labori promittit. Hac voce pius vir se divinae providentiae organum constitui agnoscet. Hac eadem promissione fretus, alacriter ad opus se accinget, quia persasus erit, non fortuitam se operam in aere iacere: quae in Dei verbum recumbens, eius consilio in optimum finem dirigetur. Denique, sicut providentia Dei rite expensa manus nostras non ligat, ita invocationem adeo non impedit, ut potius stabiliat. Si quid iam acciderit, simili in tempus praeteritum sobrietate iudicia nostra temperari we're on good terms];'>convenit. Nulla ad patientiam aptior exhortatio, quam dum audimus, nihil fortuito contigise, sed quod Domino visum est, fuisse impletum. Interea non sequitur, quin rerum adversarum culpam vel ignavia nostra, vel temeritas, vel incogitantia, vel aliud vitium merito sustineat. Quod si de causis eventuum non liqueat, ut saepe videntur quae accidunt practer rationem accidere: tamen ne sic quidem desinent piae montes, et sapientiae et iustitiae laudem tribuere sacrifice of spring-born]; || ver.um (ADJ 1 1 ACC S M, ADJ 1 1 NOM S N, ADJ 1 1 ACC S N, ADJ 1 1 VOC S N): true, real, genuine, actual; properly named; well founded; right, fair, proper; || ver.um (N 2 2 GEN P N, N 2 2 ACC S N): truth, reality, fact;" href="file:///C:/verba/nowhere">Verum, ubi interveniunt hominem consilia, voluntates, studia, conatus, plus in eo est difficultatis, quomodo illio quoque regnet Dei providentia: non modo ne quid geratur nisi ex eius nutu, sed etiam ne quid deliberando agitent homines, nisi quod ipse inspirat. Edit quidem [ pag. I80] in eo quotidie praeclara suae providentiae documenta, quum stultis hominum consiliis fraena laxans, imo dissimulans ad eorum apparatus, eventu tandem eos frustratur. Sed in alio genere potentem eius manum et dominationem celebrat scriptura, quum impios infatuat, quum vertigine percutit, quum dementat et obstupefacit eos : similiter quum eorum corda effoeminat, et pavore replet, ut ad folii cadentis strepitum concidant. Parum ergo considerate Pighius, dum in istas angustias concludit Deum, ut tanquam vir prudens, et dux rei militaris peritus, hostium suorum consilia praevidens, in contrarium tempestivis remediis vertat. Quasi vero non utrumque diserte exprimatur: Quod deprehendat sapientes in astutia sua : et auferat spiritum principum , ac eorum prudentiam evanescere faciat ( Iob 5, 13; Psalm. 76, 13). Nimis crassa etiam inscitia est, dum negat Dei voluntate mori, qui consulto ab homine occiditur : quia ubi intercedit hominis voluntas, Deus agere non dicatur. Quid ergo innumeris scripturae testimoniis fiet, quae gladios impiorum Dei manu regi testantur? An sine hominum consilio occisi sunt filii Heli? (1. Sam. 4, 11). Atqui, adscribitur elogium, quod voluerit Dominus occidere ipsos. Caeterum, quin perpetuo gubernet Deus hominum manus, nunc ligatas teneat, nunc flectat huc et illuc ad exsequendum [ pag. 181] quod statuit, quicunque mediocriter in scriptura exercitati sunt, non vocabunt in controversiam. Imo communi fere omnium sensu receptum est, quidquid moliantur homines, eventum in manu Dei esse. Sed quia in tam densa humanae mentis caligine perquam tenuis et fere evanida est illa cognitio, scriptura altiorem nobis speculam acdificat, e qua Deum contemplemur omnia hominum opera sic moderantem, ut in finem a se destinatum applicet. Summa autem huc redit: Quamvis homines, ut indomitae bestiae nullisque vinculis coercitae, lasciviant: areano tamen fraeno gubernari, ut ne digitum quidem movere queant, nisi ad exsequendum Dei magis quam suum opus. Nam fideles, qui spontaneum illi obsequium impendunt, non sccus atque angeli, manus eius censendi sunt. Quare eos potissimum hlc commemoro, quibus nihil minus propositum est, quam habere quidquam vel consilio Dei affine, vel consentaneum eius voluntati. Ac sibi quidem, quasi votornm compotes, plaudunt impii. Sed res tandem comprobat, per ipsos, licet inscios ac nolentes, quod divinitus ordinatum fuerat, esse impletum. Porro Deus ipse nunc impiis, ad punienda hominum peccata, tanquam flagellis utitur: nunc, quasi obtorto col eos traheret beneficentiae suae ministros [ pag. 182] esse cogit. Prioris membri exempla colligere, immensi operis foret. Pauca tantum attingere praestiterit. Postquam Deus Assyrium ad bellandum incitans virgam furoris sui vocavit ( Iesa.10,5), nec alio quam irac suae baculo armatum esse docuit : postea in eius superbiam invehitur: quod se non agnosceret veluti securim vel serram aliunde agitatam. Hac ratione et sanctificati a Deo, et conductitii eius milites dicuntur, et operam illi navare, quos ambitio alioqui sua, et crudelitas, et avaritia impellit: et Dominus vicissim sibilo vel classico so eos ad arma vocare testatur. Divinae beneficentiae viam parari hominum mateficiis, vel unus Moysis locus satis clare demonstrat. Plus quam scelerata, perfida et crudelis fuerat conspiratio fratrum Ioseph, quum eum venderent. Atqui, in Deum transscribit, sed alio respectu, venditionis huius causam: Non vos estis, sed Dominus qui me praemisit, ut vos alerem ( Gen. 46, 5). Constat ergo, quem impie agerent, per eos tamen operatum esse Deum, ut vitam in morte invenirent. Quiantum in ipsis erat, occiderant fratrem. Inde illis vita affulget. Idem in scelerum omnium principe et impiorum capite Satana perspicere est. Eum Deus ad decipiendum Achab cum hoc mandato di- mittit, ut sit spiritus mendax in ore onnum prophetarum (1. Reg. 22, 23). Ita spiritus impostor irae Dei minister est ad excaecandos [ pag. 183] impios, qui veritati obtemperare noluerant. Contra vero Paulus, ne magnitudine revelationum superbiat, datum sibi carnis stimulum memorat nuncium Satanae, a quo caedatur colaphis. (2. Cor. 12, 7). Hic Satanae venenum ad eurandum superbiam antidotum est. Qualis, obsecro, medicus Satan, qui nihil quam perdere et occidere didicit? Verum, Deus qui semel iussit e tenebris lucem splendere (2. Cor. 4, 6), ex inferis ipsis, quum ita visum est, salutem mirabiliter educit, atque ita tenebras convertit in lucem. Caeterum quod operatur Satan, scriptura Dei opus alio respectu affirmat: quatenus scilicet ipsum Deus, suae providentiae obsequio illigatum tenens, quo visum est flectit ut eius operam ad usus suos applicet. Quanquam si non alium agendi modem exprimeret scriptura, nondum adeo difficilis esset ad solvendum nodus. Magis ardua est altera quaestio : agatne Deus in cordibus hominum, consilia dirigat, huc illuc flectat eorum voluntates, ne quid agant nisi quod ipse ordinavit? Non quaerimus hic, an pios sanctosque affectus in cordibus suorum operetur : quod controversia caret: sed an pravos quoque impiorum affectus in potestate sua habeat, flectat huc vel illuc, ut velint quod per ipsos perficere decrevit. Certe quum Solomon pronunciat (Prov. 21, 1), in [ pag. 184] manu Dei esse cor regis, ut quocunque visum fuerit ipsum inclinet, generaliter ostendit, non minus voluntatem quam externa opera Dei arbitrio regi. Obduratum ab eo cor Pharaonis dicit Moyses (Exod. 4, 21 et 7, 3). Frustra hic ad permissionem confugitur: qunsi deus fecisse dicatur, quod fieri tantum passus est. Clare enim duritiem illam Dei opus fuisse Moyses affirmat. Nec sane alio sensu hic Dei consilio adscribitur Pharaonis saevitia, quam alibi gratiam dare populo suo dicitur in oculis Aegyptiorum (Exod. 3, 21). Quis enim non videt cicuratas fuisse Dei virtute et manasefactas truces bestias, quum ad clementiam flexi repente sunt Aegyptii? Unde ergo factum dicems ut tam inhumaniter Pharao saeviret, nisi quia partim ad probandam suorum tolerantiam, partim ad exercendam suam virtutem, ita Domino placuit? Eadem ratione dicitur, vertisse hostium corda in odium populi sui ( Psal. 105, 25). Nec obstat, quod dicitur alibi Pharao ipse cor suum aggravasse (Exod. 8, 32) : quando neque extrinseco motu impelli fingimus hominum animos, ut violenter ferantur, neque in Deum transferimus indurationis causam, ac si non sponte propriaque malitia duri et immites, se ipsos ad pervicaciaim acuerent: sed quod perverse homines faciunt, non nisi Deo ordinante fieri, scriptura docet. Quemadmodum alibi dicitur, quod [ pag. 185] incolae Gibeon se Israeli opposuerint a Domino fuisse, qui obstinavit cor eorum (Iosue 11,20).
   Modum quoque exprimit scriptura, quum uno in loco recitat Deum populo iratum cor Daividis incitasse, ut populum numeraret (2. Sam. 24, 1) : in altero Satanam facit eiusdem instigationis autorem (l. Chron. 21, 1). Unde intelligimus, Satanam irae Dei flabellum esse, ut corda hominum quocunque voluerit Deus impeIlat. Quod expressius alibi habetur: Invasit Saulem spiritus Domini malus (1. Sam. 16, 14 ss.). Seclere quidem auo agitur Saulus, ut furorem intus conceptum voluntario motu egerat. Eum nihilominus impellit Satan : neque id Deo per otium speculante, sed ita volente. Alioqui improprie spiritus Domini malus diceretur, nisi ad exsequendam eius vindictam minister esset, ac carnifex. Nec vero ideo tantum irae Dei minister, quod animos ad malas cupiditates sollicitet: sed quia efficaciter trahat. In quem sensum Paulus effcaciam erroris divinitus immitti asserit, ut mendacio credant, qui noluerunt veritati obedire (2. Thess.2, 11). Vides ut non modo Dei mandato Satan in ore prophetarum omnium spiritus sit mendax, sed eius imposturae reprobos illaqueent, ut ratione privati in errorem necessario trahantur. Sic intelligendum quod idem Paulus tradit ( Rom. 1, 28), qui Deo ingrati fuerant, dari ab ipso in reprobum sensum: et tradi in cupiditates [ pag. 186] foedas et ignominiosas, ut faciant quae non convenient, et probris afficiant sua corpora. Audimus non permissu quiescentis Dei, sed iusto eius iudicio cordis cupiditatibus fuisse addictos, qui gloriam eius indigne profanaverunt. Quomodo id factum sit, declarat locus ille , quod illis Deus mittit efficaciam erroris. Unde perspicuum fit, quod iam attigeram, non mi nus interiores affectus regere Dei manum, quam externis actionibus praeesse : neque Deus, quae decrevit, hominum manu perfieeret, nisi in ipsorum cordibus operaretur ipsum velle, quod operis effectum praecedit. Tenenda igitur Augustini sententia : quum vult fieri Deus, quod non nisi volentibus hominibus fieri oportet, eorum simul corda inclinare, ut velint : ipsumque non tantum auxiliando in cordibus agere, sed etiam iudicando, ut impleant, quibus nihil tale propositum est, quod manus eius et consilium decrevit. Prudenter etiam in ipsis naturae seminibus considerandum proponit, a quo multi tantopere abhorrent. Tanta enim quae in hominum ingeniis

<<... [13][14][15][16][17][18][19][20][last]
 
Copyright © 2003 RIBRT All rights reserved.